PUBLI VERGILI MARONIS
AENEIDOS
LIBER I
- ARMA virumque cano, Troiae qui primus ab oris 
- Italiam, fato profugus, Laviniaque venit 
- litora, multum ille et terris iactatus et alto 
- vi superum saevae memorem Iunonis ob iram; 
- multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, 
- inferretque deos Latio, genus unde Latinum, 
- Albanique patres, atque altae moenia Romae.  
-     Musa, mihi causas memora, quo numine laeso, 
- quidve dolens, regina deum tot volvere casus 
- insignem pietate virum, tot adire labores 
- impulerit.  Tantaene animis caelestibus irae?  
-     Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni, 
- Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe 
- ostia, dives opum studiisque asperrima belli; 
- quam Iuno fertur terris magis omnibus unam 
- posthabita coluisse Samo; hic illius arma, 
- hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse, 
- si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.  
- Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci 
- audierat, Tyrias olim quae verteret arces; 
- hinc populum late regem belloque superbum 
- venturum excidio Libyae:  sic volvere Parcas.  
- Id metuens, veterisque memor Saturnia belli, 
- prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis -  
- necdum etiam causae irarum saevique dolores 
- exciderant animo:  manet alta mente repostum 
- iudicium Paridis spretaeque iniuria formae, 
- et genus invisum, et rapti Ganymedis honores.  
- His accensa super, iactatos aequore toto 
- Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, 
- arcebat longe Latio, multosque per annos 
- errabant, acti fatis, maria omnia circum.  
- Tantae molis erat Romanam condere gentem! 
-     Vix e conspectu Siculae telluris in altum 
- vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant, 
- cum Iuno, aeternum servans sub pectore volnus, 
- haec secum:  `Mene incepto desistere victam, 
- nec posse Italia Teucrorum avertere regem?  
- Quippe vetor fatis.  Pallasne exurere classem 
- Argivom atque ipsos potuit submergere ponto, 
- unius ob noxam et furias Aiacis Oilei?  
- Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem, 
- disiecitque rates evertitque aequora ventis, 
- illum expirantem transfixo pectore flammas 
- turbine corripuit scopuloque infixit acuto.  
- Ast ego, quae divom incedo regina, Iovisque 
- et soror et coniunx, una cum gente tot annos 
- bella gero! Et quisquam numen Iunonis adoret 
- praeterea, aut supplex aris imponet honorem?' 
-     Talia flammato secum dea corde volutans 
- nimborum in patriam, loca feta furentibus austris, 
- Aeoliam venit.  Hic vasto rex Aeolus antro 
- luctantes ventos tempestatesque sonoras 
- imperio premit ac vinclis et carcere frenat.  
- Illi indignantes magno cum murmure montis 
- circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce 
- sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras.  
- Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum 
- quippe ferant rapidi secum verrantque per auras.  
- Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris, 
- hoc metuens, molemque et montis insuper altos 
- imposuit, regemque dedit, qui foedere certo 
- et premere et laxas sciret dare iussus habenas.  
- Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est:  
-     `Aeole, namque tibi divom pater atque hominum rex 
- et mulcere dedit fluctus et tollere vento, 
- gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor, 
- Ilium in Italiam portans victosque Penates:  
- incute vim ventis submersasque obrue puppes, 
- aut age diversos et disiice corpora ponto.  
- Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae, 
- quarum quae forma pulcherrima Deiopea, 
- conubio iungam stabili propriamque dicabo, 
- omnis ut tecum meritis pro talibus annos 
- exigat, et pulchra faciat te prole parentem.' 
-     Aeolus haec contra:  `Tuus, O regina, quid optes 
- explorare labor; mihi iussa capessere fas est.  
- Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque 
- concilias, tu das epulis accumbere divom, 
- nimborumque facis tempestatumque potentem.' 
-     Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem 
- impulit in latus:  ac venti, velut agmine facto, 
- qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.  
- Incubuere mari, totumque a sedibus imis 
- una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis 
- Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.  
- Insequitur clamorque virum stridorque rudentum.  
- Eripiunt subito nubes caelumque diemque 
- Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra.  
- Iutonuere poli, et crebris micat ignibus aether, 
- praesentemque viris intentant omnia mortem.  
-     Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra:  
- ingemit, et duplicis tendens ad sidera palmas 
- talia voce refert:  `O terque quaterque beati, 
- quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis 
- contigit oppetere! O Danaum fortissime gentis 
- Tydide! Mene Iliacis occumbere campis 
- non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra, 
- saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens 
- Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis 
- scuta virum galeasque et fortia corpora volvit?' 
-     Talia iactanti stridens Aquilone procella 
- velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.  
- Franguntur remi; tum prora avertit, et undis 
- dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons.  
- Hi summo in flucta pendent; his unda dehiscens 
- terram inter fluctus aperit; furit aestus harenis.  
- Tris Notus abreptas in saxa latentia torquet -  
- saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus aras -  
- dorsum immane mari summo; tris Eurus ab alto 
- in brevia et Syrtis urguet, miserabile visu, 
- inliditque vadis atque aggere cingit harenae.  
- Unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten, 
- ipsius ante oculos ingens a vertice pontus 
- in puppim ferit:  excutitur pronusque magister 
- volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem 
- torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vortex.  
- Adparent rari nantes in gurgite vasto, 
- arma virum, tabulaeque, et Troia gaza per undas.  
- Iam validam Ilionei navem, iam fortis Achati, 
- et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes, 
- vicit hiems; laxis laterum compagibus omnes 
- accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt.  
-     Interea magno misceri murmure pontum, 
- emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis 
- stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto 
- prospiciens, summa placidum caput extulit unda.  
- Disiectam Aeneae, toto videt aequore classem, 
- fluctibus oppressos Troas caelique ruina, 
- nec latuere doli fratrem Iunonis et irae.  
- Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur:  
-     `Tantane vos generis tenuit fiducia vestri?  
- Iam caelum terramque meo sine numine, venti, 
- miscere, et tantas audetis tollere moles?  
- Quos ego - sed motos praestat componere fluctus.  
- Post mihi non simili poena commissa luetis.  
- Maturate fugam, regique haec dicite vestro:  
- non illi imperium pelagi saevumque tridentem, 
- sed mihi sorte datum.  Tenet ille immania saxa, 
- vestras, Eure, domos; illa se iactet in aula 
- Aeolus, et clauso ventorum carcere regnet.' 
-     Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat, 
- collectasque fugat nubes, solemque reducit.  
- Cymothoe simul et Triton adnixus acuto 
- detrudunt navis scopulo; levat ipse tridenti; 
- et vastas aperit syrtis, et temperat aequor, 
- atque rotis summas levibus perlabitur undas.  
- Ac veluti magno in populo cum saepe coorta est 
- seditio, saevitque animis ignobile volgus, 
- iamque faces et saxa volant - furor arma ministrat; 
- tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem 
- conspexere, silent, arrectisque auribus adstant; 
- ille regit dictis animos, et pectora mulcet, -  
- sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam 
- prospiciens genitor caeloque invectus aperto 
- flectit equos, curruque volans dat lora secundo.  
-     Defessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu 
- contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras.  
- Est in secessu longo locus:  insula portum 
- efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto 
- frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.  
- Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur 
- in caelum scopuli, quorum sub vertice late 
- aequora tuta silent; tum silvis scaena coruscis 
- desuper horrentique atrum nemus imminet umbra.  
- Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum, 
- intus aquae dulces vivoque sedilia saxo, 
- nympharum domus:  hic fessas non vincula navis 
- ulla tenent, unco non alligat ancora morsu.  
- Huc septem Aeneas collectis navibus omni 
- ex numero subit; ac magno telluris amore 
- egressi optata potiuntur Troes harena, 
- et sale tabentis artus in litore ponunt.  
- Ac primum silici scintillam excudit Achates, 
- succepitque ignem foliis, atque arida circum 
- nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam.  
- Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma 
- expediunt fessi rerum, frugesque receptas 
- et torrere parant flammis et frangere saxo.  
-     Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem 
- prospectum late pelago petit, Anthea si quem 
- iactatum vento videat Phrygiasque biremis, 
- aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici.  
- Navem in conspectu nullam, tris litore cervos 
- prospicit errantis; hos tota armenta sequuntur 
- a tergo, et longum per vallis pascitur agmen.  
- Constitit hic, arcumque manu celerisque sagittas 
- corripuit, fidus quae tela gerebat Achates; 
- ductoresque ipsos primum, capita alta ferentis 
- cornibus arboreis, sternit, tum volgus, et omnem 
- miscet agens telis nemora inter frondea turbam; 
- nec prius absistit, quam septem ingentia victor 
- corpora fundat humi, et numerum cum navibus aequet.  
- Hinc portum petit, et socios partitur in omnes.  
- Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes 
- litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros, 
- dividit, et dictis maerentia pectora mulcet:  
-     `O socii - neque enim ignari sumus ante malorum -  
- O passi graviora, dabit deus his quoque finem.  
- Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis 
- accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa 
- experti:  revocate animos, maestumque timorem 
- mittite:  forsan et haec olim meminisse iuvabit.  
- Per varios casus, per tot discrimina rerum 
- tendimus in Latium; sedes ubi fata quietas 
- ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae.  
- Durate, et vosmet rebus servate secundis.' 
-     Talia voce refert, curisque ingentibus aeger 
- spem voltu simulat, premit altum corde dolorem.  
- Illi se praedae accingunt, dapibusque futuris; 
- tergora deripiunt costis et viscera nudant; 
- pars in frusta secant veribusque trementia figunt; 
- litore aena locant alii, flammasque ministrant.  
- Tum victu revocant vires, fusique per herbam 
- implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae.  
- Postquam exempta fames epulis mensaeque remotae, 
- amissos longo socios sermone requirunt, 
- spemque metumque inter dubii, seu vivere credant, 
- sive extrema pati nec iam exaudire vocatos.  
- Praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti, 
- nunc Amyci casum gemit et crudelia secum 
- fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.  
-     Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo 
- despiciens mare velivolum terrasque iacentis 
- litoraque et latos populos, sic vertice caeli 
- constitit, et Libyae defixit lumina regnis.  
- Atque illum talis iactantem pectore curas 
- tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis 
- adloquitur Venus:  `O qui res hominumque deumque 
- aeternis regis imperiis, et fulmine terres, 
- quid meus Aeneas in te committere tantum, 
- quid Troes potuere, quibus, tot funera passis, 
- cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis?  
- Certe hinc Romanos olim, volventibus annis, 
- hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri, 
- qui mare, qui terras omni dicione tenerent, 
- pollicitus, quae te, genitor, sententia vertit?  
- Hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas 
- solabar, fatis contraria fata rependens; 
- nunc eadem fortuna viros tot casibus actos 
- insequitur.  Quem das finem, rex magne, laborum?  
- Antenor potuit, mediis elapsus Achivis, 
- Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus 
- regna Liburnorum, et fontem superare Timavi, 
- unde per ora novem vasto cum murmure montis 
- it mare proruptum et pelago premit arva sonanti.  
- Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit 
- Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit 
- Troia; nunc placida compostus pace quiescit:  
- nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem, 
- navibus (infandum!) amissis, unius ob iram 
- prodimur atque Italis longe disiungimur oris.  
- Hic pietatis honos?  Sic nos in sceptra reponis?' 
 
- Olli subridens hominum sator atque deorum, 
- voltu, quo caelum tempestatesque serenat, 
- oscula libavit natae, dehinc talia fatur:  
- `Parce metu, Cytherea:  manent immota tuorum 
- fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini 
- moenia, sublimemque feres ad sidera caeli 
- magnanimum Aenean; neque me sententia vertit.  
- Hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet, 
- longius et volvens fatorum arcana movebo) 
- bellum ingens geret Italia, populosque feroces 
- contundet, moresque viris et moenia ponet, 
- tertia dum Latio regnantem viderit aestas, 
- ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.  
- At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo 
- additur, - Ilus erat, dum res stetit Ilia regno, -  
- triginta magnos volvendis mensibus orbis 
- imperio explebit, regnumque ab sede Lavini 
- transferet, et longam multa vi muniet Albam.  
- Hic iam ter centum totos regnabitur annos 
- gente sub Hectorea, donec regina sacerdos, 
- Marte gravis, geminam partu dabit Ilia prolem.  
- Inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus 
- Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet 
- moenia, Romanosque suo de nomine dicet.  
- His ego nec metas rerum nec tempora pono; 
- imperium sine fine dedi.  Quin aspera Iuno, 
- quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat, 
- consilia in melius referet, mecumque fovebit 
- Romanos rerum dominos gentemque togatam:  
- sic placitum.  Veniet lustris labentibus aetas, 
- cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas 
- servitio premet, ac victis dominabitur Argis.  
- Nascetur pulchra Troianus origine Caesar, 
- imperium oceano, famam qui terminet astris, -  
- Iulius, a magno demissum nomen Iulo.  
- Hunc tu olim caelo, spoliis Orientis onustum, 
- accipies secura; vocabitur hic quoque votis.  
- Aspera tum positis mitescent saecula bellis; 
- cana Fides, et Vesta, Remo cum fratre Quirinus, 
- iura dabunt; dirae ferro et compagibus artis 
- claudentur Belli portae; Furor impius intus, 
- saeva sedens super arma, et centum vinctus aenis 
- post tergum nodis, fremet horridus ore cruento.' 
-     Haec ait, et Maia genitum demittit ab alto, 
- ut terrae, utque novae pateant Karthaginis arces 
- hospitio Teucris, ne fati nescia Dido 
- finibus arceret:  volat ille per aera magnum 
- remigio alarum, ac Libyae citus adstitit oris.  
- Et iam iussa facit, ponuntque ferocia Poeni 
- corda volente deo; in primis regina quietum 
- accipit in Teucros animum mentemque benignam.  
-     At pius Aeneas, per noctem plurima volvens, 
- ut primum lux alma data est, exire locosque 
- explorare novos, quas vento accesserit oras, 
- qui teneant, nam inculta videt, hominesne feraene, 
- quaerere constituit, sociisque exacta referre 
- Classem in convexo nemorum sub rupe cavata 
- arboribus clausam circum atque horrentibus umbris 
- occulit; ipse uno graditur comitatus Achate, 
- bina manu lato crispans hastilia ferro.  
-     Cui mater media sese tulit obvia silva, 
- virginis os habitumque gerens, et virginis arma 
- Spartanae, vel qualis equos Threissa fatigat 
- Harpalyce, volucremque fuga praevertitur Hebrum.  
- Namque umeris de more habilem suspenderat arcum 
- venatrix, dederatque comam diffundere ventis, 
- nuda genu, nodoque sinus collecta fluentis.  
- Ac prior, `Heus' inquit `iuvenes, monstrate mearum 
- vidistis si quam hic errantem forte sororum, 
- succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis, 
- aut spumantis apri cursum clamore prementem.' 
-     Sic Venus; et Veneris contra sic filius orsus:  
- `Nulla tuarum audita mihi neque visa sororum -  
- O quam te memorem, virgo?  Namque haud tibi voltus 
- mortalis, nec vox hominem sonat:  O, dea certe -  
- an Phoebi soror?  an nympharum sanguinis una? -  
- sis felix, nostrumque leves, quaecumque, laborem, 
- et, quo sub caelo tandem, quibus orbis in oris 
- iactemur, doceas.  Ignari hominumque locorumque 
- erramus, vento huc vastis et fluctibus acti:  
- multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra.' 
-     Tum Venus:  `Haud equidem tali me dignor honore; 
- virginibus Tyriis mos est gestare pharetram, 
- purpureoque alte suras vincire cothurno.  
- Punica regna vides, Tyrios et Agenoris urbem; 
- sed fines Libyci, genus intractabile bello.  
- Imperium Dido Tyria regit urbe profecta, 
- germanum fugiens.  Longa est iniuria, longae 
- ambages; sed summa sequar fastigia rerum.  
-     `Huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus agri 
- Phoenicum, et magno miserae dilectus amore, 
- cui pater intactam dederat, primisque iugarat 
- ominibus.  Sed regna Tyri germanus habebat 
- Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes.  
- Quos inter medius venit furor.  Ille Sychaeum 
- impius ante aras, atque auri caecus amore, 
- clam ferro incautum superat, securus amorum 
- germanae; factumque diu celavit, et aegram, 
- multa malus simulans, vana spe lusit amantem.  
- Ipsa sed in somnis inhumati venit imago 
- coniugis, ora modis attollens pallida miris, 
- crudeles aras traiectaque pectora ferro 
- nudavit, caecumque domus scelus omne retexit.  
- Tum celerare fugam patriaque excedere suadet, 
- auxiliumque viae veteres tellure recludit 
- thesauros, ignotum argenti pondus et auri.  
- His commota fugam Dido sociosque parabat:  
- conveniunt, quibus aut odium crudele tyranni 
- aut metus acer erat; navis, quae forte paratae, 
- corripiunt, onerantque auro:  portantur avari 
- Pygmalionis opes pelago; dux femina facti.  
- Devenere locos, ubi nunc ingentia cernis 
- moenia surgentemque novae Karthaginis arcem, 
- mercatique solum, facti de nomine Byrsam, 
- taurino quantum possent circumdare tergo.  
- Sed vos qui tandem, quibus aut venistis ab oris, 
- quove tenetis iter?  `Quaerenti talibus ille 
- suspirans, imoque trahens a pectore vocem:  
-     `O dea, si prima repetens ab origine pergam, 
- et vacet annalis nostrorum audire laborum, 
- ante diem clauso componat Vesper Olympo.  
- Nos Troia antiqua, si vestras forte per auris 
- Troiae nomen iit, diversa per aequora vectos 
- forte sua Libycis tempestas adpulit oris.  
- Sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste Penates 
- classe veho mecum, fama super aethera notus.  
- Italiam quaero patriam et genus ab Iove summo.  
- Bis denis Phrygium conscendi navibus aequor, 
- matre dea monstrante viam, data fata secutus; 
- vix septem convolsae undis Euroque supersunt.  
- Ipse ignotus, egens, Libyae deserta peragro, 
- Europa atque Asia pulsus.' Nec plura querentem 
- passa Venus medio sic interfata dolore est:  
-     `Quisquis es, haud, credo, invisus caelestibus auras 
- vitalis carpis, Tyriam qui adveneris urbem.  
- Perge modo, atque hinc te reginae ad limina perfer, 
- Namque tibi reduces socios classemque relatam 
- nuntio, et in tutum versis aquilonibus actam, 
- ni frustra augurium vani docuere parentes.  
- Aspice bis senos laetantis agmine cycnos, 
- aetheria quos lapsa plaga Iovis ales aperto 
- turbabat caelo; nunc terras ordine longo 
- aut capere, aut captas iam despectare videntur:  
- ut reduces illi ludunt stridentibus alis, 
- et coetu cinxere polum, cantusque dedere, 
- haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum 
- aut portum tenet aut pleno subit ostia velo.  
- Perge modo, et, qua te ducit via, dirige gressum.' 
-     Dixit, et avertens rosea cervice refulsit, 
- ambrosiaeque comae divinum vertice odorem 
- spiravere, pedes vestis defluxit ad imos, 
- et vera incessu patuit dea.  Ille ubi matrem 
- adgnovit, tali fugientem est voce secutus:  
- `Quid natum totiens, crudelis tu quoque, falsis 
- iudis imaginibus?  Cur dextrae iungere dextram 
- non datur, ac veras audire et reddere voces?' 
-     Talibus incusat, gressumque ad moenia tendit:  
- at Venus obscuro gradientes aere saepsit, 
- et multo nebulae circum dea fudit amictu, 
- cernere ne quis eos, neu quis contingere posset, 
- molirive moram, aut veniendi poscere causas.  
- Ipsa Paphum sublimis abit, sedesque revisit 
- laeta suas, ubi templum illi, centumque Sabaeo 
- ture calent arae, sertisque recentibus halant.  
-     Corripuere viam interea, qua semita monstrat.  
- Iamque ascendebant collem, qui plurimus urbi 
- imminet, adversasque adspectat desuper arces.  
- Miratur molem Aeneas, magalia quondam, 
- miratur portas strepitumque et strata viarum.  
- Instant ardentes Tyrii pars ducere muros, 
- molirique arcem et manibus subvolvere saxa, 
- pars optare locum tecto et concludere sulco.  
- [Iura magistratusque legunt sanctumque senatum;] 
- hic portus alii effodiunt; hic alta theatris 
- fundamenta locant alii, immanisque columnas 
- rupibus excidunt, scaenis decora alta futuris.  
- Qualis apes aestate nova per florea rura 
- exercet sub sole labor, cum gentis adultos 
- educunt fetus, aut cum liquentia mella 
- stipant et dulci distendunt nectare cellas, 
- aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto 
- ignavom fucos pecus a praesepibus arcent:  
- fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.  
- `O fortunati, quorum iam moenia surgunt!' 
- Aeneas ait, et fastigia suspicit urbis.  
- Infert se saeptus nebula, mirabile dictu, 
- per medios, miscetque viris, neque cernitur ulli.  
-     Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbra, 
- quo primum iactati undis et turbine Poeni 
- effodere loco signum, quod regia Iuno 
- monstrarat, caput acris equi; sic nam fore bello 
- egregiam et facilem victu per saecula gentem.  
- Hic templum Iunoni ingens Sidonia Dido 
- condebat, donis opulentum et numine divae, 
- aerea cui gradibus surgebant limina, nexaeque 
- aere trabes, foribus cardo stridebat aenis.  
- Hoc primum in luco nova res oblata timorem 
- leniit, hic primum Aeneas sperare salutem 
- ausus, et adflictis melius confidere rebus.  
- Namque sub ingenti lustrat dum singula templo, 
- reginam opperiens, dum, quae fortuna sit urbi, 
- artificumque manus inter se operumque laborem 
- miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas, 
- bellaque iam fama totum volgata per orbem, 
- Atridas, Priamumque, et saevum ambobus Achillem.  
- Constitit, et lacrimans, `Quis iam locus' inquit `Achate, 
- quae regio in terris nostri non plena laboris?  
- En Priamus! Sunt hic etiam sua praemia laudi; 
- sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt.  
- Solve metus; feret haec aliquam tibi fama salutem.' 
- Sic ait, atque animum pictura pascit inani, 
- multa gemens, largoque umectat flumine voltum.  
-     Namque videbat, uti bellantes Pergama circum 
- hac fugerent Graii, premeret Troiana iuventus, 
- hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles.  
- Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis 
- adgnoscit lacrimans, primo quae prodita somno 
- Tydides multa vastabat caede cruentus, 
- ardentisque avertit equos in castra, prius quam 
- pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent.  
- Parte alia fugiens amissis Troilus armis, 
- infelix puer atque impar congressus Achilli, 
- fertur equis, curruque haeret resupinus inani, 
- lora tenens tamen; huic cervixque comaeque trahuntur 
- per terram, et versa pulvis inscribitur hasta.  
- Interea ad templum non aequae Palladis ibant 
- crinibus Iliades passis peplumque ferebant, 
- suppliciter tristes et tunsae pectora palmis; 
- diva solo fixos oculos aversa tenebat.  
- Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros, 
- exanimumque auro corpus vendebat Achilles.  
- Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo, 
- ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici, 
- tendentemque manus Priamum conspexit inermis.  
- Se quoque principibus permixtum adgnovit Achivis, 
- Eoasque acies et nigri Memnonis arma.  
- Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis 
- Penthesilea furens, mediisque in milibus ardet, 
- aurea subnectens exsertae cingula mammae, 
- bellatrix, audetque viris concurrere virgo.  
-     Haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur, 
- dum stupet, obtutuque haeret defixus in uno, 
- regina ad templum, forma pulcherrima Dido, 
- incessit magna iuvenum stipante caterva.  
- Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi 
- exercet Diana choros, quam mille secutae 
- hinc atque hinc glomerantur oreades; illa pharetram 
- fert umero, gradiensque deas supereminet omnis:  
- Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus:  
- talis erat Dido, talem se laeta ferebat 
- per medios, instans operi regnisque futuris.  
- Tum foribus divae, media testudine templi, 
- saepta armis, solioque alte subnixa resedit.  
- Iura dabat legesque viris, operumque laborem 
- partibus aequabat iustis, aut sorte trahebat:  
- cum subito Aeneas concursu accedere magno 
- Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum, 
- Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo 
- dispulerat penitusque alias avexerat oras.  
- Obstipuit simul ipse simul perculsus Achates 
- laetitiaque metuque; avidi coniungere dextras 
- ardebant; sed res animos incognita turbat.  
- Dissimulant, et nube cava speculantur amicti, 
- quae fortuna viris, classem quo litore linquant, 
- quid veniant; cunctis nam lecti navibus ibant, 
- orantes veniam, et templum clamore petebant.  
-     Postquam introgressi et coram data copia fandi, 
- axumus Ilioneus placido sic pectore coepit:  
- `O Regina, novam cui condere Iuppiter urbem 
- iustitiaque dedit gentis frenare superbas, 
- Troes te miseri, ventis maria omnia vecti, 
- oramus, prohibe infandos a navibus ignis, 
- parce pio generi, et propius res aspice nostras.  
- Non nos aut ferro Libycos populare Penatis 
- venimus, aut raptas ad litora vertere praedas; 
- non ea vis animo, nec tanta superbia victis.  
- Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt, 
- terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae; 
- Oenotri coluere viri; nunc fama minores 
- Italiam dixisse ducis de nomine gentem.  
- Hic cursus fuit:  
- cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion 
- in vada caeca tulit, penitusque procacibus austris 
- perque undas, superante salo, perque invia saxa 
- dispulit; huc pauci vestris adnavimus oris.  
- Quod genus hoc hominum?  Quaeve hunc tam barbara morem 
- permittit patria?  Hospitio prohibemur harenae; 
- bella cient, primaque vetant consistere terra.  
- Si genus humanum et mortalia temnitis arma 
- at sperate deos memores fandi atque nefandi.  
-     `Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter, 
- nec pietate fuit, nec bello maior et armis.  
- Quem si fata virum servant, si vescitur aura 
- aetheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris, 
- non metus; officio nec te certasse priorem 
- poeniteat.  Sunt et Siculis regionibus urbes 
- arvaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes.  
- Quassatam ventis liceat subducere classem, 
- et silvis aptare trabes et stringere remos:  
- si datur Italiam, sociis et rege recepto, 
- tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus; 
- sin absumpta salus, et te, pater optume Teucrum, 
- pontus habet Lybiae, nec spes iam restat Iuli, 
- at freta Sicaniae saltem sedesque paratas, 
- unde huc advecti, regemque petamus Acesten.' 
-     Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant 
- Dardanidae.  
-     Tum breviter Dido, voltum demissa, profatur:  
- `Solvite corde metum, Teucri, secludite curas.  
- Res dura et regni novitas me talia cogunt 
- moliri, et late finis custode tueri.  
- Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem, 
- virtutesque virosque, aut tanti incendia belli?  
- Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni, 
- nec tam aversus equos Tyria Sol iungit ab urbe.  
- Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva, 
- sive Erycis finis regemque optatis Acesten, 
- auxilio tutos dimittam, opibusque iuvabo.  
- Voltis et his mecum pariter considere regnis; 
- urbem quam statuo vestra est, subducite navis; 
- Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.  
- Atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem 
- adforet Aeneas! Equidem per litora certos 
- dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo, 
- si quibus eiectus silvis aut urbibus errat.' 
-     His animum arrecti dictis et fortis Achates 
- et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem 
- ardebant.  Prior Aenean compellat Achates:  
- `Nate dea, quae nunc animo sententia surgit?  
- omnia tuta vides, classem sociosque receptos.  
- Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi 
- submersum; dictis respondent cetera matris.' 
-     Vix ea fatus erat, cum circumfusa repente 
- scindit se nubes et in aethera purgat apertum.  
- Restitit Aeneas claraque in luce refulsit, 
- os umerosque deo similis; namque ipsa decoram 
- caesariem nato genetrix lumenque iuventae 
- purpureum et laetos oculis adflarat honores:  
- quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo 
- argentum Pariusve lapis circumdatur auro.  
-     Tum sic reginam adloquitur, cunctisque repente 
- improvisus ait:  `Coram, quem quaeritis, adsum, 
- Troius Aeneas, Lybicis ereptus ab undis.  
- O sola infandos Troiae miserata labores, 
- quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque 
- omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos, 
- urbe, domo, socias, grates persolvere dignas 
- non opis est nostrae, Dido, nec quicquid ubique est 
- gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem.  
- Di tibi, si qua pios respectant numina, si quid 
- usquam iustitia est et mens sibi conscia recti, 
- praemia digna ferant.  Quae te tam laeta tulerunt 
- saecula?  Qui tanti talem genuere parentes?  
- In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae 
- lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet, 
- semper honos nomenque tuum laudesque manebunt, 
- quae me cumque vocant terrae.' Sic fatus, amicum 
- Ilionea petit dextra, laevaque Serestum, 
- post alios, fortemque Gyan fortemque Cloanthum.  
-     Obstipuit primo aspectu Sidonia Dido, 
- casu deinde viri tanto, et sic ore locuta est:  
- `Quis te, nate dea, per tanta pericula casus 
- insequitur?  Quae vis immanibus applicat oris?  
- Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae 
- alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam?  
- Atque equidem Teucrum memini Sidona venire 
- finibus expulsum patriis, nova regna petentem 
- auxilio Beli; genitor tum Belus opimam 
- vastabat Cyprum, et victor dicione tenebat.  
- Tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis 
- Troianae nomenque tuum regesque Pelasgi.  
- Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat, 
- seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe volebat.  
- Quare agite, O tectis, iuvenes, succedite nostris.  
- Me quoque per multos similis fortuna labores 
- iactatam hac demum voluit consistere terra.  
- Non ignara mali, miseris succurrere disco.' 
-     Sic memorat; simul Aenean in regia ducit 
- tecta, simul divom templis indicit honorem.  
- Nec minus interea sociis ad litora mittit 
- viginti tauros, magnorum horrentia centum 
- terga suum, pinguis centum cum matribus agnos, 
- munera laetitiamque dii.  
-     At domus interior regali splendida luxu 
- instruitur, mediisque parant convivia tectis:  
- arte laboratae vestes ostroque superbo, 
- ingens argentum mensis, caelataque in auro 
- fortia facta patrum, series longissima rerum 
- per tot ducta viros antiqua ab origine gentis.  
-     Aeneas (neque enim patrius consistere mentem 
- passus amor) rapidum ad navis praemittit Achaten, 
- Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia ducat; 
- omnis in Ascanio cari stat cura parentis.  
- Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis, 
- ferre iubet, pallam signis auroque rigentem, 
- et circumtextum croceo velamen acantho, 
- ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis, 
- Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos, 
- extulerat, matris Ledae mirabile donum:  
- praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim, 
- maxima natarum Priami, colloque monile 
- bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam.  
- Haec celerans ita ad naves tendebat Achates.  
-     At Cytherea novas artes, nova pectore versat 
- Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido 
- pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem 
- incendat reginam, atque ossibus implicet ignem; 
- quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis; 
- urit atrox Iuno, et sub noctem cura recursat.  
- Ergo his aligerum dictis adfatur Amorem:  
-     `Nate, meae vires, mea magna potentia solus, 
- nate, patris summi qui tela Typhoia temnis, 
- ad te confugio et supplex tua numina posco.  
- Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum 
- litora iactetur odiis Iunonis iniquae, 
- nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore.  
- Hunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur 
- vocibus; et vereor, quo se Iunonia vertant 
- hospitia; haud tanto cessabit cardine rerum.  
- Quocirca capere ante dolis et cingere flamma 
- reginam meditor, ne quo se numine mutet, 
- sed magno Aeneae mecum teneatur amore.  
- Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem.  
- Regius accitu cari genitoris ad urbem 
- Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura, 
- dona ferens, pelago et flammis restantia Troiae:  
- hunc ego sopitum somno super alta Cythera 
- aut super Idalium sacrata sede recondam, 
- ne qua scire dolos mediusve occurrere possit.  
- Tu faciem illius noctem non amplius unam 
- falle dolo, et notos pueri puer indue voltus, 
- ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido 
- regalis inter mensas laticemque Lyaeum, 
- cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet, 
- occultum inspires ignem fallasque veneno.' 
-     Paret Amor dictis carae genetricis, et alas 
- exuit, et gressu gaudens incedit Iuli.  
- At Venus Ascanio placidam per membra quietem 
- inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos 
- Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum 
- floribus et dulci adspirans complectitur umbra.  
-     Iamque ibat dicto parens et dona Cupido 
- regia portabat Tyriis, duce laetus Achate.  
- Cum venit, aulaeis iam se regina superbis 
- aurea composuit sponda mediamque locavit.  
- Iam pater Aeneas et iam Troiana iuventus 
- conveniunt, stratoque super discumbitur ostro.  
- Dant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris 
- expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis.  
- Quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam 
- cura penum struere, et flammis adolere Penatis; 
- centum aliae totidemque pares aetate ministri, 
- qui dapibus mensas onerent et pocula ponant.  
- Nec non et Tyrii per limina laeta frequentes 
- convenere, toris iussi discumbere pictis.  
- Mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum 
- flagrantisque dei voltus simulataque verba, 
- [pallamque et pictum croceo velamen acantho.] 
- Praecipue infelix, pesti devota futurae, 
- expleri mentem nequit ardescitque tuendo 
- Phoenissa, et pariter puero donisque movetur.  
- Ille ubi complexu Aeneae colloque pependit 
- et magnum falsi implevit genitoris amorem, 
- reginam petit haec oculis, haec pectore toto 
- haeret et interdum gremio fovet, inscia Dido, 
- insidat quantus miserae deus; at memor ille 
- matris Acidaliae paulatim abolere Sychaeum 
- incipit, et vivo temptat praevertere amore 
- iam pridem resides animos desuetaque corda.  
-     Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae, 
- crateras magnos statuunt et vina coronant.  
- Fit strepitus tectis, vocemque per ampla volutant 
- atria; dependent lychni laquearibus aureis 
- incensi, et noctem flammis funalia vincunt.  
- Hic regina gravem gemmis auroque poposcit 
- implevitque mero pateram, quam Belus et omnes 
- a Belo soliti; tum facta silentia tectis:  
- `Iuppiter, hospitibus nam te dare iura loquuntur, 
- hunc laetum Tyriisque diem Troiaque profectis 
- esse velis, nostrosque huius meminisse minores.  
- Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Iuno; 
- et vos, O, coetum, Tyrii, celebrate faventes.' 
- Dixit, et in mensam laticum libavit honorem, 
- primaque, libato, summo tenus attigit ore, 
- tum Bitiae dedit increpitans; ille impiger hausit 
- spumantem pateram, et pleno se proluit auro 
- post alii proceres.  Cithara crinitus Iopas 
- personat aurata, docuit quem maximus Atlas.  
- Hic canit errantem lunam solisque labores; 
- unde hominum genus et pecudes; unde imber et ignes; 
- Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones; 
- quid tantum Oceano properent se tinguere soles 
- hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.  
- Ingeminant plausu Tyrii, Troesque sequuntur.  
- Nec non et vario noctem sermone trahebat 
- infelix Dido, longumque bibebat amorem, 
- multa super Priamo rogitans, super Hectore multa; 
- nunc quibus Aurorae venisset filius armis, 
- nunc quales Diomedis equi, nunc quantus Achilles.  
- `Immo age, et a prima dic, hospes, origine nobis 
- insidias,' inquit, `Danaum, casusque tuorum, 
- erroresque tuos; nam te iam septima portat 
- omnibus errantem terris et fluctibus aestas.'