PUBLI VERGILI MARONIS
AENEIDOS
LIBER XI
- OCEANUM interea surgens Aurora reliquit:  
- Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis 
- praecipitant curae turbataque funere mens est, 
- vota deum primo victor solvebat Eoo.  
- Ingentem quercum decisis undique ramis 
- constituit tumulo fulgentiaque induit arma, 
- Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, tropaeum, 
- bellipotens:  aptat rorantis sanguine cristas 
- telaque trunca viri et bis sex thoraca petitum 
- perfossumque locis clipeumque ex aere sinistrae 
- subligat atque ensem collo suspendit eburnum.  
- Tum socios, namque omnis eum stipata tegebat 
- turba ducum, sic incipiens hortatur ovantis:  
- `Maxima res effecta, viri; timor omnis abesto, 
- quod superest:  haec sunt spolia et de rege superbo 
- primitiae, manibusque meis Mezentius hic est.  
- Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.  
- Arma parate animis et spe praesumite bellum, 
- nequa mora ignaros, ubi primum vellere signa 
- adnuerint superi pubemque educere castris, 
- impediat segnisve metu sententia tardet.  
- Interea socios inhumataque corpora terrae 
- mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est.  
- Ite,' ait, `egregias animas, quae sanguine nobis 
- hanc patriam peperere suo, decorate supremis 
- muneribus, maestamque Evandri primus ad urbem 
- mittatur Pallas, quem non virtutis egentem 
- abstulit atra dies et funere mersit acerbo.' 
-     Sic ait inlacrimans recipitque ad limina gressum, 
- corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes 
- servabat senior, qui Parrhasio Evandro 
- armiger ante fuit, sed non felicibus aeque 
- tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.  
- Circum omnis famulumque manus Troianaque turba 
- et maestum Iliades crinem de more solutae.  
- Ut vero Aeneas foribus sese intulit altis, 
- ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt 
- pectoribus, maestoque immugit regia luctu.  
- Ipse caput nivei fultum Pallantis et ora 
- ut vidit levique patens in pectore vulnus 
- cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis.  
- `Tene,' inquit, `miserande puer, cum laeta veniret, 
- invidit Fortuna mihi, ne regna videres 
- nostra neque ad sedes victor veherere paternas?  
- Non haec Evandro de te promissa parenti 
- discedens dederam, cum me complexus euntem 
- mitteret in magnum imperium metuensque moneret 
- acris esse viros, cum dura proelia gente.  
- Et nunc ille quidem spe multum captus inani 
- fors et vota facit cumulatque altaria donis:  
- nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis 
- debentem vano maesti comitamur honore.  
- Infelix, nati funus crudele videbis! 
- Hi nostri reditus expectatique triumphi! 
- Haec mea magna fides! At non, Evandre, pudendis 
- vulneribus pulsum adspicies nec sospite dirum 
- optabis nato funus pater.  Ei mihi, quantum 
- praesidium Ausonia et quantum tu perdis, Iule!' 
-     Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus 
- imperat et toto lectos ex agmine mittit 
- mille viros, qui supremum comitentur honorem 
- intersintque patris lacrimis, solacia luctus 
- exigua ingentis, misero sed debita patri.  
- Haud segnes alii crates et molle feretrum 
- arbuteis texunt virgis et vimine querno 
- exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.  
- Hic iuvenem agresti sublimem stramine ponunt, 
- qualem virgineo demessum pollice florem 
- seu mollis violae seu languentis hyacinthi, 
- cui neque fulgor adhuc necdum sua forma recessit:  
- non iam mater alit tellus viresque ministrat.  
- Tum geminas vestes auroque ostroque rigentis 
- extulit Aeneas, quas illi laeta laborum 
- ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido 
- fecerat et tenui telas discreverat auro.  
- Harum unam iuveni supremum maestus honorem 
- induit arsurasque comas obnubit amictu, 
- multaque praeterea Laurentis praemia pugnae 
- aggerat et longo praedam iubet ordine duci.  
- Addit equos et tela, quibus spoliaverat hostem.  
- Vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris 
- inferias, caeso sparsuros sanguine flammas, 
- indutosque iubet truncos hostilibus armis 
- ipsos ferre duces inimicaque nomina figi.  
- Ducitur infelix aevo confectus Acoetes:  
- pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora 
- sternitur et toto proiectus corpore terrae. . .  
- Ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus.  
- Post bellator equus positis insignibus Aethon 
- it lacrimans guttisque umectat grandibus ora.  
- Hastam alii galeamque ferunt, nam cetera Turnus 
- victor habet.  Tum maesta phalanx Teucrique sequuntur 
- Tyrrhenique omnes et versis Arcades armis.  
- Postquam omnis longe comitum praecesserat ordo, 
- substitit Aeneas gemituque haec addidit alto:  
- `Nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli 
- fata vocant:  salve aeternum mihi, maxime Palla, 
- aeternumque vale.' Nec plura effatus ad altos 
- tendebat muros gressumque in castra ferebat.  
-     Iamque oratores aderant ex urbe Latina, 
- velati ramis oleae veniamque rogantes:  
- corpora, per campos ferro quae fusa iacebant, 
- redderet ac tumulo sineret succedere terrae; 
- nullum cum victis certamen et aethere cassis; 
- parceret hospitibus quondam socerisque vocatis.  
- Quos bonus Aeneas haud aspernanda precantis 
- prosequitur venia et verbis haec insuper addit:  
- `Quaenam vos tanto fortuna indigna, Latini, 
- implicuit bello, qui nos fugiatis amicos?  
- Pacem me exanimis et Martis sorte peremptis 
- oratis?  Equidem et vivis concedere vellem.  
- Nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent, 
- nec bellum cum gente gero:  rex nostra reliquit 
- hospitia et Turni potius se credidit armis.  
- Aequius huic Turnum fuerat se opponere morti.  
- Si bellum finire manu, si pellere Teucros 
- apparat, his mecum decuit concurrere telis:  
- vixet, cui vitam deus aut sua dextra dedisset.  
- Nunc ite et miseris supponite civibus ignem.' 
- Dixerat Aeneas.  Illi obstipuere silentes 
- conversique oculos inter se atque ora tenebant.  
- Tum senior semperque odiis et crimine Drances 
- infensus iuveni Turno sic ore vicissim 
- orsa refert:  `O fama ingens, ingentior armis 
- vir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem?  
- Iustitiaene prius mirer belline laborum?  
- Nos vero haec patriam grati referemus ad urbem 
- et te, siqua viam dederit fortuna, Latino 
- iungemus regi:  quaerat sibi foedera Turnus.  
- Quin et fatalis murorum attollere moles 
- saxaque subvectare umeris Troiana iuvabit.' 
- Dixerat haec, unoque omnes eadem ore fremebant.  
- Bis senos pepigere dies et pace sequestra 
- per silvas Teucri mixtique inpune Latini 
- erravere iugis.  Ferro sonat alta bipenni 
- fraxinus, evertunt actas ad sidera pinus, 
- robora nec cuneis et olentem scindere cedrum 
- nec plaustris cessant vectare gementibus ornos.  
-     Et iam Fama volans, tanti praenuntia luctus, 
- Evandrum Evandrique domos et moenia replet, 
- quae modo victorem Latio Pallanta ferebat.  
- Arcades ad portas ruere et de more vetusto 
- funereas rapuere faces; lucet via longo 
- ordine flammarum et late discriminat agros.  
- Contra turba Phrygum veniens plangentia iungit 
- agmina.  Quae postquam matres succedere tectis 
- viderunt, maestam incendunt clamoribus urbem.  
- At non Evandrum potis est vis ulla tenere, 
- sed venit in medios.  Feretro Pallanta reposto 
- procubuit super atque haeret lacrimansque gemensque, 
- et via vix tandem vocis laxata dolore est.  
- `Non haec, O Palla, dederas promissa parenti, 
- cautius ut saevo velles te credere Marti; 
- haud ignarus eram, quantum nova gloria in armis 
- et praedulce decus primo certamine posset.  
- Primitiae iuvenis miserae bellique propinqui 
- dura rudimenta et nulli exaudita deorum 
- vota precesque meae! Tuque, O sanctissima coniunx, 
- felix morte tua neque in hunc servata dolorem! 
- Contra ego vivendo vici mea fata, superstes 
- restarem ut genitor.  Troum socia arma secutum 
- obruerent Rutuli telis! Animam ipse dedissem 
- atque haec pompa domum me, non Pallanta, referret, 
- nec vos arguerim, Teucri, nec foedera nec quas 
- iunximus hospitio dextras:  sors ista senectae 
- debita erat nostrae.  Quod si immatura manebat 
- mors natum, caesis Volscorum milibus ante 
- ducentem in Latium Teucros cecidisse iuvabit.  
- Quin ego non alio digner te funere, Palla, 
- quam pius Aeneas [et quam magni Phryges et quam 
- Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis.] 
- Magna tropaea ferunt, quos dat tua dextera Leto:  
- tu quoque nunc stares immanis truncus in armis, 
- esset par aetas et idem si robur ab annis, 
- Turne.  Sed infelix Teucros quid demoror armis?  
- Vadite et haec memores regi mandata referte:  
- quod vitam moror invisam Pallante perempto, 
- dextera causa tua est, Turnum natoque patrique 
- quam debere vides.  Meritis vacat hic tibi solus 
- fortunaeque locus.  Non vitae gaudia quaero, 
- nec fas, sed nato Manis perferre sub imos.' 
-     Aurora interea miseris mortalibus almam 
- extulerat lucem, referens opera atque labores:  
- iam pater Aeneas, iam curvo in litore Tarchon 
- constituere pyras.  Huc corpora quisque suorum 
- more tulere patrum, subiectisque ignibus atris 
- conditur in tenebras altum caligine caelum.  
- Ter circum accensos cincti fulgentibus armis 
- decurrere rogos, ter maestum funeris ignem 
- lustravere in equis ululatusque ore dedere; 
- spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma:  
- it caelo clamorque virum clangorque tubarum.  
- Hic alii spolia occisis derepta Latinis 
- coniciunt igni, galeas ensesque decoros 
- frenaque ferventisque rotas; pars munera nota, 
- ipsorum clipeos et non felicia tela.  
- Multa boum circa mactantur corpora Morti, 
- saetigerosque sues raptasque ex omnibus agris 
- in flammam iugulant pecudes.  Tum litore toto 
- ardentis spectant socios semustaque servant 
- busta neque avelli possunt, nox umida donec 
- invertit caelum stellis ardentibus aptum.  
-     Nec minus et miseri diversa in parte Latini 
- innumeras struxere pyras, et corpora partim 
- multa virum terrae infodiunt avectaque partim 
- finitimos tollunt in agros urbique remittunt, 
- cetera confusaeque ingentem caedis acervum 
- nec numero nec honore cremant:  tunc undique vasti 
- certatim crebris conlucent ignibus agri.  
- Tertia lux gelidam caelo dimoverat umbram:  
- maerentes altum cinerem et confusa ruebant 
- ossa focis tepidoque onerabant aggere terrae.  
- Iam vero in tectis, praedivitis urbe Latini, 
- praecipuus fragor et longi pars maxima luctus.  
- Hic matres miseraeque nurus, hic cara sororum 
- pectora maerentum puerique parentibus orbi 
- dirum exsecrantur bellum Turnique hymenaeos:  
- ipsum armis ipsumque iubent decernere ferro, 
- qui regnum Italiae et primos sibi poscat honores.  
- ingravat haec saevus Drances solumque vocari 
- testatur, solum posci in certamina Turnum.  
- Multa simul contra variis sententia dictis 
- pro Turno, et magnum reginae nomen obumbrat, 
- multa virum meritis sustentat fama tropaeis.  
-     Hos inter motus, medio in flagrante tumultu, 
- ecce super maesti magna Diomedis ab urbe 
- legati responsa ferunt:  nihil omnibus actum 
- tantorum impensis operum, nil dona neque aurum 
- nec magnas valuisse preces, alia arma Latinis 
- quaerenda aut pacem Troiano ab rege petendum.  
- Deficit ingenti luctu rex ipse Latinus.  
- Fatalem Aenean manifesto numine ferri 
- admonet ira deum tumulique ante ora recentes.  
- Ergo concilium magnum primosque suorum 
- imperio accitos alta intra limina cogit.  
- olli convenere fluuntque ad regia plenis 
- tecta viis.  Sedet in mediis et maximus aevo 
- et primus sceptris haud laeta fronte Latinus.  
- Atque hic legatos Aetola ex urbe remissos, 
- quae referant, fari iubet et responsa reposcit 
- ordine cuncta suo.  Tum facta silentia linguis, 
- et Venulus dicto parens ita farier infit:  
-     `Vidimus, o cives, Diomedem Argivaque castra 
- atque iter emensi casus superavimus omnis 
- contigimusque manum, qua concidit Ilia tellus.  
- Ille urbem Argyripam patriae cognomine gentis 
- victor Gargani condebat Iapygis agris.  
- Postquam introgressi et coram data copia fandi, 
- munera praeferimus, nomen patriamque docemus, 
- qui bellum intulerint, quae causa attraxerit Arpos.  
- Auditis ille haec placido sic reddidit ore:  
- ``O fortunatae gentes, Saturnia regna, 
- antiqui Ausonii, quae vos fortuna quietos 
- sollicitat suadetque ignota lacessere bella?  
- Quicumque Iliacos ferro violavimus agros, 
- mitto ea, quae muris bellando exhausta sub altis, 
- quos Simois premat ille viros, infanda per orbem 
- supplicia et scelerum poenas expendimus omnes, 
- vel Priamo miseranda manus:  scit triste Minervae 
- sidus et Euboicae cautes ultorque Caphareus.  
- Militia ex illa diversum ad litus abacti 
- Atrides Protei Menelaus adusque columnas 
- exsulat, Aetnaeos vidit Cyclopas Ulixes.  
- Regna Neoptolemi referam versosque penates 
- Idomenei?  Libycone habitantis litore Locros?  
- Ipse Mycenaeus magnorum ductor Achivom 
- coniugis infandae prima inter limina dextra 
- oppetiit:  devictam Asiam subsedit adulter.  
- Invidisse deos, patriis ut redditus aris 
- coniugium optatum et pulchram Calydona viderem?  
- Nunc etiam horribili visu portenta sequuntur, 
- et socii amissi petierunt aethera pennis 
- fluminibusque vagantur aves, heu dira meorum 
- supplicia, et scopulos lacrimosis vocibus implent.  
- Haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt 
- tempore, cum ferro caelestia corpora demens 
- adpetii et Veneris violavi volnere dextram.  
- Ne vero, ne me ad talis impellite pugnas:  
- nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum 
- Pergama, nec veterum memini laetorve malorum.  
- Munera, quae patriis ad me portatis ab oris, 
- vertite ad Aenean.  Stetimus tela aspera contra 
- contulimusque manus:  experto credite, quantus 
- in clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam.  
- Si duo praeterea talis Idaea tulisset 
- terra viros, ultro Inachias venisset ad urbes 
- Dardanus, et versis lugeret Graecia fatis.  
- Quidquid apud durae cessatum est moenia Troiae, 
- Hectoris Aeneaeque manu victoria Graium 
- haesit et in decimum vestigia rettulit annum.  
- Ambo animis, ambo insignes praestantibus armis 
- hic pietate prior.  Coeant in foedera dextrae, 
- qua datur; ast armis concurrant arma cavete.'' 
- Et responsa simul quae sint, rex optime, regis 
- audisti et quae sit magno sententia bello.' 
-     Vix ea legati, variusque per ora cucurrit 
- Ausonidum turbata fremor:  ceu saxa morantur 
- cum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur 
- vicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis.  
- Ut primum placati animi et trepida ora quierunt, 
- praefatus divos solio rex infit ab alto:  
- `Ante equidem summa de re statuisse, Latini, 
- et vellem et fuerat melius, non tempore tali 
- cogere concilium.  cum muros adsidet hostis.  
- Bellum importunum, cives, cum gente deorum 
- invictisque viris gerimus, quos nulla fatigant 
- proelia:  nec victi possunt absistere ferro.  
- Spem siquam adscitis Aetolum habuistis in armis, 
- ponite.  Spes sibi quisque, sed haec quam angusta videtis; 
- cetera qua rerum iaceant perculsa ruina, 
- ante oculos interque manus sunt omnia vestras.  
- Nec quemquam incuso:  potuit quae plurima virtus 
- esse, fuit; toto certatum est corpore regni.  
- Nunc adeo quae sit dubiae sententia menti 
- expediam et paucis, animos adhibete, docebo.  
- Est antiquus ager Tusco mihi proximus amni, 
- longus in occasum, finis super usque Sicanos; 
- Aurunci Rutulique serunt et vomere duros 
- exercent colles atque horum asperrima pascunt.  
- Haec omnis regio et celsi plaga pinea montis 
- cedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequas 
- dicamus leges sociosque in regna vocemus.  
- Considant, si tantus amor, et moenia condant.  
- Sin alios finis aliamque capessere gentem 
- est animus possuntque solo decedere nostro:  
- bis denas Italo texamus robore navis 
- seu pluris complere valent, iacet omnis ad undam 
- materies, ipsi numerumque modumque carinis 
- praecipiant, nos aera manus navalia demus.  
- Praeterea qui dicta ferant et foedera firment 
- centum oratores prima de gente Latinos 
- ire placet pacisque manu praetendere ramos, 
- munera portantis aurique eborisque talenta 
- et sellam regni trabeamque insignia nostri.  
- Consulite in medium et rebus succurrite fessis.' 
-     Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni 
- obliqua invidia stimulisque agitabat amaris, 
- largus opum et lingua melior, sed frigida bello 
- dextera, consiliis habitus non futilis auctor, 
- seditione potens (genus huic materna superbum 
- nobilitas dabat, incertum de patre ferebat), 
- surgit et his onerat dictis atque aggerat iras:  
- `Rem nulli obscuram nostrae nec vocis egentem 
- consulis, O bone rex:  cuncti se scire fatentur, 
- quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant.  
- Det libertatem fandi flatusque remittat 
- cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros 
- (dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur) 
- lumina tot cecidisse ducum totamque videmus 
- consedisse urbem luctu, dum Troia temptat 
- castra fugae fidens et caelum territat armis.  
- Unum etiam donis istis, quae plurima mitti 
- Dardanidis dicique iubes, unum, optime regum, 
- adicias nec te ullius violentia vincat, 
- quin natam egregio genero dignisque hymenaeis 
- des, pater, et pacem hanc aeterno foedere iungas.  
- Quod si tantus habet mentes et pectora terror, 
- ipsum obtestemur veniamque oremus ab ipso:  
- cedat, ius proprium regi patriaeque remittat.  
- Quid miseros totiens in aperta pericula cives 
- proicis, O Latio caput horum et causa malorum?  
- Nulla salus bello:  pacem te poscimus omnes, 
- Turne, simul pacis solum inviolabile pignus.  
- Primus ego, invisum quem tu tibi fingis, et esse 
- nil moror, en supplex venio.  Miserere tuorum, 
- pone animos et pulsus abi.  Sat funera fusi 
- vidimus ingentis et desolavimus agros.  
- Aut si fama movet, si tantum pectore robur 
- concipis et si adeo dotalis regia cordi est, 
- aude atque adversum fidens fer pectus in hostem.  
- Scilicet ut Turno contingat regia coniunx, 
- nos animae viles, inhumata infletaque turba, 
- sternamur campis.  Etiam tu, siqua tibi vis, 
- si patrii quid Martis habes, illum aspice contra, 
- qui vocat.' 
-     Talibus exarsit dictis violentia Turni; 
- dat gemitum rumpitque has imo pectore voces 
- `Larga quidem, Drance, semper tibi copia fandi 
- tum, cum bella manus poscunt, patribusque vocatis 
- primus ades.  Sed non replenda est curia verbis, 
- quae tuto tibi magna volant, dum distinet hostem 
- agger murorum nec inundant sanguine fossae.  
- Proinde tona eloquio, solitum tibi, meque timoris 
- argue tu, Drance, quando tot stragis acervos 
- Teucrorum tua dextra dedit passimque tropaeis 
- insignis agros.  Possit quid vivida virtus, 
- experiare licet; nec longe scilicet hostes 
- quaerendi nobis:  circumstant undique muros.  
- Imus in adversos:  quid cessas?  An tibi Mavors 
- ventosa in lingua pedibusque fugacibus istis 
- semper erit?  
- Pulsus ego?  Aut quisquam merito, foedissime, pulsum 
- arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim 
- sanguine et Evandri totam cum stirpe videbit 
- procubuisse domum atque exutos Arcadas armis?  
- Haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens 
- et quos mille die victor sub Tartara misi, 
- inclusus muris hostilique aggere saeptus.  
- ``Nulla salus bello.'' Capiti cane talia, demens, 
- Dardanio rebusque tuis.  Proinde omnia magno 
- ne cessa turbare metu atque extollere vires 
- gentis bis victae, contra premere arma Latini.  
- Nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremescunt, 
- nunc et Tydides et Larissaeus Achilles, 
- amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas.  
- Vel cum se pavidum contra mea iurgia fingit 
- artificis scelus et formidine crimen acerbat.  
- Numquam animam talem dextra hac, absiste moveri, 
- amittes:  habitet tecum et sit pectore in isto.  
- Nunc ad te et tua magna, pater, consulta revertor.  
- Si nullam nostris ultra spem ponis in armis, 
- si tam deserti sumus et semel agmine verso 
- funditus occidimus neque habet Fortuna regressum?  
- oremus pacem et dextras tendamus inertis.  
- Quamquam O, si solitae quicquam virtutis adesset! 
- Ille mihi ante alios fortunatusque laborum 
- egregiusque animi, qui, nequid tale videret, 
- procubuit moriens et humum semel ore momordit.  
- Sin et opes nobis et adhuc intacta iuventus 
- auxilioque urbes Italae populique supersunt, 
- sin et Troianis cum multo gloria venit 
- sanguine, sunt illis sua funera parque per omnis 
- tempestas:  cur indecores in limine primo 
- deficimus?  Cur ante tubam tremor occupat artus?  
- Multa dies variisque labor mutabilis aevi 
- rettulit in melius, multos alterna revisens 
- lusit et in solido rursus Fortuna locavit.  
- Non erit auxilio nobis Aetolus et Arpi:  
- at Messapus erit felixque Tolumnius et quos 
- tot populi misere duces, nec parva sequetur 
- gloria delectos Latio et Laurentibus agris.  
- Est et Volscorum egregia de gente Camilla, 
- agmen agens equitum et florentis aere catervas.  
- Quod si me solum Teucri in certamina poscunt 
- idque placet tantumque bonis communibus obsto, 
- non adeo has exosa manus Victoria fugit, 
- ut tanta quicquam pro spe temptare recusem.  
- Ibo animis contra, vel magnum praestet Achillem 
- factaque Vulcani manibus paria induat arma 
- ille licet.  Vobis animam hanc soceroque Latino 
- Turnus ego, haud ulli veterum virtute secundus, 
- devovi.  ``Solum Aeneas vocat'':  et vocet oro, 
- nec Drances potius, sive est haec ira deorum, 
- morte luat, sive est virtus et gloria, tollat.' 
-     Illi haec inter se dubiis de rebus agebant 
- certantes; castra Aeneas aciemque movebat:  
- nuntius ingenti per regia tecta tumultu 
- ecce ruit magnisque urbem terroribus implet, 
- instructos acie Tiberino a flumine Teucros 
- Tyrrhenamque manum totis descendere campis.  
- Extemplo turbati animi concussaque vulgi 
- pectora et adrectae stimulis haud mollibus irae.  
- Arma manu trepidi poscunt, fremit arma iuventus, 
- flent maesti mussantque patres.  Hic undique clamor 
- dissensu vario magnus se tollit in auras 
- haud secus atque alto in luco cum forte catervae 
- consedere avium piscosove amne Padusae 
- dant sonitum rauci per stagna loquacia cycni.  
- `Immo,' ait, `O cives' adrepto tempore, `Turnus,' 
- `cogite concilium et pacem laudate sedentes:  
- illi armis in regna ruunt.' Nec plura locutus 
- corripuit sese et tectis citus extulit altis.  
- `Tu, Voluse, armari Volscorum edice maniplos, 
- duc,' ait, `et Rutulos.  Equitem Messapus in armis 
- et cum fratre Coras latis diffundite campis.  
- Pars aditus urbis firmet turrisque capessat, 
- cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma.' 
- Ilicet in muros tota discurritur urbe.  
- Consilium ipse pater et magna incepta Latinus 
- deserit ac tristi turbatus tempore differt 
- multaque se incusat, qui non adceperit ultro 
- Dardanium Aenean generumque adsciverit urbi.  
- Praefodiunt alii portas aut saxa sudesque 
- subvectant.  Bello dat signum rauca cruentum 
- bucina.  Tum muros varia cinxere corona 
- matronae puerique:  vocat labor ultimus omnis.  
- Nec non ad templum summasque ad Palladis arces 
- subvehitur magna matrum regina caterva 
- dona ferens, iuxtaque comes Lavinia virgo, 
- causa mali tanti, oculos deiecta decoros.  
- Succedunt matres et templum ture vaporant 
- et maestas alto fundunt de limine voces:  
- `Armipotens, praeses belli, Tritonia virgo, 
- frange manu telum Phrygii praedonis et ipsum 
- pronum sterne solo portisque effunde sub altis.' 
- Cingitur ipse furens certatim in proelia Turnus.  
- Iamque adeo rutilum thoraca indutus aenis 
- horrebat squamis surasque incluserat auro, 
- tempora nudus adhuc, laterique adcinxerat ensem 
- fulgebatque alta decurrens aureus arce, 
- exsultatque animis et spe iam praecipit hostem:  
- qualis ubi abruptis fugit praesaepia vinclis 
- tandem liber equus campoque potitus aperto 
- aut ille in pastus armentaque tendit equarum 
- aut adsuetus aquae perfundi flumine noto 
- emicat adrectisque fremit cervicibus alte 
- luxurians, luduntque iubae per colla, per armos.  
- Obvia cui Volscorum acie comitante Camilla 
- occurrit portisque ab equo regina sub ipsis 
- desiluit, quam tota cohors imitata relictis 
- ad terram defluxit equis; tum talia fatur:  
- `Turne, sui merito siqua est fiducia forti, 
- audeo et Aeneadum promitto occurrere turmae 
- solaque Tyrrhenos equites ire obvia contra.  
- Me sine prima manu temptare pericula belli 
- tu pedes ad muros subsiste et moenia serva.' 
- Turnus ad haec, oculos horrenda in virgine fixus:  
- `O decus Italiae virgo, quas dicere grates 
- quasve referre parem?  Sed nunc, est omnia quando 
- iste animus supra, mecum partire laborem.  
- Aeneas, ut fama fidem missique reportant 
- exploratores, equitum levia improbus arma 
- praemisit, quaterent campos; ipse ardua montis 
- per deserta iugo superans adventat ad urbem.  
- Furta paro belli convexo in tramite silvae?  
- ut bivias armato obsidam milite fauces.  
- Tu Tyrrhenum equitem conlatis excipe signis; 
- tecum acer Messapus erit turmaeque Latinae 
- Tiburtique manus, ducis et tu concipe curam.' 
- Sic ait, et paribus Messapum in proelia dictis 
- hortatur sociosque duces et pergit in hostem.  
- Est curvo anfractu valles, adcommoda fraudi 
- armorumque dolis, quam densis frondibus atrum 
- urget utrimque latus, tenuis quo semita ducit 
- angustaeque ferunt fauces aditusque maligni.  
- Hanc super in speculis summoque in vertice montis 
- planities ignota iacet tutique receptus, 
- seu dextra laevaque velis occurrere pugnae, 
- sive instare iugis et grandia volvere saxa.  
- Huc iuvenis nota fertur regione viarum 
- arripuitque locum et silvis insedit iniquis.  
-     Velocem interea superis in sedibus Opim, 
- unam ex virginibus sociis sacraque caterva, 
- compellabat et has tristis Latonia voces 
- ore dabat:  `Graditur bellum ad crudele Camilla, 
- O virgo, et nostris nequiquam cingitur armis, 
- cara mihi ante alias.' Neque enim novus iste Dianae 
- venit amor subitaque animum dulcedine movit.  
- Pulsus ob invidiam regno viresque superbas 
- Priverno antiqua Metabus cum excederet urbe, 
- infantem fugiens media inter proelia belli 
- sustulit exsilio comitem matrisque vocavit 
- nomine Casmillae mutata parte Camillam.  
- Ipse sinu prae se portans iuga longa petebat 
- solorum nemorum:  tela undique saeva premebant 
- et circumfuso volitabant milite Volsci.  
- Ecce fugae medio summis Amasenus abundans 
- spumabat ripis:  tantus se nubibus imber 
- ruperat.  Ille, innare parans, infantis amore 
- tardatur caroque oneri timet.  Omnia secum 
- versanti subito vix haec sententia sedit.  
- Telum immane manu valida quod forte gerebat 
- bellator, solidum nodis et robore cocto, 
- huic natam, libro et silvestri subere clausam, 
- implicat atque habilem mediae circumligat hastae; 
- quam dextra ingenti librans ita ad aethera fatur:  
- `Alma, tibi hanc, nemorum cultrix, Latonia virgo, 
- ipse pater famulam voveo; tua prima per auras 
- tela tenens supplex hostem fugit.  Accipe, testor, 
- diva tuam, quae nunc dubiis committitur auris.  
- Dixit et adducto contortum hastile lacerto 
- immittit:  sonuere undae, rapidum super amnem 
- infelix fugit in iaculo stridente Camilla.  
- At Metabus, magna propius iam urgente caterva, 
- dat sese fluvio atque hastam cum virgine victor 
- gramineo donum Triviae de caespite vellit.  
- Non illum tectis ullae, non moenibus urbes 
- accepere neque ipse manus feritate dedisset:  
- pastorum et solis exegit montibus aevom.  
- Hic natam in dumis interque horrentia lustra 
- armentalis equae mammis et lacte ferino 
- nutribat, teneris immulgens ubera labris.  
- Utque pedum primis infans vestigia plantis 
- institerat, iaculo palmas armavit acuto 
- spiculaque ex umero parvae suspendit et arcum.  
- Pro crinali auro, pro longae tegmine pallae 
- tigridis exuviae per dorsum a vertice pendent.  
- Tela manu iam tum tenera puerilia torsit 
- et fundam tereti circum caput egit habena 
- Strymoniamque gruem aut album deiecit olorem.  
- Multae illam frustra Tyrrhena per oppida matres 
- optavere nurum:  sola contenta Diana 
- aeternum telorum et virginitatis amorem 
- intemerata colit.  `Vellem haud correpta fuisset 
- militia tali, conata lacessere Teucros:  
- cara mihi comitumque foret nunc una mearum.  
- Verum age, quandoquidem fatis urgetur acerbis, 
- abere, nympha, polo finisque invise Latinos, 
- tristis ubi infausto committitur omine pugna.  
- Haec cape et ultricem pharetra deprome sagittam:  
- hac quicumque sacrum violarit volnere corpus, 
- Tros Italusque, mihi pariter det sanguine poenas.  
- Post ego nube cava miserandae corpus et arma 
- inspoliata feram tumulo patriaeque reponam.' 
- Dixit; at illa levis caeli delapsa per auras 
- insonuit, nigro circumdata turbine corpus.  
-     At manus interea muris Troiana propinquat 
- Etruscique duces equitumque exercitus omnis, 
- compositi numero in turmas.  Fremit aequore toto 
- insultans sonipes et pressis pugnat habenis 
- huc conversus et huc; tum late ferreus hastis 
- horret ager campique armis sublimibus ardent.  
- Nec non Messapus contra celeresque Latini 
- et cum fratre Coras et virginis ala Camillae 
- adversi campo apparent hastasque reductis 
- protendunt longe dextris et spicula vibrant, 
- adventusque virum fremitusque ardescit equorum.  
- Iamque intra iactum teli progressus uterque 
- substiterat:  subito erumpunt clamore furentisque 
- exhortantur equos; fundunt simul undique tela 
- crebra nivis ritu caelumque obtexitur umbra.  
- Continuo adversis Tyrrhenus et acer Aconteus 
- conixi incurrunt hastis primique ruina 
- dant sonitum ingenti perfractaque quadrupedantum 
- pectora pectoribus rumpunt:  excussus Aconteus 
- fulminis in morem aut tormento ponderis acti 
- praecipitat longe et vitam dispergit in auras.  
- Extemplo turbatae acies, versique Latini 
- reiciunt parmas et equos ad moenia vertunt.  
- Troes agunt, princeps turmas inducit Asilas.  
- Iamque propinquabant portis, rursusque Latini 
- clamorem tollunt et mollia colla reflectunt:  
- hi fugiunt penitusque datis referuntur habenis.  
- Qualis ubi alterno procurrens gurgite pontus 
- nunc ruit ad terram scopulusque superiacit unda 
- spumeus extremamque sinu perfundit arenam, 
- nunc rapidus retro atque aestu revoluta resorbens 
- saxa fugit litusque vado labente relinquit:  
- bis Tusci Rutulos egere ad moenia versos, 
- bis reiecti armis respectant terga tegentes.  
- Tertia sed postquam congressi in proelia totas 
- implicuere inter se acies legitque virum vir:  
- tum vero et gemitus morientum et sanguine in alto 
- armaque corporaque et permixti caede virorum 
- semianimes volvuntur equi, pugna aspera surgit.  
- Orsilochus Remuli, quando ipsum horrebat adire, 
- hastam intorsit equo ferrumque sub aure reliquit.  
- Quo sonipes ictu furit arduus altaque iactat 
- vulneris impatiens arrecto pectore crura:  
- volvitur ille excussus humi.  Catillus Iollan 
- ingentemque animis, ingentem corpore et armis 
- deicit Herminium, nudo cui vertice fulva 
- caesaries nudique umeri, nec vulnera terrent:  
- tantus in arma patet.  Latos huic hasta per armos 
- acta tremit duplicatque virum transfixa dolore.  
- Funditur ater ubique cruor; dant funera ferro 
- certantes pulchramque petunt per vulnera mortem.  
-     At medias inter caedes exsultat Amazon, 
- unum exserta latus pugnae, pharetrata Camilla, 
- et nunc lenta manu spargens hastilia denset, 
- nunc validam dextra rapit indefessa bipennem; 
- aureus ex umero sonat arcus et arma Dianae.  
- Illa etiam in tergum, siquando pulsa recessit, 
- spicula converso fugientia dirigit arcu.  
- At circum lectae comites, Larinaque virgo 
- Tullaque et aeratam quatiens Tarpeia securem, 
- Italides, quas ipsa decus sibi dia Camilla 
- delegit pacisque bonas bellique ministras:  
- quales Threiciae cum flumina Thermodontis 
- pulsant et pictis bellantur Amazones armis 
- seu circum Hippolyten, seu cum se Martia curru 
- Penthesilea refert, magnoque ululante tumultu 
- feminea exsultant lunatis agmina peltis.  
- Quem telo primum, quem postremum, aspera virgo, 
- deicis?  Aut quot humi morientia corpora fundis?  
- Eunaeum Clitio primum patre, cuius apertum 
- adversi longa transverberat abiete pectus:  
- sanguinis ille vomens rivos cadit atque cruentam 
- mandit humum moriensque suo se in volnere versat.  
- Tum Lirim Pagasumque super; quorum alter habenas 
- suffosso revolutus equo dum colligit, alter 
- dum subit ac dextram labenti tendit inermem, 
- praecipites pariterque ruunt.  His addit Amastrum 
- Hippotaden, sequiturque incumbens eminus hasta 
- Tereaque Harpalycumque et Demophoonta Chrominque; 
- quotque emissa manu contorsit spicula virgo, 
- tot Phrygii cecidere viri.  Procul Ornytus armis 
- ignotis et equo venator Iapyge fertur, 
- cui pellis latos umeros erepta iuvenco 
- pugnatori operit, caput ingens oris hiatus 
- et malae texere lupi cum dentibus albis, 
- agrestisque manus armat sparus; ipse catervis 
- vertitur in mediis et toto vertice supra est.  
- Hunc illa exceptum, neque enim labor agmine verso, 
- traicit et super haec inimico pectore fatur:  
- `Silvis te, Tyrrhene, feras agitare putasti?  
- Advenit qui vestra dies muliebribus armis 
- verba redarguerit.  Nomen tamen haud leve patrum 
- manibus hoc referes, telo cecidisse Camillae.' 
- Protinus Orsilochum et Buten, duo maxima Teucrum 
- corpora, sed Buten aversum cuspide fixit 
- loricam galeamque inter, qua colla sedentis 
- lucent et laevo dependet parma lacerto, 
- Orsilochum fugiens magnumque agitata per orbem 
- eludit gyro interior sequiturque sequentem, 
- tum validam perque arma viro perque ossa securim 
- altior exsurgens oranti et multa precanti 
- congeminat:  vulnus calido rigat ora cerebro.  
- Incidit huic subitoque aspectu territus haesit 
- Appenninicolae bellator filius Auni, 
- haud Ligurum extremus, dum fallere fata sinebant.  
- Isque ubi se nullo iam cursu evadere pugnae 
- posse neque instantem reginam avertere cernit, 
- consilio versare dolos ingressus et astu 
- incipit haec:  `Quid tam egregium, si femina forti 
- fidis equo?  Dimitte fugam et te comminus aequo 
- mecum crede solo pugnaeque adcinge pedestri:  
- iam nosces, ventosa ferat cui gloria fraudem.' 
- Dixit, at illa furens acrique adcensa dolore 
- tradit equum comiti paribusque resistit in armis, 
- ense pedes nudo puraque interrita parma.  
- At iuvenis, vicisse dolo ratus, avolat ipse, 
- haud mora, conversisque fugax aufertur habenis 
- quadrupedemque citum ferrata calce fatigat.  
- `Vane Ligus frustraque animis elate superbis, 
- nequiquam patrias temptasti lubricus artis, 
- nec fraus te incolumem fallaci perferet Auno,' 
- haec fatur virgo et pernicibus ignea plantis 
- transit equum cursu frenisque adversa prehensis 
- congreditur poenasque inimico ex sanguine sumit:  
- quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto 
- consequitur pennis sublimem in nube columbam 
- comprensamque tenet pedibusque eviscerat uncis; 
- tum cruor et vulsae labuntur ab aethere plumae.  
-     At non haec nullis hominum sator atque deorum 
- observans oculis summo sedet altus Olympo:  
- Tyrrhenum genitor Tarchonem in proelia saeva 
- suscitat et stimulis haud mollibus incitat iras.  
- Ergo inter caedes cedentiaque agmina Tarchon 
- fertur equo variisque instigat vocibus alas, 
- nomine quemque vocans, reficitque in proelia pulsos.  
- `Quis metus, O numquam dolituri, O semper inertes 
- Tyrrheni, quae tanta animis ignavia venit?  
- Femina palantis agit atque haec agmina vertit! 
- Quo ferrum quidve haec gerimus tela inrita dextris?  
- At non in Venerem segnes nocturnaque bella 
- aut ubi curva choros indixit tibia Bacchi, 
- exspectate dapes et plenae pocula mensae, 
- hic amor, hoc studium, dum sacra secundus haruspex 
- nuntiet ac lucos vocet hostia pinguis in altos!' 
- Haec effatus equum in medios, moriturus et ipse, 
- concitat et Venulo adversum se turbidus infert 
- dereptumque ab equo dextra complectitur hostem 
- et gremium ante suum multa vi concitus aufert.  
- Tollitur in caelum clamor, cunctique Latini 
- convertere oculos.  Volat igneus aequore Tarchon 
- arma virumque ferens; tum summa ipsius ab hasta 
- defringit ferrum et partis rimatur apertas, 
- qua vulnus letale ferat; contra ille repugnans 
- sustinet a iugulo dextram et vim viribus exit.  
- Utque volans alte raptum cum fulva draconem 
- fert aquila implicuitque pedes atque unguibus haesit, 
- saucius at serpens sinuosa volumina versat 
- adrectisque horret squamis et sibilat ore, 
- arduus insurgens; illa haud minus urget obunco 
- luctantem rostro, simul aethera verberat alis:  
- haud aliter praedam Tiburtum ex agmine Tarchon 
- portat ovans.  Ducis exemplum eventumque secuti 
- Maeonidae incurrunt.  Tum fatis debitus Arruns 
- velocem iaculo et multa prior arte Camillam 
- circuit et quae sit fortuna facillima, temptat.  
- Qua se cumque furens medio tulit agmine virgo, 
- hac Arruns subit et tacitus vestigia lustrat; 
- qua victrix redit illa pedemque ex hoste reportat, 
- hac iuvenis furtim celeris detorquet habenas.  
- Hos aditus iamque hos aditus omnemque pererrat 
- undique circuitum et certam quatit improbus hastam.  
- Forte sacer Cybelo Chloreus olimque sacerdos 
- insignis longe Phrygiis fulgebat in armis 
- spumantemque agitabat equum, quem pellis aenis 
- in plumam squamis auro conserta tegebat.  
- Ipse, peregrina ferrugine clarus et ostro, 
- spicula torquebat Lycio Gortynia cornu; 
- aureus ex umeris erat arcus et aurea vati 
- cassida; tum croceam chlamydemque sinusque crepantis 
- carbaseos fulvo in nodum collegerat auro 
- pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum.  
- Hunc virgo, sive ut templis praefigeret arma 
- Troia, captivo sive ut se ferret in auro 
- venatrix, unum ex omni certamine pugnae 
- caeca sequebatur totumque incauta per agmen 
- femineo praedae et spoliorum ardebat amore, 
- telum ex insidiis cum tandem tempore capto 
- concitat et superos Arruns sic voce precatur:  
- `Summe deum, sancti custos Soractis Apollo, 
- quem primi colimus, cui pineus ardor acervo 
- pascitur et medium freti pietate per ignem 
- cultores multa premimus vestigia pruna, 
- da, pater, hoc nostris aboleri dedecus armis, 
- omnipotens.  Non exuvias pulsaeve tropaeum 
- virginis aut spolia ulla peto (mihi cetera laudem 
- facta ferent):  haec dira meo dum vulnere pestis 
- pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes.  
- Audiit et voti Phoebus succedere partem 
- mente dedit, partem volucris dispersit in auras:  
- sterneret ut subita turbatam morte Camillam, 
- adnuit oranti; reducem ut patria alta videret, 
- non dedit, inque Notos vocem vertere procellae.  
- Ergo ut missa manu sonitum dedit hasta per auras, 
- convertere animos acris oculosque tulere 
- cuncti ad reginam Volsci.  Nihil ipsa nec aurae 
- nec sonitus memor aut venientis ab aethere teli, 
- hasta sub exsertam donec perlata papillam 
- haesit virgineumque alte bibit acta cruorem.  
- Concurrunt trepidae comites dominamque ruentem 
- suscipiunt.  Fugit ante omnis exterritus Arruns, 
- laetitia mixtoque metu, nec iam amplius hastae 
- credere nec telis occurrere virginis audet.  
- Ac velut ille, prius quam tela inimica sequantur, 
- continuo in montis sese avius abdidit altos 
- occiso pastore lupus magnove iuvenco, 
- conscius audacis facti, caudamque remulcens 
- subiecit pavitantem utero silvasque petivit:  
- haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns 
- contentusque fuga mediis se immiscuit armis.  
- Illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter 
- ferreus ad costas alto stat vulnere mucro:  
- labitur exsanguis, labuntur frigida leto 
- lumina, purpureus quondam color ora reliquit.  
- Tum sic exspirans Accam ex aequalibus unam 
- adloquitur fidam ante alias, quae sola Camillae, 
- quicum partiri curas; atque haec ita fatur:  
- `Hactenus, Acca soror, potui:  nunc vulnus acerbum 
- conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum.  
- Effuge et haec Turno mandata novissima perfer:  
- succedat pugnae Troianosque arceat urbe.  
- Iamque vale.' Simul his dictis linquebat habenas, 
- ad terram non sponte fluens.  Tum frigida toto 
- paulatim exsolvit se corpore lentaque colla 
- et captum leto posuit caput, arma relinquunt, 
- vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.  
- Tum vero immensus surgens ferit aurea clamor 
- sidera:  deiecta crudescit pugna Camilla, 
- incurrunt densi simul omnis copia Teucrum 
- Tyrrhenique duces Evandrique Arcades alae.  
-     At Triviae custos iamdudum in montibus Opis 
- alta sedet summis spectatque interrita pugnas.  
- Utque procul medio iuvenum in clamore furentum 
- prospexit tristi multatam morte Camillam, 
- ingemuitque deditque has imo pectore voces:  
- `Heu nimium, virgo, nimium crudele luisti 
- supplicium, Teucros conata lacessere bello! 
- Nec tibi desertae in dumis coluisse Dianam 
- profuit aut nostras umero gessisse sagittas.  
- Non tamen indecorem tua te regina reliquit 
- extrema iam in morte, neque hoc sine nomine letum 
- per gentis erit aut famam patieris inultae.  
- Nam quicumque tuum violavit vulnere corpus, 
- morte luet merita.' Fuit ingens monte sub alto 
- regis Dercenni terreno ex aggere bustum 
- antiqui Laurentis opacaque ilice tectum:  
- hic dea se primum rapido pulcherrima nisu 
- sistit et Arruntem tumulo speculatur ab alto.  
- Ut vidit laetantem animis ac vana tumentem, 
- `Cur,' inquit, `diversus abis?  Huc dirige gressum, 
- huc periture veni, capias ut digna Camillae 
- praemia.  Tune etiam telis moriere Dianae?' 
- dixit, et aurata volucrem Threissa sagittam 
- deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit 
- et duxit longe, donec curvata coirent 
- inter se capita et manibus iam tangeret aequis, 
- laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam.  
- Extemplo teli stridorem aurasque sonantis 
- audiit una Arruns, haesitque in corpore ferrum.  
- Illum exspirantem socii atque extrema gementem 
- obliti ignoto camporum in pulvere linquunt, 
- Opis ad aetherium pennis aufertur Olympum.  
-     Prima fugit domina amissa levis ala Camillae; 
- turbati fugiunt Rutuli, fugit acer Atinas 
- disiectique duces desolatique manipli 
- tuta petunt et equis aversi ad moenia tendunt.  
- Nec quisquam instantis Teucros letumque ferentis 
- sustentare valet telis aut sistere contra, 
- sed laxos referunt umeris languentibus arcus, 
- quadrupedumque putrem cursu quatit ungula campum.  
- Volvitur ad muros caligine turbidus atra 
- pulvis, et e speculis percussae pectora matres 
- femineum clamorem ad caeli sidera tollunt.  
- Qui cursu portas primi inrupere patentis, 
- hos inimica super mixto premit agmine turba; 
- nec miseram effugiunt mortem, sed limine in ipso, 
- moenibus in patriis atque inter tuta domorum 
- confixi exspirant animas.  Pars claudere portas:  
- nec sociis aperire viam nec moenibus audent 
- accipere orantis, oriturque miserrima caedes 
- defendentum armis aditus inque arma ruentum.  
- Exclusi ante oculos lacrumantumque ora parentum 
- pars in praecipitis fossas urgente ruina 
- volvitur, immissis pars caeca et concita frenis 
- arietat in portas et duros obice postis.  
- Ipsae de muris summo certamine matres, 
- monstrat amor verus patriae, ut videre Camillam, 
- tela manu trepidae iaciunt ac robore duro 
- stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis 
- praecipites primaeque mori pro moenibus ardent.  
-     Interea Turnum in silvis saevissimus implet 
- nuntius, et iuveni ingentem fert Acca tumultum:  
- deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam, 
- ingruere infensos hostis et Marte secundo 
- omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri.  
- Ille furens, et saeva Iovis sic numina pellunt, 
- deserit obsessos collis, nemora aspera linquit.  
- Vix e conspectu exierat campumque tenebat, 
- cum pater Aeneas saltus ingressus apertos 
- exsuperatque iugum silvaque evadit opaca.  
- Sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur 
- agmine nec longis inter se passibus absunt; 
- ac simul Aeneas fumantis pulvere campos 
- prospexit longe Laurentiaque agmina vidit, 
- et saevum Aenean adgnovit Turnus in armis 
- adventumque pedum flatusque audivit equorum.  
- Continuoque ineant pugnas et proelia temptent, 
- ni roseus fessos iam gurgite Phoebus Hibero 
- tinguat equos noctemque die labente reducat:  
- considunt castris ante urbem et moenia vallant.