PUBLI VERGILI MARONIS
AENEIDOS
LIBER X
- PANDITUR interea domus omnipotentis Olympi, 
- conciliumque vocat divom pater atque hominum rex 
- sideream in sedem, terras unde arduus omnis 
- castraque Dardanidum adspectat populosque Latinos.  
- Considunt tectis bipatentibus, incipit ipse:  
- `Caelicolae magni, quianam sententia vobis 
- versa retro tantumque animis certatis iniquis?  
- Abnueram bello Italiam concurrere Teucris.  
- Quae contra vetitum discordia?  Quis metus aut hos 
- aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit?  
- Adveniet iustum pugnae, ne arcessite, tempus, 
- cum fera Karthago Romanis arcibus olim 
- exitium magnum atque Alpes immittet apertas:  
- tum certare odiis, tum res rapuisse licebit.  
- Nunc sinite et placitum laeti componite foedus.' 
-     Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra 
- pauca refert:  
- `O pater, O hominum rerumque aeterna potestas! 
- Namque aliud quid sit, quod iam implorare queamus?  
- Cernis ut insultent Rutulli Turnusque [feratur 
- per medios insignis equis tumidusque] secundo 
- Marte ruat?  Non clausa tegunt iam moenia Teucros:  
- quin intra portas atque ipsis proelia miscent 
- aggeribus moerorum et inundant sanguine fossas.  
- Aeneas ignarus abest.  Numquamne levari 
- obsidione sines?  Muris iterum imminet hostis 
- nascentis Troiae [nec non exercitus alter;] 
- atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis 
- Tydides.  Equidem credo, mea volnera restant 
- et tua progenies mortalia demoror arma.  
- Si sine pace tua atque invito numine Troes 
- Italiam petiere, luant peccata neque illos 
- iuveris auxilio; sin tot responsa secuti, 
- quae superi manesque dabant:  cur nunc tua quisquam 
- vertere iussa potest aut cur nova condere fata?  
- Quid repetem exustas Erycino in litore classes, 
- quid tempestatum regem ventosque furentis 
- Aeolia excitos aut actam nubibus Irim?  
- Nunc etiam manis, haec intemptata manebat 
- sors rerum, movet et superis immissa repente 
- Allecto, medias Italum bacchata per urbes.  
- Nil super imperio moveor:  speravimus ista, 
- dum fortuna fuit; vincant quos vincere mavis.  
- Si nulla est regio, Teucris quam det tua coniunx 
- dura, per eversae, genitor, fumantia Troiae 
- exscidia obtestor, liceat dimittere ab armis 
- incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.  
- Aeneas sane ignotis iactetur in undis 
- et, quamcumque viam dederit Fortuna, sequatur:  
- hunc tegere et dirae valeam subducere pugnae.  
- Est Amathus, est celsa mihi Paphus atque Cythera 
- Idaliaeque domus:  positis inglorius armis 
- exigat hic aevum.  Magna dicione iubeto 
- Karthago premat Ausoniam:  nihil urbibus inde 
- obstabit Tyriis.  Quid pestem evadere belli 
- iuvit et Argolicos medium fugisse per ignes 
- totque maris vastaeque exhausta pericula terrae, 
- dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt?  
- Non satius cineres patriae insedisse supremos 
- atque solum, quo Troia fuit?  Xanthum et Simoenta 
- redde, oro, miseris iterumque revolvere casus 
- da, pater, Iliacos Teucris.' Tum regia Iuno 
- acta furore gravi:  `Quid me alta silentia cogis 
- rumpere et obductum verbis volgare dolorem?  
- Aenean hominum quisquam divomque subegit 
- bella sequi aut hostem regi se inferre Latino?  
- Italiam petiit fatis auctoribus, esto, 
- Cassandrae inpulsus furiis:  num linquere castra 
- hortati sumus aut vitam committere ventis?  
- Num puero summam belli, num credere muros 
- Tyrrhenamque fidem, aut gentis agitare quietas?  
- Quis deus in fraudem, quae dura potentia nostra 
- egit?  Ubi hic Iuno demissave nubibus Iris?  
- Indignum est Italos Troiam circumdare flammis 
- nascentem et patria Turnum consistere terra, 
- cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater:  
- quid face Troianos atra vim ferre Latinis, 
- arva aliena iugo premere atque avertere praedas?  
- Quid soceros legere et gremiis abducere pactas, 
- pacem orare manu, praefigere puppibus arma?  
- Tu potes Aenean manibus subducere Graium 
- proque viro nebulam et ventos obtendere inanis, 
- tu potes in totidem classem convertere nymphas:  
- nos aliquid Rutulos contra iuvisse nefandum est?  
- Aeneas ignarus abest:  ignarus et absit.  
- Est Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera:  
- quid gravidam bellis urbem et corda aspera temptas?  
- Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo 
- conamur, nos, an miseros qui Troas Achivis 
- obiecit?  Quae causa fuit, consurgere in arma 
- Europamque Asiamque et foedera solvere furto?  
- Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter, 
- aut ego tela dedi fovive cupidine bella?  
- Tum decuit metuisse tuis:  nunc sera querelis 
- haud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas.' 
- Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant 
- caelicolae adsensu vario, ceu flamina prima 
- cum deprensa fremunt silvis et caeca volutant 
- murmura, venturos nautis prodentia ventos.  
- Tum pater omnipotens, rerum cui prima potestas, 
- infit; eo dicente deum domus alta silescit 
- et tremefacta solo tellus, silet arduus aether, 
- tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus:  
- `Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta.  
- Quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris 
- haud licitum, nec vestra capit discordia finem:  
- quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem, 
- Tros Rutulusne fuat nullo discrimine habebo.  
- Seu fatis Italum castra obsidione tenentur 
- sive errore malo Troiae monitisque sinistris.  
- Nec Rutulos solvo:  sua cuique exorsa laborem 
- fortunamque ferent.  Rex Iuppiter omnibus idem.  
- Fata viam invenient.' Stygii per flumina fratris, 
- per pice torrentis atraque voragine ripas 
- adnuit et totum nutu tremefecit Olympum.  
- Hic finis fandi.  Solio tum Iuppiter aureo 
- surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt.  
- Interea Rutuli portis circum omnibus instant 
- sternere caede viros et moenia cingere flammis.  
- At legio Aeneadum vallis obsessa tenetur, 
- nec spes ulla fugae.  Miseri stant turribus altis 
- nequiquam et rara muros cinxere corona 
- Asius Imbrasides Hicetaoniusque Thymoetes 
- Assaracique duo et senior cum Castore Thymbris, 
- prima acies; hos germani Sarpedonis ambo 
- et Clarus et Thaemon Lycia comitantur ab alta.  
- Fert ingens toto conixus corpore saxum, 
- haud partem exiguam montis, Lyrnesius Acmon, 
- nec Clytio genitore minor nec fratre Menestheo.  
- Hi iaculis, illi certant defendere saxis 
- molirique ignem nervoque aptare sagittas.  
- Ipse inter medios, Veneris iustissima cura, 
- Dardanius caput ecce puer detectus honestum, 
- qualis gemma micat, fulvum quae dividit aurum, 
- aut collo decus aut capiti; vel quale per artem 
- inclusum buxo aut Oricia terebintho 
- lucet ebur; fusos cervix cui lactea crinis 
- accipit et molli subnectens circulus auro.  
- Te quoque magnanimae viderunt, Ismare, gentes 
- volnera dirigere et calamos armare veneno, 
- Maeonia generose domo, ubi pinguia culta 
- exercentque viri Pactolusque inrigat auro.  
- Adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni 
- aggere moerorum sublimem gloria tollit, 
- et Capys:  hinc nomen Campanae ducitur urbi.  
-     Illi inter sese duri certamina belli 
- contulerant:  media Aeneas freta nocte secabat.  
- Namque ut ab Euandro castris ingressus Etruscis 
- regem adit et regi memorat nomenque genusque, 
- quidve petat quidve ipse ferat, Mezentius arma 
- quae sibi conciliet, violentaque pectora Turni 
- edocet, humanis quae sit fiducia rebus 
- admonet immiscetque preces:  haud fit mora, Tarchon 
- iungit opes foedusque ferit; tum libera fati 
- classem conscendit iussis gens Lydia divom, 
- externo commissa duci.  Aeneia puppis 
- prima tenet, rostro Phrygios subiuncta leones, 
- imminet Ida super, profugis gratissima Teucris.  
- Hic magnus sedet Aeneas secumque volutat 
- eventus belli varios, Pallasque sinistro 
- adfixus lateri iam quaerit sidera, opacae 
- noctis iter, iam quae passus terraque marique.  
-     Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete, 
- quae manus interea Tuscis comitetur ab oris 
- Aenean armetque rates pelagoque vehatur.  
-     Massicus aerata princeps secat aequora tigri:  
- sub quo mille manus iuvenum, qui moenia Clusi 
- quique urbem liquere Cosas, quis tela sagittae 
- gorytique leves umeris et letifer arcus.  
- Una torvus Abas:  huic totum insignibus armis 
- agmen et aurato fulgebat Apolline puppis.  
- Sescentos illi dederat Populonia mater 
- expertos belli iuvenes, ast Ilva trecentos 
- insula inexhaustis Chalybum generosa metallis.  
- Tertius ille hominum divomque interpres Asilas, 
- cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent 
- et linguae volucrum et praesagi fulminis ignes, 
- mille rapit densos acie atque horrentibus hastis.  
- Hos parere iubent Alpheae ab origine Pisae, 
- urbs Etrusca solo.  Sequitur pulcherrimus Astur, 
- Astur equo fidens et versicoloribus armis.  
- Tercentum adiciunt (mens omnibus una sequendi) 
- qui Caerete domo, qui sunt Minionis in arvis, 
- et Pyrgi veteres intempestaeque Graviscae.  
-     Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello, 
- transierim, Cinyre, et paucis comitate Cupavo, 
- cuius olorinae surgunt de vertice pennae, 
- crimen, Amor, vestrum formaeque insigne paternae.  
- Namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati, 
- populeas inter frondes umbramque sororum 
- dum canit et maestum Musa solatur amorem, 
- canentem molli pluma duxisse senectam, 
- linquentem terras et sidera voce sequentem.  
- Filius, aequalis comitatus classe catervas, 
- ingentem remis Centaurum promovet:  ille 
- instat aquae saxumque undis immane minatur 
- arduus et longa sulcat maria alta carina.  
-     Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris, 
- fatidicae Mantus et Tusci filius amnis, 
- qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen, 
- Mantua, dives avis; sed non genus omnibus unum:  
- gens illi triplex, populi sub gente quaterni, 
- ipsa caput populis, Tusco de sanguine vires.  
- Hinc quoque quingentos in se Mezentius armat, 
- quos patre Benaco velatus harundine glauca 
- Mincius infesta ducebat in aequora pinu.  
- It gravis Aulestes centenaque arbore fluctum 
- verberat adsurgens, spumant vada marmore verso.  
- Hunc vehit immanis Triton et caerula concha 
- exterrens freta, cui laterum tenus hispida nanti 
- frons hominem praefert, in pristim desinit alvus:  
- spumea semifero sub pectore murmurat unda.  
-     Tot lecti proceres ter denis navibus ibant 
- subsidio Troiae et campos salis aera secabant.  
-     Iamque dies caelo concesserat almaque curru 
- noctivago Phoebe medium pulsabat Olympum:  
- Aeneas (neque enim membris dat cura quietem) 
- ipse sedens clavumque regit velisque ministrat.  
- Atque illi medio in spatio chorus ecce suarum 
- occurrit comitum:  nymphae, quas alma Cybebe 
- numen habere maris nymphasque e navibus esse 
- iusserat, innabant pariter fluctusque secabant, 
- quot prius aeratae steterant ad litora prorae.  
- Agnoscunt longe regem lustrantque choreis, 
- quarum quae fandi doctissima Cymodocea 
- pone sequens dextra puppim tenet ipsaque dorso 
- eminet ac laeva tacitis subremigat undis, 
- tum sic ignarum adloquitur:  `Vigilasne, deum gens, 
- Aenea?  Vigila et velis immitte rudentis.  
- Nos sumus, Idaeae sacro de vertice pinus, 
- nunc pelagi nymphae, classis tua Perfidus ut nos 
- praecipitis ferro Rutulus flammaque premebat, 
- rupimus invitae tua vincula teque per aequor 
- quaerimus.  Hanc Genetrix faciem miserata refecit 
- et dedit esse deas aevumque agitare sub undis.  
- At puer Ascanius muro fossisque tenetur 
- tela inter media atque horrentis Marte Latinos.  
- Iam loca iussa tenent forti permixtus Etrusco 
- Arcas eques:  medias illis opponere turmas, 
- ne castris iungant, certast sententia Turno.  
- Surge age et Aurora socios veniente vocari 
- primus in arma iube et clipeum cape, quem dedit ipse 
- invictum Ignipotens atque oras ambiit auro.  
- Crastina lux, mea si non inrita dicta putaris, 
- ingentis Rutulae spectabit caedis acervos.' 
- Dixerat, et dextra discedens impulit altam 
- haud ignara modi puppim:  fugit illa per undas 
- ocior et iaculo et ventos aequante sagitta.  
- Inde aliae celerant cursus.  Stupet inscius ipse 
- Tros Anchisiades; animos tamen omine tollit.  
- Tum breviter super adspectans convexa precatur:  
- `Alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi 
- turrigeraeque urbis biiugique ad frena leones, 
- tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques 
- augurium Phrygibusque adsis pede, diva, secundo.' 
- Tantum effatus.  Et interea revoluta rubebat 
- matura iam luce dies noctemque fugarat:  
- principio sociis edicit, signa sequantur 
- atque animos aptent armis pugnaeque parent se.  
- Iamque in conspectu Teucros habet et sua castra, 
- stans celsa in puppi; clipeum cum deinde sinistra 
- extulit ardentem.  Clamorem ad sidera tollunt 
- Dardanidae e muris, spes addita suscitat iras, 
- tela manu iaciunt:  quales sub nubibus atris 
- Strymoniae dant signa grues atque aethera tranant 
- cum sonitu fugiuntque notos clamore secundo.  
- At Rutulo regi ducibusque ea mira videri 
- Ausoniis, donec versas ad litora puppes 
- respiciunt totumque adlabi classibus aequor.  
- Ardet apex capiti cristisque a vertice flamma 
- funditur et vastos umbo vomit aureus ignes:  
- non secus ac liquida siquando nocte cometae 
- sanguinei lugubre rubent aut Sirius ardor, 
- ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris, 
- nascitur et laevo contristat lumine caelum.  
-     Haud tamen audaci Turno fiducia cessit 
- litora praecipere et venientis pellere terra.  
- [ultro animos tollit dictis atque increpat ultro] 
- `Quod votis optastis, adest, perfringere dextra; 
- in manibus Mars ipse viris.  Nunc coniugis esto 
- quisque suae tectique memor, nunc magna referto 
- facta, patrum laudes.  Ultro occurramus ad undam, 
- dum trepidi egressisque labant vestigia prima.  
- Audentis Fortuna iuvat,' 
- haec ait et secum versat, quos ducere contra 
- vel quibus obsessos possit concredere muros.  
-     Interea Aeneas socios de puppibus altis 
- pontibus exponit.  Multi servare recursus 
- languentis pelagi et brevibus se credere saltu, 
- per remos alii.  Speculatus litora Tarchon, 
- qua vada non sperat nec fracta remurmurat unda, 
- sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu, 
- advertit subito proram sociosque precatur:  
- `Nunc, o lecta manus, validis incumbite remis; 
- tollite, ferte rates; inimicam findite rostris 
- hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina.  
- Frangere nec tali puppim statione recuso 
- arrepta tellure semel.' Quae talia postquam 
- effatus Tarchon, socii consurgere tonsis 
- spumantisque rates arvis inferre Latinis, 
- donec rostra tenent siccum et sedere carinae 
- omnes innocuae, sed non puppis tua, Tarchon.  
- Namque inflicta vadis dorso dum pendet iniquo, 
- anceps sustentata diu fluctusque fatigat, 
- solvitur atque viros mediis exponit in undis 
- fragmina remorum quos et fluitantia transtra 
- impediunt, retrahitque pedem simul unda relabens.  
- Nec Turnum segnis retinet mora, sed rapit acer 
- totam aciem in Teucros et contra in litore sistit.  
- Signa canunt.  Primus turmas invasit agrestis 
- Aeneas, omen pugnae, stravitque Latinos 
- occiso Therone, virum qui maximus ultro 
- Aenean petit:  huic gladio perque aerea suta, 
- per tunicam squalentem auro latus haurit apertum.  
- Inde Lichan ferit, exsectum iam matre perempta 
- et tibi, Phoebe, sacrum:  casus evadere ferri 
- quo licuit parvo?  Nec longe Cissea durum 
- immanemque Gyan, sternentis agmina clava, 
- deiecit Leto:  nihil illos Herculis arma 
- nec validae iuvere manus genitorque Melampus, 
- Alcidae comes usque gravis dum terra labores 
- praebuit.  Ecce Pharo, voces dum iactat inertis, 
- intorquens iaculum clamanti sistit in ore.  
- Tu quoque, flaventem prima lanugine malas 
- dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon, 
- Dardania stratus dextra, securus amorum, 
- qui iuvenum tibi semper erant, miserande iaceres, 
- ni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorci 
- progenies, septem numero, septenaque tela 
- coniciunt; partim galea clipeoque resultant 
- inrita, deflexit partim stringentia corpus 
- alma Venus.  Fidum Aeneas adfatur Achaten:  
- `Suggere tela mihi:  non ullum dextera frustra 
- torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium 
- Iliacis campis.' Tum magnam corripit hastam 
- et iacit:  illa volans clipei transverberat aera 
- Maeonis et thoraca simul cum pectore rumpit.  
- Huic frater subit Alcanor fratremque ruentem 
- sustentat dextra:  traiecto missa lacerto 
- protinus hasta fugit servatque cruenta tenorem, 
- dexteraque ex umero nervis moribunda pependit.  
- Tum Numitor iaculo fratris de corpore rapto 
- Aenean petiit; sed non et figere contra 
- est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae.  
- Hic Curibus fidens primaevo corpore Clausus 
- advenit et rigida Dryopem ferit eminus hasta 
- sub mentum graviter pressa pariterque loquentis 
- vocem animamque rapit traiecto gutture; at ille 
- fronte ferit terram et crassum vomit ore cruorem.  
- Tres quoque Threicios Boreae de gente suprema 
- et tris, quos Idas pater et patria Ismara mittit, 
- per varios sternit casus.  Accurrit Halaesus 
- Auruncaeque manus, subit et Neptunia proles, 
- insignis Messapus equis.  Expellere tendunt 
- nunc hi, nunc illi; certatur limine in ipso 
- Ausoniae.  Magno discordes aethere venti 
- proelia ceu tollunt animis et viribus aequis; 
- non ipsi inter se, non nubila, non mare cedit; 
- anceps pugna diu, stant obnixa omnia contra:  
- haud aliter Troianae acies aciesque Latinae 
- concurrunt; haeret pede pes densusque viro vir.  
-     At parte ex alia, qua saxa rotantia late 
- impulerat torrens arbustaque diruta ripis, 
- Arcadas insuetos acies inferre pedestris 
- ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci 
- (aspera quis natura loci dimittere quando 
- suasit equos), unum quod rebus restat egenis, 
- nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris:  
- `Quo fugitis, socii?  Per vos et fortia facta, 
- per ducis Evandri nomen devictaque bella 
- Opemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi, 
- fidite ne pedibus.  Ferro rumpenda per hostis 
- est via.  Qua globus ille virum densissimus urget, 
- hac vos et Pallanta ducem patria alta reposcit.  
- Numina nulla premunt, mortali urgemur ab hoste 
- mortales, totidem nobis animaeque manusque.  
- Ecce, maris magna claudit nos obice pontus, 
- deest iam terra fugae:  pelagus Troiamne petemus?' 
- Haec ait et medius densos prorumpit in hostis.  
- Obvius huic primum, fatis adductus iniquis, 
- fit Lagus.  Hunc, magno vellit dum pondere saxum, 
- intorto figit telo, discrimina costis 
- per medium qua spina dabat, hastamque receptat 
- ossibus haerentem.  Quem non super occupat Hisbo, 
- ille quidem hoc sperans:  nam Pallas ante ruentem, 
- dum furit, incautum crudeli morte sodalis 
- excipit atque ensem tumido in pulmone recondit.  
- Hinc Sthenium petit et Rhoeti de gente vetusta 
- Anchemolum, thalamos ausum incestare novercae.  
- Vos etiam, gemini, Rutulis cecidistis in agris, 
- Daucia, Laride Thymberque, simillima proles, 
- indiscreta suis gratusque parentibus error; 
- at nunc dura dedit vobis discrimina Pallas:  
- nam tibi, Thymbre, caput Evandrius abstulit ensis; 
- te decisa suum, Laride, dextera quaerit 
- semianimesque micant digiti ferrumque retractant.  
- Arcadas accensos monitu et praeclara tuentis 
- facta viri mixtus dolor et pudor armat in hostis.  
- Tum Pallas biiugis fugientem Rhoetea praeter 
- traicit.  Hoc spatium tantumque morae fuit Ilo; 
- Ilo namque procul validam direxerat hastam, 
- quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthra, 
- te fugiens fratremque Tyren, curruque volutus 
- caedit semianimis Rutulorum calcibus arva.  
- Ac velut optato ventis aestate coortis 
- dispersa immittit silvis incendia pastor, 
- correptis subito mediis extenditur una 
- horrida per latos acies Volcania campos; 
- ille sedens victor flammas despectat ovantis:  
- non aliter socium virtus coit omnis in unum 
- teque iuvat, Palla.  Sed bellis acer Halaesus 
- tendit in adversos seque in sua conligit arma.  
- Hic mactat Ladona Pheretaque Demodocumque, 
- Strymonio dextram fulgenti deripit ense 
- elatam in iugulum, saxo ferit ora Thoantis 
- ossaque dispersit cerebro permixta cruento.  
- Fata canens silvis genitor celarat Halaesum:  
- ut senior leto canentia lumina solvit, 
- iniecere manum Parcae telisque sacrarunt 
- Evandri.  Quem sic Pallas petit ante precatus:  
- `Da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro, 
- fortunam atque viam duri per pectus Halaesi.  
- Haec arma exuviasque viri tua quercus habebit.' 
- Audiit illa deus:  dum texit Imaona Halaesus, 
- Arcadio infelix telo dat pectus inermum.  
- At non caede viri tanta perterrita Lausus, 
- pars ingens belli, sinit agmina:  primus Abantem 
- oppositum interimit, pugnae nodumque moramque.  
- Sternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusci 
- et vos, O Grais imperdita corpora, Teucri.  
- Agmina concurrunt ducibusque et viribus aequis.  
- Extremi addensent acies nec turba moveri 
- tela manusque sinit.  Hinc Pallas instat et urget, 
- hinc contra Lausus, nec multum discrepat aetas:  
- egregii forma, sed quis Fortuna negarat 
- in patriam reditus.  Ipsos concurrere passus 
- haud tamen inter se magni regnator Olympi:  
- mox illos sua fata manent maiore sub hoste.  
-     Interea soror alma monet succedere Lauso 
- Turnum, qui volucri curru medium secat agmen.  
- Ut vidit socios:  `Tempus desistere pugnae; 
- solus ego in Pallanta feror, soli mihi Pallas 
- debetur; cuperem ipse parens spectator adesset.' 
- Haec ait, et socii cesserunt aequore iusso.  
- At Rutulum abscessu iuvenis tum iussa superba 
- miratus stupet in Turno corpusque per ingens 
- lumina volvit obitque truci procul omnia visus 
- talibus et dictis it contra dicta tyranni:  
- `Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis 
- aut leto insigni:  sorti pater aequus utrique est.  
- Tolle minas.' Fatus medium procedit in aequor.  
- Frigidus Arcadibus coit in praecordia sanguis.  
- Desiluit Turnus biiugis, pedes apparat ire 
- comminus; utque leo, specula cum vidit ab alta 
- stare procul campis meditantem in proelia taurum, 
- advolat:  haud alia est Turni venientis imago.  
- Hunc ubi contiguum missae fore credidit hastae, 
- ire prior Pallas, siqua fors adiuvet ausum 
- viribus imparibus, magnumque ita ad aethera fatur:  
- `Per patris hospitium et mensas, quas advena adisti, 
- te precor, Alcide, coeptis ingentibus adsis.  
- Cernat semineci sibi me rapere arma cruenta 
- victoremque ferant morientia lumina Turni.' 
- Audiit Alcides iuvenem magnumque sub imo 
- corde premit gemitum lacrimasque effundit inanis.  
- Tum Genitor natum dictis adfatur amicis:  
- `Stat sua cuique dies, breve et inreparabile tempus 
- omnibus est vitae:  sed famam extendere factis, 
- hoc virtutis opus.  Troiae sub moenibus altis 
- tot nati cecidere deum; quin occidit una 
- Sarpedon, mea progenies.  Etiam sua Turnum 
- fata vocant, metasque dati pervenit ad aevi.' 
- Sic ait atque oculos Rutulorum reicit arvis.  
- At Pallas magnis emittit viribus hastam 
- vaginaque cava fulgentem deripit ensem.  
- Illa volans umeri surgunt qua tegmina summa 
- incidit atque viam clipei molita per oras 
- tandem etiam magno strinxit de corpore Turni.  
- Hic Turnus ferro praefixum robur acuto 
- in Pallanta diu librans iacit atque ita fatur:  
- `Adspice, num mage sit nostrum penetrabile telum.' 
- Dixerat; at clipeum, tot ferri terga, tot aeris, 
- quem pellis totiens obeat circumdata tauri, 
- vibranti cuspis medium transverberat ictu 
- loricaeque moras et pectus perforat ingens.  
- Ille rapit calidum frustra de volnere telum:  
- una eademque via sanguis animusque sequuntur.  
- Corruit in volnus, sonitum super arma dedere 
- et terram hostilem moriens petit ore cruento.  
- Quem Turnus super adsistens, 
- `Arcades, haec,' inquit, `memores mea dicta referte 
- Euandro; qualem meruit, Pallanta remitto.  
- Quisquis honos tumuli, quidquid solamen humandi est, 
- largior.  Haud illi stabunt Aeneia parvo 
- hospitia.' Et laevo pressit pede talia fatus 
- exanimem, rapiens immania pondera baltei 
- impressumque nefas, una sub nocte iugali 
- caesa manus iuvenum foede thalamique cruenti, 
- quae Clonus Eurytides multo caelaverat auro; 
- quo nunc Turnus ovat spolio gaudetque potitus.  
- Nescia mens hominum fati sortisque futurae 
- et servare modum, rebus sublata secundis! 
- Turno tempus erit, magno cum optaverit emptum 
- intactum Pallanta et cum spolia ista diemque 
- oderit.  At socii multo gemitu lacrimisque 
- impositum scuto referunt Pallanta frequentes.  
- O dolor atque decus magnum rediture parenti 
- haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert, 
- cum tamen ingentis Rutulorum linquis acervos.  
-     Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor 
- advolat Aeneae, tenui discrimine leti 
- esse suos, versis tempus succurrere Teucris.  
- Proxima quaeque metit gladio latumque per agmen 
- ardens limitem agit ferro, te, Turne, superbum 
- caede nova quaerens.  Pallas, Euander, in ipsis 
- omnia sunt oculis, mensae, quas advena primas 
- tunc adiit, dextraeque datae.  Sulmone creatos 
- quattuor hic iuvenes, totidem, quos educat Ufens, 
- viventis rapit, inferias quos immolet umbris 
- captivoque rogi perfundat sanguine flammas.  
- Inde Mago procul infensam contenderat hastam.  
- Ille astu subit ac tremibunda supervolat hasta, 
- et genua amplectens effatur talia supplex:  
- `Per patrios manis et spes surgentis Iuli 
- te precor, hanc animam serves natoque patrique.  
- Est domus alta, iacent penitus defossa talenta 
- caelati argenti, sunt auri pondera facti 
- infectique mihi.  Non hic victoria Teucrum 
- vertitur aut anima una dabit discrimina tanta.' 
- Dixerat.  Aeneas contra cui talia reddit:  
- `Argenti atque auri memoras quae multa talenta, 
- natis parce tuis.  Belli commercia Turnus 
- sustulit ista prior iam tum Pallante perempto.  
- Hoc patris Anchisae manes, hoc sentit Iulus.' 
- Sic fatus galeam laeva tenet atque reflexa 
- cervice orantis capulo tenus applicat ensem.  
- Nec procul Haemonides, Phoebi Triviaeque sacerdos, 
- infula cui sacra redimibat tempora vitta, 
- totus conlucens veste atque insignibus armis.  
- Quem congressus agit campo lapsumque superstans 
- immolat ingentique umbra tegit; arma Serestus 
- lecta refert umeris, tibi, rex Gradive, tropaeum.  
- Instaurant acies Volcani stirpe creatus 
- Caeculus et veniens Marsorum montibus Umbro:  
- Dardanides contra furit.  Anxuris ense sinistram 
- et totum clipei ferro deiecerat orbem; 
- dixerat ille aliquid magnum vimque adfore verbo 
- crediderat caeloque animum fortasse ferebat 
- canitiemque sibi et longos promiserat annos:  
- Tarquitus exultans contra fulgentibus armis, 
- silvicolae Fauno Dryope quem nympha crearat, 
- obvius ardenti sese obtulit.  Ille reducta 
- loricam clipeique ingens onus impedit hasta; 
- tum caput orantis nequiquam et multa parantis 
- dicere deturbat terrae truncumque tepentem 
- provolvens super haec inimico pectore fatur:  
- `Istic nunc, metuende, iace.  Non te optima mater 
- condet humi patrioque onerabit membra sepulchro:  
- alitibus linquere feris aut gurgite mersum 
- unda feret piscesque impasti volnera lambent.' 
- Protinus Antaeum et Lucam, prima agmina Turni, 
- persequitur fortemque Numam fulvumque Camertem, 
- magnanimo Volcente satum, ditissimus agri 
- qui fuit Ausonidum et tacitis regnavit Amyclis.  
- Aegaeon qualis, centum cui bracchia dicunt 
- centenasque manus, quinquaginta oribus ignem 
- pectoribusque arsisse, Iovis cum fulmina contra 
- tot paribus streperet clipeis, tot stringeret enses:  
- sic toto Aeneas desaevit in aequore victor, 
- ut semel intepuit mucro.  Quin ecce Niphaei 
- quadriiugis in equos adversaque pectora tendit.  
- Atque illi longe gradientem et dira frementem 
- ut videre, metu versi retroque ruentes 
- effunduntque ducem rapiuntque ad litora currus.  
- Interea biiugis infert se Lucagus albis 
- in medios fraterque Liger; sed frater habenis 
- flectit equos, strictum rotat acer Lucagus ensem.  
- Haud tulit Aeneas tanto fervore furentis:  
- inruit adversaque ingens apparuit hasta.  
- Cui Liger:  
- `Non Diomedis equos nec currum cernis Achillis 
- aut Phrygiae campos:  nunc belli finis et aevi 
- his dabitur terris.' Vesano talia late 
- dicta volant Ligeri.  Sed non et Troius heros 
- dicta parat contra:  iaculum nam torquet in hostem.  
- Lucagus ut pronus pendens in verbera telo 
- admonuit biiugos, proiecto dum pede laevo 
- aptet se pugnae, subit oras hasta per imas 
- fulgentis clipei, tum laevum perforat inguen:  
- excussus curru moribundus volvitur arvis.  
- Quem pius Aeneas dictis adfatur amaris:  
- `Lucage, nulla tuos currus fuga segnis equorum 
- prodidit aut vanae vertere ex hostibus umbrae:  
- ipse rotis saliens iuga deseris.' Haec ita fatus 
- arripuit biiugos; frater tendebat inertis 
- infelix palmas, curru delapsus eodem:  
- `Per te, per qui te talem genuere parentes, 
- vir Troiane, sine hanc animam et miserere precantis.' 
- Pluribus oranti Aeneas:  `Haud talia dudum 
- dicta dabas.  Morere et fratrem ne desere frater.' 
- Tum latebras animae pectus mucrone recludit.  
- Talia per campos edebat funera ductor 
- Dardanius, torrentis aquae vel turbinis atri 
- more furens.  Tandem erumpunt et castra relinquunt 
- Ascanius puer et nequiquam obsessa iuventus.  
- Iunonem interea compellat Iuppiter ultro:  
- `O germana mihi atque eadem gratissima coniunx, 
- ut rebare, Venus, nec te sententia fallit, 
- Troianas sustentat opes, non vivida bello 
- dextra viris animusque ferox patiensque pericli.' 
- Cui Iuno summissa `Quid, o pulcherrime coniunx, 
- sollicitas aegram et tua tristia dicta timentem?  
- Si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat, 
- vis in amore foret, non hoc mihi namque negares, 
- omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum 
- et Dauno possem incolumem servare parenti.  
- Nunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas.  
- Ille tamen nostra deducit origine nomen 
- Pilumnusque illi quartus pater et tua larga 
- saepe manu multisque oneravit limina donis.' 
- Cui rex aetherii breviter sic fatur Olympi:  
- `Si mora praesentis leti tempusque caduco 
- oratur iuveni meque hoc ita ponere sentis, 
- tolle fuga Turnum atque instantibus eripe fatis 
- hactenus indulsisse vacat.  Sin altior istis 
- sub precibus venia ulla latet totumque moveri 
- mutarive putas bellum, spes pascis inanis.' 
- Et Iuno adlacrimans:  `Quid si, quae voce gravaris, 
- mente dares atque haec Turno rata vita maneret?  
- Nunc manet insontem gravis exitus, aut ego veri 
- vana feror.  Quod ut O potius formidine falsa 
- ludar et in melius tua, qui potes, orsa reflectas!' 
- Haec ubi dicta dedit, caelo se protinus alto 
- misit, agens hiemem nimbo succincta per auras, 
- Iliacamque aciem et Laurentia castra petivit.  
- Tum dea nube cava tenuem sine viribus umbram 
- in faciem Aeneae, visu mirabile monstrum, 
- Dardaniis ornat telis clipeumque iubasque 
- divini adsimulat capitis, dat inania verba, 
- dat sine mente sonum gressusque effingit euntis, 
- morte obita qualis fama est volitare figuras 
- aut quae sopitos deludunt somnia sensus.  
- At primas laeta ante acies exsultat imago 
- inritatque virum telis et voce lacessit.  
- Instat cui Turnus stridentemque eminus hastam 
- conicit:  illa dato vertit vestigia tergo.  
- Tum vero Aenean aversum ut cedere Turnus 
- credidit atque animo spem turbidus hausit inanem, 
- `Quo fugis, Aenea?  Thalamos ne desere pactos; 
- hac dabitur dextra tellus quaesita per undas.' 
- Talia vociferans sequitur strictumque coruscat 
- mucronem nec ferre videt sua gaudia ventos.  
- Forte ratis celsi coniuncta crepidine saxi 
- expositis stabat scalis et ponte parato, 
- qua rex Clusinis advectus Osinius oris.  
- Huc sese trepida Aeneae fugientis imago 
- conicit in latebras; nec Turnus segnior instat 
- exsuperatque moras et pontis transilit altos.  
- Vix proram attigerat:  rumpit Saturnia funem 
- avolsamque rapit revoluta per aequora navem.  
- Illum autem Aeneas absentem in praelia poscit; 
- obvia multa virum demittit corpora morti:  
- tum levis haud ultra latebras iam quaerit imago, 
- sed sublime volans nubi se immiscuit atrae.  
- Cum Turnum medio interea fert aequore turbo.  
- Respicit ignarus rerum ingratusque salutis 
- et duplicis cum voce manus ad sidera tendit:  
- `Omnipotens genitor, tanton me crimine dignum 
- duxisti et talis voluisti expendere poenas?  
- Quo feror?  Unde abii?  Quae me fuga quemve reducit?  
- Laurentisne iterum muros aut castra videbo?  
- Quid manus illa virum, qui me meaque arma secuti?  
- Quosne (nefas) omnis infanda in morte reliqui 
- et nunc palantis video gemitumque cadentum 
- accipio! Quid ago?  Aut quae iam satis ima dehiscat 
- terra mihi?  Vos O potius miserescite venti:  
- in rupes, in saxa, volens vos Turnus adoro 
- ferte ratem saevisque vadis immittite Syrtis, 
- quo neque me Rutuli nec conscia fama sequatur.' 
- Haec memorans animo nunc huc, nunc fluctuat illuc, 
- an sese mucrone ob tantum dedecus amens 
- induat et crudum per costas exigat ensem, 
- fluctibus an iaciat mediis et litora nando 
- curva petat Teucrumque iterum se reddat in arma.  
- Ter conatus utramque viam, ter maxima Iuno 
- continuit iuvenemque animi miserata repressit.  
- Labitur alta secans fluctuque aestuque secundo 
- et patris antiquam Dauni defertur ad urbem.  
-     At Iovis interea monitis Mezentius ardens 
- succedit pugnae Teucrosque invadit ovantis.  
- Concurrunt Tyrrhenae acies atque omnibus uni, 
- uni odiisque viro telisque frequentibus instant.  
- Ille velut rupes, vastum quae prodit in aequor, 
- obvia ventorum furiis expostaque ponto, 
- vim cunctam atque minas perfert caelique marisque, 
- ipsa immota manens, prolem Dolichaonis Hebrum 
- sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem, 
- sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis 
- occupat os faciemque adversam, poplite Palmum 
- succiso volvi segnem sinit, armaque Lauso 
- donat habere umeris et vertice figere cristas.  
- Nec non Euanthen Phrygium Paridisque Mimanta 
- aequalem comitemque, una quem nocte Theano 
- in lucem genitori Amyco dedit et face praegnans 
- Cisseis regina Parin creat:  urbe paterna 
- occubat, ignarum Laurens habet ora Mimanta.  
- Ac velut ille canum morsu de montibus altis 
- actus aper, multos Vesulus quem pinifer annos 
- defendit multosve palus Laurentia, silva 
- pastus harundinea, postquam inter retia ventum est, 
- substitit infremuitque ferox et inhorruit armos, 
- nec cuiquam irasci propiusque accedere virtus, 
- sed iaculis tutisque procul clamoribus instant; 
- haud aliter, iustae quibus est Mezentius irae, 
- non ulli est animus stricto concurrere ferro; 
- missilibus longe et vasto clamore lacessunt:  
- ille autem impavidus partis cunctatur in omnis, 
- dentibus infrendens, et tergo decutit hastas.  
- Venerat antiquis Corythi de finibus Acron, 
- Graius homo, infectos linquens profugus hymenaeos.  
- Hunc ubi miscentem longe media agmina vidit, 
- purpureum pennis et pactae coniugis ostro:  
- impastus stabula alta leo ceu saepe peragrans, 
- suadet enim vesana fames, si forte fugacem 
- conspexit capream aut surgentem in cornua cervum, 
- gaudet, hians immane, comasque arrexit et haeret 
- visceribus super accumbens, lavit inproba taeter 
- ora cruor, 
- sic ruit in densos alacer Mezentius hostis.  
- Sternitur infelix Acron et calcibus atram 
- tundit humum expirans infractaque tela cruentat.  
- Atque idem fugientem haud est dignatus Oroden 
- sternere nec iacta caecum dare cuspide volnus:  
- obvius adversoque occurrit seque viro vir 
- contulit, haud furto melior, sed fortibus armis.  
- Tum super abiectum posito pede nixus et hasta:  
- `Pars belli haud temnenda, viri, iacet altus Orodes.' 
- Conclamant socii laetum paeana secuti.  
- Ille autem exspirans:  `Non me, quicumque es, inulto, 
- victor, nec longum laetabere:  te quoque fata 
- prospectant paria atque eadem mox arva tenebis.' 
- Ad quae subridens mixta Mezentius ira:  
- `Nunc morere.  Ast de me divom pater atque hominum rex 
- viderit.' Hoc dicens eduxit corpore telum:  
- olli dura quies oculos et ferreus urget 
- somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem.  
-     Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen 
- Partheniumque Rapo et praedurum viribus Orsen, 
- Messapus Croniumque Lycaoniumque Erichaeten, 
- illum infrenis equi lapsu tellure iacentem, 
- hunc peditem.  Pedes et Lycius processerat Agis, 
- quem tamen haud expers Valerus virtutis avitae 
- deicit; at Thronium Salius Saliumque Nealces 
- insidiis, iaculo et longe fallente sagitta.  
-     Iam gravis aequabat luctus et mutua Mavors 
- funera:  caedebant pariter pariterque ruebant 
- victores victique, neque his fuga nota neque illis.  
- Di Iovis in tectis iram miserantur inanem 
- amborum et tantos mortalibus esse labores:  
- hinc Venus, hinc contra spectat Saturnia Iuno, 
- pallida Tisiphone media inter milia saevit.  
- At vero ingentem quatiens Mezentius hastam 
- turbidus ingreditur campo.  Quam magnus Orion, 
- cum pedes incedit medii per maxima Nerei 
- stagna viam scindens, umero supereminet undas 
- aut summis referens annosam montibus ornum 
- ingrediturque solo et caput inter nubila condit:  
- talis se vastis infert Mezentius armis.  
- Huic contra Aeneas, speculatus in agmine longo, 
- obvius ire parat.  Manet imperterritus ille, 
- hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat; 
- atque oculis spatium emensus, quantum satis hastae:  
- `Dextra mihi deus et telum, quod missile libro, 
- nunc adsint! Voveo praedonis corpore raptis 
- indutum spoliis ipsum te, Lause, tropaeum 
- Aeneae.' Dixit stridentemque eminus hastam 
- iecit; at illa volans clipeo est excussa proculque 
- egregium Antoren latus inter et ilia figit, 
- Herculis Antoren comitem, qui missus ab Argis 
- haeserat Euandro atque Itala consederat urbe.  
- Sternitur infelix alieno volnere caelumque 
- aspicit et dulcis moriens reminiscitur Argos 
- tum pius Aeneas hastam iacit:  illa per orbem 
- aere cavum triplici, per linea terga tribusque 
- transit intextum tauris opus imaque sedit 
- inguine, sed viris haud pertulit.  Ocius ensem 
- Aeneas, viso Tyrrheni sanguine laetus, 
- eripit a femine et trepidanti fervidus instat.  
- Ingemuit cari graviter genitoris amore, 
- ut vidit, Lausus, lacrimaeque per ora volutae.  
- Hic mortis durae casum tuaque optima facta, 
- siqua fidem tanto est operi latura vetustas, 
- non equidem nec te, iuvenis memorande, silebo.  
- Ille pedem referens et inutilis inque ligatus 
- cedebat clipeoque inimicum hastile trahebat:  
- prorupit iuvenis seseque immiscuit armis 
- iamque adsurgentis dextra plagamque ferentis 
- Aeneae subiit mucronem ipsumque morando 
- sustinuit.  Socii magno clamore sequuntur, 
- dum genitor nati parma protectus abiret, 
- telaque coniciunt proturbantque eminus hostem 
- missilibus.  Furit Aeneas tectusque tenet se.  
- Ac velut effusa siquando grandine nimbi 
- praecipitant, omnis campis diffugit arator 
- omnis et agricola et tuta latet arce viator, 
- aut amnis ripis aut alti fornice saxi, 
- dum pluit in terris, ut possint sole reducto 
- exercere diem:  sic obrutus undique telis 
- Aeneas nubem belli, dum detonet omnis, 
- sustinet et Lausum increpitat Lausoque minatur:  
- `Quo moriture ruis maioraque viribus audes?  
- Fallit te incautum pietas tua.' Nec minus ille 
- exsultat demens; saevae iamque altius irae 
- Dardanio surgunt ductori, extremaque Lauso 
- Parcae fila legunt:  validum namque exigit ensem 
- per medium Aeneas iuvenem totumque recondit.  
- Transiit et parmam mucro, levia arma minacis, 
- et tunicam, molli mater quam neverat auro, 
- implevitque sinum sanguis; tum vita per auras 
- concessit maesta ad manis corpusque reliquit.  
- At vero ut voltum vidit morientis et ora, 
- ora modis Anchisiades pallentia miris, 
- ingemuit miserans graviter dextramque tetendit, 
- et mentem patriae subiit pietatis imago.  
- `Quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis, 
- quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum?  
- Arma, quibus laetatus, habe tua, teque parentum 
- manibus et cineri, siqua est ea cura, remitto.  
- Hoc tamen infelix miseram solabere mortem:  
- Aeneae magni dextra cadis.' Increpat ultro 
- cunctantis socios et terra sublevat ipsum, 
- sanguine turpantem comptos de more capillos.  
- Interea genitor Tiberini ad fluminis undam 
- volnera siccabat lymphis corpusque levabat 
- arboris adclinis trunco.  Procul aerea ramis 
- dependet galea et prato gravia arma quiescunt.  
- Stant lecti circum iuvenes:  ipse aeger anhelans 
- colla fovet, fusus propexam in pectore barbam; 
- multa super Lauso rogitat multumque remittit 
- qui revocent maestique ferant mandata parentis.  
- At Lausum socii exanimem super arma ferebant 
- flentes, ingentem atque ingenti volnere victum.  
- Agnovit longe gemitum praesaga mali mens:  
- canitiem multo deformat pulvere et ambas 
- ad caelum tendit palmas et corpore inhaeret.  
- `Tantane me tenuit vivendi, nate, voluptas, 
- ut pro me hostili paterer succedere dextrae, 
- quem genui?  Tuane haec genitor per volnera servor, 
- morte tua vivens?  Heu, nunc misero mihi demum 
- exitium infelix, nunc alte volnus adactum! 
- Idem ego, nate, tuum maculavi crimine nomen, 
- pulsus ob invidiam solio sceptrisque paternis.  
- Debueram patriae poenas odiisque meorum:  
- omnis per mortis animam sontem ipse dedissem! 
- Nunc vivo neque adhuc homines lucemque relinquo.  
- Sed linquam.' Simul hoc dicens attollit in aegrum 
- se femur et, quamvis dolor alto volnere tardet, 
- haud deiectus equum duci iubet.  Hoc decus illi, 
- hoc solamen erat; bellis hoc victor abibat 
- omnibus.  Adloquitur maerentem et talibus infit:  
- `Rhaebe, diu, res siqua diu mortalibus ulla est, 
- viximus.  Aut hodie victor spolia illa cruenti 
- et caput Aeneae referes Lausique dolorum 
- ultor eris mecum aut, aperit si nulla viam vis, 
- occumbes pariter; neque enim, fortissime, credo, 
- iussa aliena pati et dominos dignabere Teucros.' 
- Dixit et exceptus tergo consueta locavit 
- membra manusque ambas iaculis oneravit acutis, 
- aere caput fulgens cristaque hirsutus equina.  
- Sic cursum in medios rapidus dedit:  aestuat ingens 
- uno in corde pudor mixtoque insania luctu, 
- [et furiis agitatus amor et conscia virtus.] 
- Atque hic Aenean magna ter voce vocavit.  
- Aeneas agnovit enim laetusque precatur:  
- `Sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo, 
- incipias conferre manum.' 
- Tantum effatus et infesta subit obvius hasta.  
- Ille autem:  `Quid me erepto, saevissime, nato 
- terres?  Haec via sola fuit, qua perdere posses.  
- Nec mortem horremus nec divom parcimus ulli.  
- Desine:  nam venio moriturus et haec tibi porto 
- dona prius.' Dixit telumque intorsit in hostem; 
- inde aliud super atque aliud figitque volatque 
- ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo.  
- Ter circum adstantem laevos equitavit in orbes 
- tela manu iaciens, ter secum Troius heros 
- immanem aerato circumfert tegmine silvam.  
- Inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet 
- vellere et urgetur pugna congressus iniqua, 
- multa movens animo iam tandem erumpit et inter 
- bellatoris equi cava tempora conicit hastam.  
- Tollit se arrectum quadrupes et calcibus auras 
- verberat effusumque equitem super ipse secutus 
- implicat eiectoque incumbit cernuus armo.  
- Clamore incendunt caelum Troesque Latinique.  
- Advolat Aeneas vaginaque eripit ensem 
- et super haec:  `Ubi nunc Mezentius acer et illa 
- effera vis animi?  `Contra Tyrrhenus, ut auras 
- suspiciens hausit caelum mentemque recepit:  
- `Hostis amare, quid increpitas mortemque minaris?  
- Nullum in caede nefas, nec sic ad proelia veni, 
- nec tecum meus haec pepigit mihi foedera Lausus.  
- Unum hoc per siqua est victis venia hostibus oro:  
- corpus humo patiare tegi.  Scio acerba meorum 
- circumstare odia:  hunc, oro, defende furorem 
- et me consortem nati concede sepulchro.' 
- Haec loquitur iuguloque haud inscius accipit ensem 
- undantique animam diffundit in arva cruore.