PUBLI VERGILI MARONIS
AENEIDOS
LIBER IV
- AT regina gravi iamdudum saucia cura 
- volnus alit venis, et caeco carpitur igni.  
- Multa viri virtus animo, multusque recursat 
- gentis honos:  haerent infixi pectore voltus 
- verbaque, nec placidam membris dat cura quietem.  
- Postera Phoebea lustrabat lampade terras, 
- umentemque Aurora polo dimoverat umbram, 
- cum sic unanimam adloquitur male sana sororem:  
- `Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent! 
- Quis novus hic nostris successit sedibus hospes, 
- quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis! 
- Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.  
- Degeneres animos timor arguit:  heu, quibus ille 
- iactatus fatis! Quae bella exhausta canebat! 
- Si mihi non animo fixum immotumque sederet, 
- ne cui me vinclo vellem sociare iugali, 
- postquam primus amor deceptam morte fefellit; 
- si non pertaesum thalami taedaeque fuisset, 
- huic uni forsan potui succumbere culpae.  
- Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei 
- coniugis et sparsos fraterna caede Penatis, 
- solus hic inflexit sensus, animumque labantem 
- impulit:  adgnosco veteris vestigia flammae.  
- Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat, 
- vel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, 
- pallentis umbras Erebi noctemque profundam, 
- ante, Pudor, quam te violo, aut tua iura resolvo.  
- Ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores 
- abstulit; ille habeat secum servetque sepulchro.' 
- Sic effata sinum lacrimis implevit obortis.  
-     Anna refert:  `O luce magis dilecta sorori, 
- solane perpetua maerens carpere iuventa, 
- nec dulcis natos, Veneris nec praemia noris?  
- Id cinerem aut Manis credis curare sepultos?  
- Esto:  aegram nulli quondam flexere mariti, 
- non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas 
- ductoresque alii, quos Africa terra triumphis 
- dives alit:  placitone etiam pugnabis amori?  
- Nec venit in mentem, quorum consederis arvis?  
- Hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello, 
- et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis; 
- hinc deserta siti regio, lateque furentes 
- Barcaei.  Quid bella Tyro surgentia dicam, 
- germanique minas?  
- Dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda 
- hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.  
- Quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna 
- coniugio tali! Teucrum comitantibus armis 
- Punica se quantis attollet gloria rebus! 
- Tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis 
- indulge hospitio, causasque innecte morandi, 
- dum pelago desaevit hiemps et aquosus Orion, 
- quassataeque rates, dum non tractabile caelum.' 
-     His dictis incensum animum inflammavit amore, 
- spemque dedit dubiae menti, solvitque pudorem.  
- Principio delubra adeunt, pacemque per aras 
- exquirunt; mactant lectas de more bidentis 
- legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo, 
- Iunoni ante omnis, cui vincla iugalia curae.  
- Ipsa, tenens dextra pateram, pulcherrima Dido 
- candentis vaccae media inter cornua fundit, 
- aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras, 
- instauratque diem donis, pecudumque reclusis 
- pectoribus inhians spirantia consulit exta.  
- Heu vatum ignarae mentes! quid vota furentem, 
- quid delubra iuvant?  Est mollis flamma medullas 
- interea, et tacitum vivit sub pectore volnus.  
- Uritur infelix Dido, totaque vagatur 
- urbe furens, qualis coniecta cerva sagitta, 
- quam procul incautam nemora inter Cresia fixit 
- pastor agens telis, liquitque volatile ferrum 
- nescius; illa fuga silvas saltusque peragrat 
- Dictaeos; haeret lateri letalis arundo.  
- Nunc media Aenean secum per moenia ducit, 
- Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam; 
- incipit effari, mediaque in voce resistit; 
- nunc eadem labente die convivia quaerit, 
- Iliacosque iterum demens audire labores 
- exposcit, pendetque iterum narrantis ab ore.  
- Post, ubi digressi, lumenque obscura vicissim 
- luna premit suadentque cadentia sidera somnos, 
- sola domo maeret vacua, stratisque relictis 
- incubat, illum absens absentem auditque videtque; 
- aut gremio Ascanium, genitoris imagine capta, 
- detinet, infandum si fallere possit amorem.  
- Non coeptae adsurgunt turres, non arma iuventus 
- exercet, portusve aut propugnacula bello 
- tuta parant; pendent opera interrupta, minaeque 
- murorum ingentes aequataque machina caelo.  
-     Quam simul ac tali persensit peste teneri 
- cara Iovis coniunx, nec famam obstare furori, 
- talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis:  
- `Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis 
- tuque puerque tuus, magnum et memorabile nomen, 
- una dolo divom si femina victa duorum est! 
- Nec me adeo fallit veritam te moenia nostra 
- suspectas habuisse domos Karthaginis altae.  
- Sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto?  
- Quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos 
- exercemus?  Habes, tota quod mente petisti:  
- ardet amans Dido, traxitque per ossa furorem.  
- Communem hunc ergo populum paribusque regamus 
- auspiciis; liceat Phrygio servire marito, 
- dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.' 
-     Olli - sensit enim simulata mente locutam, 
- quo regnum Italiae Libycas averteret oras -  
- sic contra est ingressa Venus:  `Quis talia demens 
- abnuat, aut tecum malit contendere bello, 
- si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur.  
- Sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam 
- esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis, 
- miscerive probet populos, aut foedera iungi.  
- Tu coniunx tibi fas animum temptare precando.  
- Perge; sequar.  Tum sic excepit regia Iuno:  
- `Mecum erit iste labor:  nunc qua ratione, quod instat 
- confieri possit, paucis, adverte, docebo.  
- Venatum Aeneas unaque miserrima Dido 
- in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus 
- extulerit Titan, radiisque retexerit orbem.  
- His ego nigrantem commixta grandine nimbum, 
- dum trepidant alae, saltusque indagine cingunt, 
- desuper infundam, et tonitru caelum omne ciebo.  
- Diffugient comites et nocte tegentur opaca:  
- speluncam Dido dux et Troianus eandem 
- devenient; adero, et, tua si mihi certa voluntas, 
- [conubio iungam stabili propriamque dicabo,] 
- hic hymenaeus erit.' - Non adversata petenti 
- adnuit, atque dolis risit Cytherea repertis.  
-     Oceanum interea surgens Aurora reliquit.  
- It portis iubare exorto delecta iuventus; 
- retia rara, plagae, lato venabula ferro, 
- Massylique ruunt equites et odora canum vis.  
- Reginam thalamo cunctantem ad limina primi 
- Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro 
- stat sonipes, ac frena ferox spumantia mandit.  
- Tandem progreditur, magna stipante caterva, 
- Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo.  
- Cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum, 
- aurea purpuream subnectit fibula vestem.  
- Nec non et Phrygii comites et laetus Iulus 
- incedunt.  Ipse ante alios pulcherrimus omnis 
- infert se socium Aeneas atque agmina iungit.  
- Qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta 
- deserit ac Delum maternam invisit Apollo, 
- instauratque choros, mixtique altaria circum 
- Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi; 
- ipse iugis Cynthi graditur, mollique fluentem 
- fronde premit crinem fingens atque implicat auro; 
- tela sonant umeris:  haud illo segnior ibat 
- Aeneas; tantum egregio decus enitet ore.  
- Postquam altos ventum in montis atque invia lustra, 
- ecce ferae, saxi deiectae vertice, caprae 
- decurrere iugis; alia de parte patentis 
- transmittunt cursu campos atque agmina cervi 
- pulverulenta fuga glomerant montisque relinquunt.  
- At puer Ascanius mediis in vallibus acri 
- gaudet equo, iamque hos cursu, iam praeterit illos, 
- spumantemque dari pecora inter inertia votis 
- optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem.  
-     Interea magno misceri murmure caelum 
- incipit; insequitur commixta grandine nimbus; 
- et Tyrii comites passim et Troiana iuventus 
- Dardaniusque nepos Veneris diversa per agros 
- tecta metu petiere; ruunt de montibus amnes.  
- Speluncam Dido dux et Troianus eandem 
- deveniunt:  prima et Tellus et pronuba Iuno 
- dant signum; fulsere ignes et conscius aether 
- conubiis, summoque ulularunt vertice nymphae.  
- Ille dies primus leti primusque malorum 
- causa fuit; neque enim specie famave movetur, 
- nec iam furtivum Dido meditatur amorem:  
- coniugium vocat; hoc praetexit nomine culpam.  
-     Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes -  
- Fama, malum qua non aliud velocius ullum; 
- mobilitate viget, viresque adquirit eundo, 
- parva metu primo, mox sese attollit in auras, 
- ingrediturque solo, et caput inter nubila condit.  
- Illam Terra parens, ira inritata deorum, 
- extremam (ut perhibent) Coeo Enceladoque sororem 
- progenuit, pedibus celerem et pernicibus alis, 
- monstrum horrendum, ingens, cui, quot sunt corpore plumae 
- tot vigiles oculi subter, mirabile dictu, 
- tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures.  
- Nocte volat caeli medio terraeque per umbram, 
- stridens, nec dulci declinat lumina somno; 
- luce sedet custos aut summi culmine tecti, 
- turribus aut altis, et magnas territat urbes; 
- tam ficti pravique tenax, quam nuntia veri.  
- Haec tum multiplici populos sermone replebat 
- gaudens, et pariter facta atque infecta canebat:  
- venisse Aenean, Troiano sanguine cretum, 
- cui se pulchra viro dignetur iungere Dido; 
- nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere 
- regnorum immemores turpique cupidine captos.  
- Haec passim dea foeda virum diffundit in ora.  
- Protinus ad regem cursus detorquet Iarban, 
- incenditque animum dictis atque aggerat iras.  
-     Hic Hammone satus, rapta Garamantide Nympha, 
- templa Iovi centum latis immania regnis, 
- centum aras posuit, vigilemque sacraverat ignem, 
- excubias divom aeternas, pecudumque cruore 
- pingue solum et variis florentia limina sertis.  
- Isque amens animi et rumore accensus amaro 
- dicitur ante aras media inter numina divom 
- multa Iovem manibus supplex orasse supinis:  
- `Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis 
- gens epulata toris Lenaeum libat honorem, 
- aspicis haec, an te, genitor, cum fulmina torques, 
- nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes 
- terrificant animos et inania murmura miscent?  
- Femina, quae nostris errans in finibus urbem 
- exiguam pretio posuit, cui litus arandum 
- cuique loci leges dedimus, conubia nostra 
- reppulit, ac dominum Aenean in regna recepit.  
- Et nunc ille Paris cum semiviro comitatu, 
- Maeonia mentum mitra crinemque madentem 
- subnexus, rapto potitur:  nos munera templis 
- quippe tuis ferimus, famamque fovemus inanem.' 
-     Talibus orantem dictis arasque tenentem 
- audiit omnipotens, oculosque ad moenia torsit 
- regia et oblitos famae melioris amantes.  
- Tum sic Mercurium adloquitur ac talia mandat:  
- `Vade age, nate, voca Zephyros et labere pennis, 
- Dardaniumque ducem, Tyria Karthagine qui nunc 
- exspectat, fatisque datas non respicit urbes, 
- adloquere, et celeris defer mea dicta per auras.  
- Non illum nobis genetrix pulcherrima talem 
- promisit, Graiumque ideo bis vindicat armis; 
- sed fore, qui gravidam imperiis belloque frementem 
- Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri 
- proderet, ac totum sub leges mitteret orbem.  
- Si nulla accendit tantarum gloria rerum, 
- nec super ipse sua molitur laude laborem, 
- Ascanione pater Romanas invidet arces?  
- Quid struit, aut qua spe inimica in gente moratur, 
- nec prolem Ausoniam et Lavinia respicit arva?  
- Naviget:  haec summa est; hic nostri nuntius esto.' 
-     Dixerat.  Ille patris magni parere parabat 
- imperio; et primum pedibus talaria nectit 
- aurea, quae sublimem alis sive aequora supra 
- seu terram rapido pariter cum flamine portant; 
- tum virgam capit:  hac animas ille evocat Orco 
- pallentis, alias sub Tartara tristia mittit, 
- dat somnos adimitque, et lumina morte resignat.  
- Illa fretus agit ventos, et turbida tranat 
- nubila; iamque volans apicem et latera ardua cernit 
- Atlantis duri, caelum qui vertice fulcit, 
- Atlantis, cinctum adsidue cui nubibus atris 
- piniferum caput et vento pulsatur et imbri; 
- nix umeros infusa tegit; tum flumina mento 
- praecipitant senis, et glacie riget horrida barba.  
- Hic primum paribus nitens Cyllenius alis 
- constitit; hinc toto praeceps se corpore ad undas 
- misit, avi similis, quae circum litora, circum 
- piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta.  
- Haud aliter terras inter caelumque volabat, 
- litus harenosum Libyae ventosque secabat 
- materno veniens ab avo Cyllenia proles.  
- Ut primum alatis tetigit magalia plantis, 
- Aenean fundantem arces ac tecta novantem 
- conspicit; atque illi stellatus iaspide fulva 
- ensis erat, Tyrioque ardebat murice laena 
- demissa ex umeris, dives quae munera Dido 
- fecerat, et tenui telas discreverat auro.  
- Continuo invadit:  `Tu nunc Karthaginis altae 
- fundamenta locas, pulchramque uxorius urbem 
- exstruis, heu regni rerumque oblite tuarum?  
- Ipse deum tibi me claro demittit Olympo 
- regnator, caelum ac terras qui numine torquet; 
- ipse haec ferre iubet celeris mandata per auras:  
- quid struis, aut qua spe Libycis teris otia terris?  
- Si te nulla movet tantarum gloria rerum, 
- [nec super ipse tua moliris laude laborem,] 
- Ascanium surgentem et spes heredis Iuli 
- respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus 
- debentur.' Tali Cyllenius ore locutus 
- mortalis visus medio sermone reliquit, 
- et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.  
-     At vero Aeneas aspectu obmutuit amens, 
- arrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit.  
- Ardet abire fuga dulcisque relinquere terras, 
- attonitus tanto monitu imperioque deorum.  
- Heu quid agat?  Quo nunc reginam ambire furentem 
- audeat adfatu?  Quae prima exordia sumat?  
- Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc, 
- in partisque rapit varias perque omnia versat.  
- Haec alternanti potior sententia visa est:  
- Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum, 
- classem aptent taciti sociosque ad litora cogant, 
- arma parent, et quae rebus sit causa novandis 
- dissimulent; sese interea, quando optuma Dido 
- nesciat et tantos rumpi non speret amores, 
- temptaturum aditus, et quae mollissima fandi 
- tempora, quis rebus dexter modus.  Ocius omnes 
- imperio laeti parent ac iussa facessunt.  
-     At regina dolos - quis fallere possit amantem?  
- praesensit, motusque excepit prima futuros, 
- omnia tuta timens.  Eadem impia Fama furenti 
- detulit armari classem cursumque parari.  
- Saevit inops animi, totamque incensa per urbem 
- bacchatur, qualis commotis excita sacris 
- Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho 
- orgia, nocturnusque vocat clamore Cithaeron.  
- Tandem his Aenean compellat vocibus ultro:  
- `Dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum 
- posse nefas, tacitusque mea decedere terra?  
- Nec te noster amor, nec te data dextera quondam, 
- nec moritura tenet crudeli funere Dido?  
- Quin etiam hiberno moliris sidere classem, 
- et mediis properas aquilonibus ire per altum, 
- crudelis?  Quid, si non arva aliena domosque 
- ignotas peteres, sed Troia antiqua maneret, 
- Troia per undosum peteretur classibus aequor 
- Mene fugis?  Per ego has lacrimas dextramque tuam te 
- (quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui) 
- per conubia nostra, per inceptos hymenaeos, 
- si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam 
- dulce meum, miserere domus labentis, et istam -  
- oro, si quis adhuc precibus locus - exue mentem.  
- Te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni 
- odere, infensi Tyrii; te propter eundem 
- exstinctus pudor, et, qua sola sidera adibam, 
- fama prior.  Cui me moribundam deseris, hospes?  
- Hoc solum nomen quoniam de coniuge restat.  
- Quid moror?  An mea Pygmalion dum moenia frater 
- destruat, aut captam ducat Gaetulus Iarbas?  
- Saltem si qua mihi de te suscepta fuisset 
- ante fugam suboles, si quis mihi parvulus aula 
- luderet Aeneas, qui te tamen ore referret, 
- non equidem omnino capta ac deserta viderer.' 
-     Dixerat.  Ille Iovis monitis immota tenebat 
- lumina, et obnixus curam sub corde premebat.  
- Tandem pauca refert:  `Ego te, quae plurima fando 
- enumerare vales, numquam, regina, negabo 
- promeritam; nec me meminisse pigebit Elissae, 
- dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus.  
- Pro re pauca loquar.  Neque ego hanc abscondere furto 
- speravi - ne finge - fugam, nec coniugis umquam 
- praetendi taedas, aut haec in foedera veni.  
- Me si fata meis paterentur ducere vitam 
- auspiciis et sponte mea componere curas, 
- urbem Troianam primum dulcisque meorum 
- reliquias colerem, Priami tecta alta manerent, 
- et recidiva manu posuissem Pergama victis.  
- Sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo, 
- Italiam Lyciae iussere capessere sortes:  
- hic amor, haec patria est.  Si te Karthaginis arces, 
- Phoenissam, Libycaeque aspectus detinet urbis, 
- quae tandem, Ausonia Teucros considere terra, 
- invidia est?  Et nos fas extera quaerere regna.  
- Me patris Anchisae, quotiens umentibus umbris 
- nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt, 
- admonet in somnis et turbida terret imago; 
- me puer Ascanius capitisque iniuria cari, 
- quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus arvis.  
- Nunc etiam interpres divom, Iove missus ab ipso -  
- testor utrumque caput - celeris mandata per auras 
- detulit; ipse deum manifesto in lumine vidi 
- intrantem muros, vocemque his auribus hausi.  
- Desine meque tuis incendere teque querelis:  
- Italiam non sponte sequor.' 
-     Talia dicentem iamdudum aversa tuetur, 
- huc illuc volvens oculos, totumque pererrat 
- luminibus tacitis, et sic accensa profatur:  
- `Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor, 
- perfide; sed duris genuit te cautibus horrens 
- Caucasus, Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.  
- Nam quid dissimulo, aut quae me ad maiora reservo?  
- Num fletu ingemuit nostro?  Num lumina flexit?  
- Num lacrimas victus dedit, aut miseratus amantem est?  
- Quae quibus anteferam?  Iam iam nec maxuma Iuno, 
- nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis.  
- Nusquam tuta fides.  Eiectum litore, egentem 
- excepi, et regni demens in parte locavi; 
- amissam classem, socios a morte reduxi.  
- Heu furiis incensa feror! Nunc augur Apollo, 
- nunc Lyciae sortes, nunc et Iove missus ab ipso 
- interpres divom fert horrida iussa per auras.  
- Scilicet is Superis labor est, ea cura quietos 
- sollicitat.  Neque te teneo, neque dicta refello.  
- I, sequere Italiam ventis, pete regna per undas.  
- Spero equidem mediis, si quid pia numina possunt, 
- supplicia hausurum scopulis, et nomine Dido 
- saepe vocaturum.  Sequar atris ignibus absens, 
- et, cum frigida mors anima seduxerit artus, 
- omnibus umbra locis adero.  Dabis, improbe, poenas.  
- Audiam et haec Manis veniet mihi fama sub imos.' 
- His medium dictis sermonem abrumpit, et auras 
- aegra fugit, seque ex oculis avertit et aufert, 
- linquens multa metu cunctantem et multa parantem 
- dicere.  Suscipiunt famulae, conlapsaque membra 
- marmoreo referunt thalamo stratisque reponunt.  
-     At pius Aeneas, quamquam lenire dolentem 
- solando cupit et dictis avertere curas, 
- multa gemens magnoque animum labefactus amore, 
- iussa tamen divom exsequitur, classemque revisit.  
- Tum vero Teucri incumbunt, et litore celsas 
- deducunt toto naves:  natat uncta carina; 
- frondentisque ferunt remos et robora silvis 
- infabricata, fugae studio.  
- Migrantis cernas, totaque ex urbe ruentis.  
- Ac velut ingentem formicae farris acervum 
- cum populant, hiemis memores, tectoque reponunt; 
- it nigrum campis agmen, praedamque per herbas 
- convectant calle angusto; pars grandia trudunt 
- obnixae frumenta umeris; pars agmina cogunt 
- castigantque moras; opere omnis semita fervet.  
- Quis tibi tum, Dido, cernenti talia sensus?  
- quosve dabas gemitus, cum litora fervere late 
- prospiceres arce ex summa, totumque videres 
- misceri ante oculos tantis clamoribus aequor?  
- Improbe Amor, quid non mortalia pectora cogis?  
- Ire iterum in lacrimas, iterum temptare precando 
- cogitur, et supplex animos submittere amori, 
- ne quid inexpertum frustra moritura relinquat.  
-     `Anna, vides toto properari litore; circum 
- undique convenere; vocat iam carbasus auras, 
- puppibus et laeti nautae imposuere coronas.  
- Hunc ego si potui tantum sperare dolorem, 
- et perferre, soror, potero.  Miserae hoc tamen unum 
- exsequere, Anna, mihi.  Solam nam perfidus ille 
- te colere, arcanos etiam tibi credere sensus; 
- sola viri mollis aditus et tempora noras.  
- I, soror, atque hostem supplex adfare superbum:  
- non ego cum Danais Troianam exscindere gentem 
- Aulide iuravi, classemve ad Pergama misi, 
- nec patris Anchisae cineres Manisve revelli, 
- cur mea dicta neget duras demittere in auris.  
- Quo ruit?  Extremum hoc miserae det munus amanti:  
- exspectet facilemque fugam ventosque ferentis.  
- Non iam coniugium antiquum, quod prodidit, oro, 
- nec pulcro ut Latio careat regnumque relinquat:  
- tempus inane peto, requiem spatiumque furori, 
- dum mea me victam doceat fortuna dolere.  
- Extremam hanc oro veniam - miserere sororis -  
- quam mihi cum dederit, cumulatam morte remittam.' 
-     Talibus orabat, talisque miserrima fletus 
- fertque refertque soror:  sed nullis ille movetur 
- fletibus, aut voces ullas tractabilis audit; 
- fata obstant, placidasque viri deus obstruit auris.  
- Ac, velut annoso validam cum robore quercum 
- Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc 
- eruere inter se certant; it stridor, et altae 
- consternunt terram concusso stipite frondes; 
- ipsa haeret scopulis, et, quantum vertice ad auras 
- aetherias, tantum radice in Tartara tendit:  
- haud secus adsiduis hinc atque hinc vocibus heros 
- tunditur, et magno persentit pectore curas; 
- mens immota manet; lacrimae volvuntur inanes.  
-     Tum vero infelix fatis exterrita Dido 
- mortem orat; taedet caeli convexa tueri.  
- Quo magis inceptum peragat lucemque relinquat, 
- vidit, turicremis cum dona imponeret aris, 
- horrendum dictu, latices nigrescere sacros, 
- fusaque in obscenum se vertere vina cruorem.  
- Hoc visum nulli, non ipsi effata sorori.  
- Praeterea fuit in tectis de marmore templum 
- coniugis antiqui, miro quod honore colebat, 
- velleribus niveis et festa fronde revinctum:  
- hinc exaudiri voces et verba vocantis 
- visa viri, nox cum terras obscura teneret; 
- solaque culminibus ferali carmine bubo 
- saepe queri et longas in fletum ducere voces; 
- multaque praeterea vatum praedicta priorum 
- terribili monitu horrificant.  Agit ipse furentem 
- in somnis ferus Aeneas; semperque relinqui 
- sola sibi, semper longam incomitata videtur 
- ire viam, et Tyrios deserta quaerere terra.  
- Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus, 
- et solem geminum et duplicis se ostendere Thebas; 
- aut Agamemnonius scaenis agitatus Orestes 
- armatam facibus matrem et serpentibus atris 
- cum fugit, ultricesque sedent in limine Dirae.  
-     Ergo ubi concepit furias evicta dolore 
- decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque 
- exigit, et, maestam dictis adgressa sororem, 
- consilium voltu tegit, ac spem fronte serenat:  
- `Inveni, germana, viam - gratare sorori -  
- quae mihi reddat eum, vel eo me solvat amantem.  
- Oceani finem iuxta solemque cadentem 
- ultimus Aethiopum locus est, ubi maxumus Atlas 
- axem humero torquet stellis ardentibus aptum:  
- hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos, 
- Hesperidum templi custos, epulasque draconi 
- quae dabat, et sacros servabat in arbore ramos, 
- spargens umida mella soporiferumque papaver.  
- Haec se carminibus promittit solvere mentes 
- quas velit, ast aliis duras immittere curas, 
- sistere aquam fluviis, et vertere sidera retro; 
- nocturnosque movet Manis:  mugire videbis 
- sub pedibus terram, et descendere montibus ornos.  
- Testor, cara, deos et te, germana, tuumque 
- dulce caput, magicas invitam accingier artes.  
- Tu secreta pyram tecto interiore sub auras 
- erige, et arma viri, thalamo quae fixa reliquit 
- impius, exuviasque omnis, lectumque iugalem, 
- quo perii, superimponas:  abolere nefandi 
- cuncta viri monumenta iuvat, monstratque sacerdos.' 
- Haec effata silet; pallor simul occupat ora.  
- Non tamen Anna novis praetexere funera sacris 
- germanam credit, nec tantos mente furores 
- concipit, aut graviora timet, quam morte Sychaei:  
- ergo iussa parat.  
-     At regina, pyra penetrali in sede sub auras 
- erecta ingenti taedis atque ilice secta, 
- intenditque locum sertis, et fronde coronat 
- funerea; super exuvias ensemque relictum 
- effigiemque toro locat, haud ignara futuri.  
- Stant arae circum, et crines effusa sacerdos 
- ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque, 
- tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae.  
- Sparserat et latices simulatos fontis Averni, 
- falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis 
- pubentes herbae nigri cum lacte veneni; 
- quaeritur et nascentis equi de fronte revolsus 
- et matri praereptus amor.  
- Ipsa mola manibusque piis altaria iuxta, 
- unum exuta pedem vinclis, in veste recincta, 
- testatur moritura deos et conscia fati 
- sidera; tum, si quod non aequo foedere amantes 
- curae numen habet iustumque memorque, precatur.  
-     Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem 
- corpora per terras, silvaeque et saeva quierant 
- aequora:  cum medio volvuntur sidera lapsu, 
- cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres, 
- quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis 
- rura tenent, somno positae sub nocte silenti 
- [lenibant curas, et corda oblita laborum].  
- At non infelix animi Phoenissa, nec umquam 
- Solvitur in somnos, oculisve aut pectore noctem 
- accipit:  ingeminant curae, rursusque resurgens 
- saevit amor, magnoque irarum fluctuat aestu.  
- Sic adeo insistit, secumque ita corde volutat:  
- `En, quid ago?  Rursusne procos inrisa priores 
- experiar, Nomadumque petam conubia supplex, 
- quos ego sim totiens iam dedignata maritos?  
- Iliacas igitur classes atque ultima Teucrum 
- iussa sequar?  Quiane auxilio iuvat ante levatos, 
- et bene apud memores veteris stat gratia facti?  
- Quis me autem, fac velle, sinet, ratibusve superbis 
- invisam accipiet?  Nescis heu, perdita, necdum 
- Laomedonteae sentis periuria gentis?  
- Quid tum, sola fuga nautas comitabor ovantes, 
- an Tyriis omnique manu stipata meorum 
- inferar, et, quos Sidonia vix urbe revelli, 
- rursus agam pelago, et ventis dare vela iubebo?  
- Quin morere, ut merita es, ferroque averte dolorem.  
- Tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem 
- his, germana, malis oneras atque obicis hosti.  
- Non licuit thalami expertem sine crimine vitam 
- degere, more ferae, tales nec tangere curas! 
- Non servata fides cineri promissa Sychaeo!' 
-     Tantos illa suo rumpebat pectore questus.  
- Aeneas celsa in puppi, iam certus eundi, 
- carpebat somnos, rebus iam rite paratis.  
- Huic se forma dei voltu redeuntis eodem 
- obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est -  
- omnia Mercurio similis, vocemque coloremque 
- et crinis flavos et membra decora iuventa:  
- `Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos, 
- nec, quae te circum stent deinde pericula, cernis, 
- demens, nec Zephyros audis spirare secundos?  
- Illa dolos dirumque nefas in pectore versat, 
- certa mori, varioque irarum fluctuat aestu.  
- Non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas?  
- Iam mare turbari trabibus, saevasque videbis 
- conlucere faces, iam fervere litora flammis, 
- si te his attigerit terris Aurora morantem.  
- Heia age, rumpe moras.  Varium et mutabile semper 
- femina.' Sic fatus, nocti se immiscuit atrae.  
-     Tum vero Aeneas, subitis exterritus umbris, 
- corripit e somno corpus, sociosque fatigat:  
- `Praecipites vigilate, viri, et considite transtris; 
- solvite vela citi.  Deus aethere missus ab alto 
- festinare fugam tortosque incidere funes 
- ecce iterum stimulat.  Sequimur te, sancte deorum, 
- quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes.  
- Adsis o placidusque iuves, et sidera caelo 
- dextra feras.' Dixit, vaginaque eripit ensem 
- fulmineum, strictoque ferit retinacula ferro.  
- Idem omnes simul ardor habet, rapiuntque ruuntque; 
- litora deseruere; latet sub classibus aequor; 
- adnixi torquent spumas et caerula verrunt.  
-     Et iam prima novo spargebat lumine terras 
- Tithoni croceum linquens Aurora cubile.  
- Regina e speculis ut primum albescere lucem 
- vidit, et aequatis classem procedere velis, 
- litoraque et vacuos sensit sine remige portus, 
- terque quaterque manu pectus percussa decorum, 
- flaventesque abscissa comas, `Pro Iuppiter, ibit 
- hic' ait `et nostris inluserit advena regnis?  
- Non arma expedient, totaque ex urbe sequentur, 
- deripientque rates alii navalibus?  Ite, 
- ferte citi flammas, date vela, impellite remos! -  
- Quid loquor, aut ubi sum?  Quae mentem insania mutat?  
- Infelix Dido, nunc te facta impia tangunt.  
- Tum decuit, cum sceptra dabas. - En dextra fidesque, 
- quem secum patrios aiunt portare Penates, 
- quem subiisse umeris confectum aetate parentem! 
- Non potui abreptum divellere corpus, et undis 
- spargere?  Non socios, non ipsum absumere ferro 
- Ascanium, patriisque epulandum ponere mensis? -  
- Verum anceps pugnae fuerat fortuna: - fuisset.  
- Quem metui moritura?  Faces in castra tulissem, 
- implessemque foros flammis, natumque patremque 
- cum genere extinxem, memet super ipsa dedissem.  
- `Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras, 
- tuque harum interpres curarum et conscia Iuno, 
- nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes, 
- et Dirae ultrices, et di morientis Elissae, 
- accipite haec, meritumque malis advertite numen, 
- et nostras audite preces.  Si tangere portus 
- infandum caput ac terris adnare necesse est, 
- et sic fata Iovis poscunt, hic terminus haeret:  
- at bello audacis populi vexatus et armis, 
- finibus extorris, complexu avulsus Iuli, 
- auxilium imploret, videatque indigna suorum 
- funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae 
- tradiderit, regno aut optata luce fruatur, 
- sed cadat ante diem, mediaque inhumatus harena.  
- Haec precor, hanc vocem extremam cum sanguine fundo.  
- Tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum 
- exercete odiis, cinerique haec mittite nostro 
- munera.  Nullus amor populis, nec foedera sunto.  
- Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor, 
- qui face Dardanios ferroque sequare colonos, 
- nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires.  
- Litora litoribus contraria, fluctibus undas 
- imprecor, arma armis; pugnent ipsique nepotesque.' 
-     Haec ait, et partis animum versabat in omnis, 
- invisam quaerens quam primum abrumpere lucem.  
- Tum breviter Barcen nutricem adfata Sychaei; 
- namque suam patria antiqua cinis ater habebat:  
- `Annam cara mihi nutrix huc siste sororem; 
- dic corpus properet fluviali spargere lympha, 
- et pecudes secum et monstrata piacula ducat:  
- sic veniat; tuque ipsa pia tege tempora vitta.  
- Sacra Iovi Stygio, quae rite incepta paravi, 
- perficere est animus, finemque imponere curis, 
- Dardaniique rogum capitis permittere flammae.' 
- Sic ait:  illa gradum studio celerabat anili.  
- At trepida, et coeptis immanibus effera Dido, 
- sanguineam volvens aciem, maculisque trementis 
- interfusa genas, et pallida morte futura, 
- interiora domus inrumpit limina, et altos 
- conscendit furibunda rogos, ensemque recludit 
- Dardanium, non hos quaesitum munus in usus.  
- Hic, postquam Iliacas vestes notumque cubile 
- conspexit, paulum lacrimis et mente morata, 
- incubuitque toro, dixitque novissima verba:  
- `Dulces exuviae, dum fata deusque sinebant, 
- accipite hanc animam, meque his exsolvite curis.  
- Vixi, et, quem dederat cursum fortuna, peregi, 
- et nunc magna mei sub terras ibit imago.  
- Urbem praeclaram statui; mea moenia vidi; 
- ulta virum, poenas inimico a fratre recepi; 
- felix, heu nimium felix, si litora tantum 
- numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae!' 
- Dixit, et, os impressa toro, `Moriemur inultae, 
- sed moriamur' ait.  `Sic, sic iuvat ire sub umbras:  
- Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto 
- Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis.' 
- Dixerat; atque illam media inter talia ferro 
- conlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore 
- spumantem, sparsasque manus.  It clamor ad alta 
- atria; concussam bacchatur Fama per urbem.  
- Lamentis gemituque et femineo ululatu 
- tecta fremunt; resonat magnis plangoribus aether, 
- non aliter, quam si immissis ruat hostibus omnis 
- Karthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes 
- culmina perque hominum volvantur perque deorum.  
- Audiit exanimis, trepidoque exterrita cursu 
- unguibus ora soror foedans et pectora pugnis 
- per medios ruit, ac morientem nomine clamat:  
- `Hoc illud, germana, fuit?  Me fraude petebas?  
- Hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant?  
- Quid primum deserta querar?  Comitemne sororem 
- sprevisti moriens?  Eadem me ad fata vocasses:  
- idem ambas ferro dolor, atque eadem hora tulisset.  
- His etiam struxi manibus, patriosque vocavi 
- voce deos, sic te ut posita crudelis abessem?  
- Exstinxti te meque, soror, populumque patresque 
- Sidonios urbemque tuam.  Date volnera lymphis 
- abluam, et, extremus si quis super halitus errat, 
- ore legam.' Sic fata, gradus evaserat altos, 
- semianimemque sinu germanam amplexa fovebat 
- cum gemitu, atque atros siccabat veste cruores.  
- Illa, graves oculos conata attollere, rursus 
- deficit; infixum stridit sub pectore vulnus.  
- Ter sese attollens cubitoque adnixa levavit; 
- ter revoluta toro est, oculisque errantibus alto 
- quaesivit caelo lucem, ingemuitque reperta.  
-     Tum Iuno omnipotens, longum miserata dolorem 
- difficilisque obitus, Irim demisit Olympo, 
- quae luctantem animam nexosque resolveret artus.  
- Nam quia nec fato, merita nec morte peribat, 
- sed misera ante diem, subitoque accensa furore, 
- nondum illi flavum Proserpina vertice crinem 
- abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco.  
- Ergo Iris croceis per caelum roscida pennis, 
- mille trahens varios adverso sole colores, 
- devolat, et supra caput adstitit:  `Hunc ego Diti 
- sacrum iussa fero, teque isto corpore solvo.' 
- Sic ait, et dextra crinem secat:  omnis et una 
- dilapsus calor, atque in ventos vita recessit.