PUBLI VERGILI MARONIS
AENEIDOS
LIBER V
- INTEREA medium Aeneas iam classe tenebat 
- certus iter, fluctusque atros Aquilone secabat, 
- moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae 
- conlucent flammis.  Quae tantum accenderit ignem, 
- causa latet; duri magno sed amore dolores 
- polluto, notumque, furens quid femina possit, 
- triste per augurium Teucrorum pectora ducunt.  
- Ut pelagus tenuere rates, nec iam amplius ulla 
- occurrit tellus, maria undique et undique caelum, 
- olli caeruleus supra caput adstitit imber, 
- noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.  
- Ipse gubernator puppi Palinurus ab alta:  
- `Heu! quianam tanti cinxerunt aethera nimbi?  
- Quidve, pater Neptune, paras?' Sic deinde locutus 
- colligere arma iubet validisque incumbere remis, 
- obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur:  
- `Magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor 
- spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo.  
- Mutati transversa fremunt et vespere ab atro 
- consurgunt venti, atque in nubem cogitur aer.  
- Nec nos obniti contra, nec tendere tantum 
- sufficimus.  Superat quoniam Fortuna, sequamur, 
- quoque vocat, vertamus iter.  Nec litora longe 
- fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos, 
- si modo rite memor servata remetior astra.' 
- Tum pius Aeneas:  `Equidem sic poscere ventos 
- iamdudum et frustra cerno te tendere contra:  
- Flecte viam velis.  An sit mihi gratior ulla, 
- quove magis fessas optem demittere naves, 
- quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten, 
- et patris Anchisae gremio complectitur ossa?' 
- Haec ubi dicta, petunt portus, et vela secundi 
- intendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis, 
- et tandem laeti notae advertuntur harenae.  
-     At procul ex celso miratus vertice montis 
- adventum sociasque rates occurrit Acestes, 
- horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae, 
- Troia Criniso conceptum flumine mater 
- quem genuit:  veterum non immemor ille parentum 
- gratatur reduces, et gaza laetus agresti 
- excipit, ac fessos opibus solatur amicis.  
-     Postera cum primo stellas Oriente fugarat 
- clara dies, socios in coetum litore ab omni 
- advocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur:  
- `Dardanidae magni, genus alto a sanguine divom, 
- annuus exactis completur mensibus orbis, 
- ex quo reliquias divinique ossa parentis 
- Condidimus terra maestasque sacravimus aras.  
- Iamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum, 
- semper honoratum - sic di voluistis - habebo.  
- Hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul, 
- Argolicove mari deprensus et urbe Mycenae; 
- annua vota tamen sollemnisque ordine pompas 
- exsequerer, strueremque suis altaria donis.  
- Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis, 
- haud equidem sine mente, reor, sine numine divom, 
- adsumus et portus delati intramus amicos.  
- Ergo agite, et laetum cuncti celebremus honorem; 
- poscamus ventos; atque haec me sacra quotannis 
- urbe velit posita templis sibi ferre dicatis.  
- Bina boum vobis Troia generatus Acestes 
- dat numero capita in naves; adhibete Penates 
- et patrios epulis et quos colit hospes Acestes.  
- Praeterea, si nona diem mortalibus almum 
- Aurora extulerit radiisque retexerit orbem, 
- prima citae Teucris ponam certamina classis; 
- quique pedum cursu valet, et qui viribus audax 
- aut iaculo incedit melior levibusque sagittis, 
- seu crudo fidit pugnam committere caestu, 
- cuncti adsint, meritaeque exspectent praemia palmae.  
- Ore favete omnes, et cingite tempora ramis.' 
-     Sic fatus, velat materna tempora myrto; 
- hoc Elymus facit, hoc aevi maturus Acestes, 
- hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes.  
- Ille e concilio multis cum milibus ibat 
- ad tumulum, magna medius comitante caterva.  
- Hic duo rite mero libans carchesia Baccho 
- fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro, 
- purpureosque iacit flores, ac talia fatur:  
- `Salve, sancte parens:  iterum salvete, recepti 
- nequiquam cineres, animaeque umbraeque paternae.  
- Non licuit fines Italos fataliaque arva, 
- nec tecum Ausonium (quicumque est) quaerere Thybrim.' 
- Dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imis 
- septem ingens gyros, septena volumina traxit, 
- amplexus placide tumulum lapsusque per aras, 
- caeruleae cui terga notae, maculosus et auro 
- squamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcus 
- mille iacit varios adverso sole colores.  
- Obstipuit visu Aeneas.  Ille agmine longo 
- tandem inter pateras et levia pocula serpens 
- libavitque dapes, rursusque innoxius imo 
- successit tumulo, et depasta altaria liquit.  
- Hoc magis inceptos genitori instaurat honores, 
- incertus, geniumne loci famulumne parentis 
- esse putet:  caedit binas de more bidentes, 
- totque sues, totidem nigrantis terga iuvencos; 
- vinaque fundebat pateris, animamque vocabat 
- Anchisae magni Manisque Acheronte remissos.  
- Nec non et socii, quae cuique est copia, laeti 
- dona ferunt, onerant aras, mactantque iuvencos; 
- ordine aena locant alii, fusique per herbam 
- subiciunt veribus prunas et viscera torrent.  
-     Exspectata dies aderat, nonamque serena 
- Auroram Phaethontis equi iam luce vehebant, 
- famaque finitimos et clari nomen Acestae 
- excierat; laeto complerant litora coetu, 
- visuri Aeneadas, pars et certare parati.  
- Munera principio ante oculos circoque locantur 
- in medio, sacri tripodes viridesque coronae, 
- et palmae pretium victoribus, armaque et ostro 
- perfusae vestes, argenti aurique talenta; 
- et tuba commissos medio canit aggere ludos.  
-     Prima pares ineunt gravibus certamina remis 
- quattuor ex omni delectae classe carinae.  
- Velocem Mnestheus agit acri remige Pristim, 
- mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi; 
- ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram, 
- urbis opus, triplici pubes quam Dardana versu 
- impellunt, terno consurgunt ordine remi; 
- Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen, 
- Centauro invehitur magna, Scyllaque Cloanthus 
- caerulea, genus unde tibi, Romane Cluenti.  
-     Est procul in pelago saxum spumantia contra 
- litora, quod tumidis submersum tunditur olim 
- fluctibus, hiberni condunt ubi sidera cori; 
- tranquillo silet, immotaque attollitur unda 
- campus, et apricis statio gratissima mergis.  
- Hic viridem Aeneas frondenti ex ilice metam 
- constituit signum nautis pater, unde reverti 
- scirent, et longos ubi circumflectere cursus.  
- Tum loca sorte legunt, ipsique in puppibus auro 
- ductores longe effulgent ostroque decori; 
- cetera populea velatur fronde iuventus, 
- nudatosque umeros oleo perfilsa nitescit.  
- Considunt transtris, intentaque brachia remis; 
- intenti exspectant signum, exsultantiaque haurit 
- corda pavor pulsans, laudumque arrecta cupido.  
- Inde, ubi clara dedit sonitum tuba, finibus omnes, 
- haud mora, prosiluere suis; ferit aethera clamor 
- nauticus, adductis spumant freta versa lacertis.  
- Infindunt pariter sulcos, totumque dehiscit 
- convulsum remis rostrisque tridentibus aequor.  
- Non tam praecipites biiugo certamine campum 
- corripuere, ruuntque effusi carcere currus, 
- nec sic immissis aurigae undantia lora 
- concussere iugis pronique in verbera pendent.  
- Tum plausu fremituque virum studiisque faventum 
- consonat omne nemus, vocemque inclusa volutant 
- litora, pulsati colles clamore resultant.  
-     Effugit ante alios primisque elabitur undis 
- turbam inter fremitumque Gyas; quem deinde Cloanthus 
- consequitur, melior remis, sed pondere pinus 
- tarda tenet.  Post hos aequo discrimine Pristis 
- Centaurusque locum tendunt superare priorem; 
- et nunc Pristis habet, nunc victam praeterit ingens 
- Centaurus, nunc una ambae iunctisque feruntur 
- frontibus, et longa sulcant vada salsa carina.  
- Iamque propinquabant scopulo metamque tenebant, 
- cum princeps medioque Gyas in gurgite victor 
- rectorem navis compellat voce Menoeten:  
- `Quo tantum mihi dexter abis?  Huc dirige gressum; 
- litus ama, et laevas stringat sine palmula cautes; 
- altum alii teneant.' Dixit; sed caeca Menoetes 
- saxa timens proram pelagi detorquet ad undas.  
- `Quo diversus abis?' iterum `Pete saxa, Menoete!' 
- cum clamore Gyas revocabat; et ecce Cloanthum 
- respicit instantem tergo, et propiora tenentem.  
- Ille inter navemque Gyae scopulosque sonantes 
- radit iter laevum interior, subitoque priorem 
- praeterit, et metis tenet aequora tuta relictis.  
- Tum vero exarsit iuveni dolor ossibus ingens, 
- nec lacrimis caruere genae, segnemque Menoeten, 
- oblitus decorisque sui sociumque salutis, 
- in mare praecipitem puppi deturbat ab alta; 
- ipse gubernaclo rector subit, ipse magister, 
- hortaturque viros, clavumque ad litora torquet.  
- At gravis, ut fundo vix tandem redditus imo est, 
- iam senior madidaque fluens in veste Menoetes 
- summa petit scopuli siccaque in rupe resedit.  
- Ilium et labentem Teucri et risere natantem, 
- et salsos rident revomentem pectore fluctus.  
-     Hic laeta extremis spes est accensa duobus, 
- Sergesto Mnestheique, Gyan superare morantem.  
- Sergestus capit ante locum scopuloque propinquat, 
- nec tota tamen ille prior praeeunte carina; 
- parte prior, partem rostro premit aemula Pristis.  
- At media socios incedens nave per ipsos 
- hortatur Mnestheus:  `Nunc, nunc insurgite remis, 
- Hectorei socii, Troiae quos sorte suprema 
- delegi comites; nunc illas promite vires, 
- nunc animos, quibus in Gaetulis Syrtibus usi, 
- Ionioque mari Maleaeque sequacibus undis.  
- Non iam prima peto Mnestheus, neque vincere certo; 
- quamquam O! - sed superent, quibus hoc, Neptune, dedisti; 
- extremos pudeat rediisse; hoc vincite, cives, 
- et prohibete nefas.' Olli certamine summo 
- procumbunt; vastis tremit ictibus aerea puppis, 
- subtrahiturque solum; tum creber anhelitus artus 
- aridaque ora quatit, sudor fluit undique rivis.  
- Attulit ipse viris optatum casus honorem.  
- Namque furens animi dum proram ad saxa suburguet 
- interior, spatioque subit Sergestus iniquo, 
- infelix saxis in procurrentibus haesit.  
- Concussae cautes, et acuto in murice remi 
- obnixi crepuere, inlisaque prora pependit.  
- Consurgunt nautae et magno clamore morantur, 
- ferratasque trudes et acuta cuspide contos 
- expediunt, fractosque legunt in gurgite remos.  
- At laetus Mnestheus successuque acrior ipso 
- agmine remorum celeri ventisque vocatis 
- prona petit maria et pelago decurrit aperto.  
- Qualis spelunca subito commota columba, 
- cui domus et dulces latebroso in pumice nidi, 
- fertur in ana volans, plausumque exterrita pennis 
- dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto 
- radit iter liquidum, celeres neque commovet alas:  
- sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis 
- aequora, sic illam fert impetus ipse volantem.  
- Et primum in scopulo luctantem deserit alto 
- Sergestum, brevibusque vadis frustraque vocantem 
- auxilia, et fractis discentem currere remis 
- Inde Gyan ipsamque ingenti mole Chimaeram 
- consequitur; cedit, quoniam spoliata magistro est.  
-     Solus iamque ipso superest in fine Cloanthus:  
- quem petit, et summis adnixus viribus urguet.  
- Tum vero ingeminat clamor, cunctique sequentem 
- instigant studiis, resonatque fragoribus aether.  
- Hi proprium decus et partum indignantur honorem 
- ni teneant, vitamque volunt pro laude pacisci; 
- hos successus alit:  possunt, quia posse videntur.  
- Et fors aequatis cepissent praemia rostris, 
- ni palmas ponto tendens utrasque Cloanthus 
- fudissetque preces, divosque in vota vocasset:  
- Di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro, 
- vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum 
- constituam ante aras, voti reus, extaque salsos 
- porriciam in fluctus et vina liquentia fundam.' 
- Dixit, eumque imis sub fluctibus audiit omnis 
- Nereidum Phorcique chorus Panopeaque virgo, 
- et pater ipse manu magna Portunus euntem 
- impulit; illa Noto citius volucrique sagitta 
- ad terram fugit, et portu se condidit alto.  
-     Tum satus Anchisa, cunctis ex more vocatis, 
- victorem magna praeconis voce Cloanthum 
- declarat viridique advelat tempora lauro, 
- muneraque in naves ternos optare iuvencos, 
- vinaque et argenti magnum dat ferre talentum.  
- Ipsis praecipuos ductoribus addit honores:  
- victori chlamydem auratam, quam plurima circum 
- purpura maeandro duplici Meliboea cucurrit, 
- intextusque puer frondosa regius Ida 
- veloces iaculo cervos cursuque fatigat, 
- acer, anhelanti similis, quem praepes ab Ida 
- sublimem pedibus rapuit Iovis armiger uncis; 
- longaevi palmas nequiquam ad sidera tendunt 
- custodes, saevitque canum latratus in auras.  
- At qui deinde locum tenuit virtute secundum, 
- levibus huic hamis consertam auroque trilicem 
- loricam, quam Demoleo detraxerat ipse 
- victor apud rapidum Simoenta sub Ilio alto, 
- donat habere viro, decus et tutamen in armis.  
- Vix illam famuli Phegeus Sagarisque ferebant 
- multiplicem, conixi umeris; indutus at olim 
- Demoleos cursu palantes Troas agebat.  
- Tertia dona facit geminos ex aere lebetas, 
- cymbiaque argento perfecta atque aspera signis.  
- Iamque adeo donati omnes opibusque superbi 
- puniceis ibant evincti tempora taenis, 
- cum saevo e scopulo multa vix arte revolsus, 
- amissis remis atque ordine debilis uno, 
- inrisam sine honore ratem Sergestus agebat.  
- Qualis saepe viae deprensus in aggere serpens, 
- aerea quem obliquum rota transiit, aut gravis ictu 
- seminecem liquit saxo lacerumque viator; 
- nequiquam longos fugiens dat corpore tortus, 
- parte ferox, ardensque oculis, et sibila colla 
- arduus attollens, pars volnere clauda retentat 
- nexantem nodis seque in sua membra plicantem:  
- tali remigio navis se tarda movebat; 
- vela facit tamen, et velis subit ostia plenis.  
- Sergestum Aeneas promisso munere donat, 
- servatam ob navem laetus sociosque reductos.  
- Olli serva datur, operum haud ignara Minervae, 
- Cressa genus, Pholoe, geminique sub ubere nati.  
-     Hoc pius Acneas misso certamine tendit 
- gramineum in campum, quem collibus undique curvis 
- cingebant silvae, mediaque in valle theatri 
- circus erat; quo se multis cum milibus heros 
- consessu medium tulit exstructoque resedit.  
- Hic, qui forte velint rapido contendere cursu, 
- imitat pretiis animos, et praemia ponit.  
- Undique conveniunt leucri mixtique Sicani, 
- Nisus et Euryalus primi, 
- Euryalus forma insignis viridique iuventa, 
- Nisus amore pio pueri; quos deinde secutus 
- regius egregia Priami de stirpe Diores; 
- hunc Salius simul et Patron, quorum alter Acarnan, 
- alter ab Arcadio Tegeaeae sanguine gentis; 
- tum duo Trinacrii iuvenes, Helymus Panopesque, 
- adsueti silvis, comites senioris Acestae; 
- multi praeterea, quos fama obscura recondit.  
- Aeneas quibus in mediis sic deinde locutus:  
- `Accipite haec animis, laetasque advertite mentes:  
- nemo ex hoc numero mihi non donatus abibit.  
- Gnosia bina dabo levato lucida ferro 
- spicula caelatamque argento ferre bipennem; 
- omnibus hic erit unus honos.  Tres praemia primi 
- accipient flavaque caput nectentur oliva.  
- Primus equum phaleris insignem victor habeto; 
- alter Amazoniam pharetram plenamque sagittis 
- Threiciis, lato quam circum amplectitur auro 
- balteus et tereti subnectit fibula gemma; 
- tertius Argolica hac galea contentus abito.' 
-     Haec ubi dicta, locum capiunt, signoque repente 
- corripiunt spatia audito, limenque relinquunt, 
- effusi nimbo similes, simul ultima signant.  
- Primus abit longeque ante omnia corpora Nisus 
- emicat, et ventis et fulminis ocior alis; 
- proximus huic, longo sed proxumus intervallo, 
- insequitur Salius; spatio post deinde relicto 
- tertius Euryalus:  
- Euryalumque Helymus sequitur; quo deinde sub ipso 
- ecce volat calcemque terit iam calce Diores, 
- incumbens umero, spatia et si plura supersint, 
- transeat elapsus prior, ambiguumque relinquat.  
- Iamque fere spatio extremo fessique sub ipsam 
- finem adventabant, levi cum sanguine Nisus 
- labitur infelix, caesis ut forte iuvencis 
- fusus humum viridisque super madefecerat herbas.  
- Hic iuvenis iam victor ovans vestigia presso 
- haud tenuit titubata solo, sed pronus in ipso 
- concidit immundoque fimo sacroque cruore.  
- Non tamen Euryali, non ille oblitus amorum; 
- nam sese opposuit Salio per lubrica surgens; 
- ille autem spissa iacuit revolutus harena.  
- Emicat Euryalus, et munere victor amici 
- prima tenet, plausuque volat fremituque secundo.  
- Post Helymus subit, et nunc tertia palma Diores.  
- Hic totum caveae consessum ingentis et ora 
- prima patrum magnis Salius clamoribus implet, 
- ereptumque dolo reddi sibi poscit honorem.  
- Tutatur favor Euryalum, lacrimaeque decorae, 
- gratior et pulchro veniens in corpore virtus.  
- Adiuvat et magna proclamat voce Diores, 
- qui subiit palmae, frustraque ad praemia venit 
- ultima, si primi Salio reddentur honores.  
- Tum pater Aeneas `Vestra' inquit `munera vobis 
- certa manent, pueri, et palmam movet ordine nemo; 
- me liceat casus misereri insontis amici.' 
- Sic fatus, tergum Gaetuli immane leonis 
- dat Salio, villis onerosum atque unguibus aureis.  
- Hic Nisus, `Si tanta' inquit `sunt praemia victis, 
- et te lapsorum miseret, quae munera Niso 
- digna dabis, primam merui qui laude coronam, 
- ni me, quae Salium, fortuna inimica tulisset?  
- Et simul his dictis faciem ostentabat et udo 
- turpia membra fimo.  Risit pater optimus olli 
- et clipeum efferri iussit, Didymaonis artem, 
- Neptuni sacro Danais de poste refixum.  
- Hoc iuvenem egregium praestanti munere donat; 
-     Post, ubi confecti cursus, et dona peregit:  
- `Nunc, si cui virtus animusque in pectore praesens, 
- adsit, et evinctis attollat brachia palmis.' 
- Sic ait, et geminum pugnae proponit honorem, 
- victori velatum auro vittisque iuvencum, 
- ensem atque insignem galeam solacia victo.  
- Nec mora:  continuo vastis cum viribus effert 
- ora Dares, magnoque virum se murmure tollit; 
- solus qui Paridem solitus contendere contra, 
- idemque ad tumulum, quo maximus occubat Hector, 
- victorem Buten immani corpore, qui se 
- Bebrycia veniens Amyci de gente ferebat, 
- perculit, et fulva moribundum extendit harena.  
- Talis prima Dares caput altum in proelia tollit, 
- ostenditque umeros latos, alternaque iactat 
- brachia protendens, et verberat ictibus auras.  
- Quaeritur huic alius; nec quisquam ex agmine tanto 
- audet adire virum manibusque inducere caestus.  
- Ergo alacris, cunctosque putans excedere palma, 
- Aeneae stetit aute pedes, nec plura moratus 
- tum laeva taurum cornu tenet, atque ita fatur:  
- `Nate dea, si nemo audet se credere pugnae, 
- quae finis standi?  Quo me decet usque teneri?  
- Ducere dona iube.' Cuncti simul ore fremebant 
- Dardanidae, reddique viro promissa iubebant.  
-     Hic gravis Entellum dictis castigat Acestes, 
- proximus ut viridante toro consederat herbae:  
- `Entelle, heroum quondam fortissime frustra, 
- tantane tam patiens nullo certamine tolli 
- dona sines?  Ubi nunc nobis deus ille magister 
- requiquam memoratus Eryx?  Ubi fama per omnem 
- Trinacriam, et spolia illa tuis pendentia tectis?' 
- Ille sub haec:  `Non laudis amor, nec gloria cessit 
- pulsa metu; sed enim gelidus tardante senecta 
- sanguis hebet, frigentque effetae in corpore vires.  
- Si mihi, quae quondam fuerat, quaque improbus iste 
- exsultat fidens, si nunc foret illa iuventas, 
- haud equidem pretio inductus pulchroque iuvenco 
- venissem, nec dona moror.' Sic deinde locutus 
- in medium geminos immani pondere caestus 
- proiecit, quibus acer Eryx in proelia suetus 
- ferre manum, duroque intendere brachia tergo.  
- Obstipuere animi:  tantorum ingentia septem 
- terga boum plumbo insuto ferroque rigebant.  
- Ante omnes stupet ipse Dares, longeque recusat; 
- magnanimusque Anchisiades et pondus et ipsa 
- huc illuc vinclorum immensa volumina versat.  
- Tum senior talis referebat pectore voces:  
- `Quid, si quis caestus ipsius et Herculis arma 
- vidisset, tristemque hoc ipso in litore pugnam?  
- Haec germanus Eryx quondam tuus arma gerebat; -  
- sanguine cernis adhuc sparsoque infecta cerebro; -  
- his magnum Alciden contra stetit; his ego suetus, 
- dum melior vires sanguis dabat, aemula necdum 
- temporibus geminis canebat sparsa senectus.  
- Sed si nostra Dares haec Troius arma recusat, 
- idque pio sedet Aeneae, prohat auctor Acestes, 
- aequemus pugnas.  Erycis tibi terga remitto; 
- solve metus; et tu Troianos exue caestus.' 
- Haec fatus, duplicem ex umeris reiecit amictum 
- et magnos membrorum artus, magna ossa lacertosque 
- exuit, atque ingens media consistit harena.  
- Tum satus Anchisa caestus pater extulit aequos, 
- et paribus palmas amborum innexuit armis.  
- Constitit in digitos extemplo arrectus uterque, 
- brachiaque ad superas interritus extulit auras.  
- Abduxere retro longe capita ardua ab ictu, 
- immiscentque manus manibus, pugnamque lacessunt.  
- Ille pedum melior motu, fretusque iuventa; 
- hic membris et mole valens, sed tarda trementi 
- genua labant, vastos quatit aeger anhelitus artus.  
- Multa viri nequiquam inter se volnera iactant, 
- multa cavo lateri ingeminant, et pectore vastos 
- dant sonitus, erratque auris et tempora circum 
- crebra manus, duro crepitant sub volnere malae.  
- Stat gravis Entellus nisuque immotus eodem, 
- corpore tela modo atque oculis vigilantibus exit.  
- Ille, velut celsam oppugnat qui molibus urbem, 
- aut montana sedet circum castella sub armis, 
- nunc hos, nunc illos aditus, omnemque pererrat 
- arte locum, et variis adsultibus inritus urguet.  
- Ostendit dextram insurgens Entellus, et alte 
- extulit:  ille ictum venientem a vertice velox 
- praevidit, celerique elapsus corpore cessit.  
- Entellus vires in ventum effudit, et ultro 
- ipse gravis graviterque ad terram pondere vasto 
- concidit, ut quondam cava concidit aut Erymantho, 
- aut Ida in magna, radicibus eruta pinus.  
- Consurgunt studiis Teucri et Trinacria pubes; 
- it clamor caelo, primusque accurrit Acestes, 
- aequaevumque ab humo miserans attollit amicum.  
- At non tardatus casu neque territus heros 
- acrior ad pugnam redit ac vim suscitat ira.  
- Tum pudor incendit vires et conscia virtus, 
- praecipitemque Daren ardens agit aequore toto, 
- nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra; 
- nec mora, nec requies:  quam multa grandine nimbi 
- culminibus crepitant, sic densis ictibus heros 
- creber utraque manu pulsat versatque Dareta.  
-     Tum pater Aeneas procedere longius iras 
- et saevire animis Entellum haud passus acerbis; 
- sed finem imposuit pugnae, fessumque Dareta 
- eripuit mulcens dictis, ac talia fatur:  
- `Infelix, quae tanta animum dementia cepit?  
- Non vires alias conversaque numina sentis?  
- Cede deo.' Dixitque et proelia voce diremit.  
- Ast illum fidi aequales, genua aegra trahentem, 
- iactantemque utroque caput, crassumque cruorem 
- ore eiectantem mixtosque in sanguine dentes, 
- ducunt ad naves; galeamque ensemque vocati 
- accipiunt; palmam Entello taurumque relinquunt.  
- Hic victor, superans animis tauroque superbus:  
- `Nate dea, vosque haec' inquit `cognoscite, Teucri, 
- et mihi quae fuerint iuvenali in corpore vires, 
- et qua servetis revocatum a morte Dareta.' 
- Dixit, et adversi contra stetit ora iuvenci, 
- qui donum adstabat pugnae, durosque reducta 
- libravit dextra media inter cornua caestus, 
- arduus, effractoque inlisit in ossa cerebro.  
- sternitur exanimisque tremens procumbit humi bos.  
- Ille super tales effundit pectore voces:  
- `Hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis 
- persolvo; hic victor caestus artemque repono.' 
-     Protinus Aeneas celeri certare sagitta 
- invitat qui forte velint, et praemia ponit, 
- ingentique manu malum de nave Seresti 
- erigit, et volucrem traiecto in fune columbam, 
- quo tendant ferrum, malo suspendit ab alto.  
- Convenere viri, deiectamque aerea sortem 
- accepit galea; et primus clamore secundo 
- Hyrtacidae ante omnes exit locus Hippocoontis; 
- quem modo navali Mnestheus certamine victor 
- consequitur, viridi Mnestheus evinctus oliva.  
- Tertius Eurytion, tuus, o clarissime, frater, 
- Pandare, qui quondam, iussus confundere foedus, 
- in medios telum torsisti primus Achivos.  
- Extremus galeaque ima subsedit Acestes, 
- ausus et ipse manu iuvenum temptare laborem.  
- Tum validis flexos incurvant viribus arcus 
- pro se quisque viri, et depromunt tela pharetris.  
- Primaque per caelum, nervo stridente, sagitta 
- Hyrtacidae iuvenis volucres diverberat auras; 
- et venit, adversique infigitur arbore mali.  
- Intremuit malus, timuitque exterrita pennis 
- ales, et ingenti sonuerunt omnia plausu.  
- Post acer Mnestheus adducto constitit arcu, 
- alta petens, pariterque oculos telumque tetendit.  
- Ast ipsam miserandus avem contingere ferro 
- non valuit:  nodos et vincula linea rupit, 
- quis innexa pedem malo pendebat ab alto:  
- illa notos atque alta volans in nubila fugit.  
- Tum rapidus, iamdudum arcu contenta parato 
- tela tenens, fratrem Eurytion in Pota vocavit, 
- iam vacuo laetam caelo speculatus, et alis 
- plaudentem nigra figit sub nube columbam.  
- Decidit exanimis, vitamque reliquit in astris 
- aetheriis, fixamque refert delapsa sagittam.  
-     Amissa solus palma superabat Acestes; 
- qui tamen aerias telum contendit in auras, 
- ostentans artemque pater arcumque sonantem.  
- Hic oculis subito obicitur magnoque futurum 
- augurio monstrum; docuit post exitus ingens, 
- seraque terrifici cecinerunt omina vates.  
- Namque volans liquidis in nubibus arsit harundo, 
- signavitque viam flammis, tenuisque recessit 
- consumpta in ventos, caelo ceu saepe refixa 
- transcurrunt crinemque volantia sidera ducunt.  
- Attonitis haesere animis, superosque precati 
- Trinacrii Teucrique viri; nec maximus omen 
- abnuit Aeneas; sed laetum amplexus Acesten 
- muneribus cumulat magnis, ac talia fatur:  
- `Sume, pater; nam te voluit rex magnus Olympi 
- talibus auspiciis exsortem ducere honores.  
- Ipsius Anchisae longaevi hoc munus habebis, 
- cratera impressum signis, quem Thracius olim 
- Anchisae genitori in magno munere Cisseus 
- ferre sui dederat monumentum et pignus amoris.' 
- Sic fatus cingit viridanti tempora lauro, 
- et primum ante omnes victorem appellat Acesten.  
- Nec bonus Eurytion praelato invidit honori, 
- quamvis solus avem caelo deiecit ab alto.  
- Proximus ingreditur donis, qui vincula rupit; 
- extremus, volucri qui fixit arundine malum.  
-     At pater Aeneas, nondum certamine misso, 
- custodem ad sese comitemque impubis Iuli 
- Epytiden vocat, et fidam sic fatur ad aurem:  
- `Vade age, et Ascanio, si iam puerile paratum 
- agmen habet secum, cursusque instruxit equorum, 
- ducat avo turmas, et sese ostendat in armis, 
- dic' ait.  Ipse omnem longo decedere circo 
- infusum populum, et campos iubet esse patentes.  
- Incedunt pueri, pariterque ante ora parentum 
- frenatis lucent in equis, quos omnis euntes 
- Trinacriae mirata fremit Troiaeque iuventus.  
- omnibus in morem tonsa coma pressa corona; 
- cornea bina ferunt praefixa hastilia ferro; 
- pars levis umero pharetras; it pectore summo 
- flexilis obtorti per collum circulus auri.  
- Tres equitum numero turmae, ternique vagantur 
- ductores:  pueri bis seni quemque secuti 
- agmine partito fulgent paribusque magistris.  
- Una acies iuvenum, ducit quam parvus ovantem 
- nomen avi referens Priamus, - tua clara, Polite, 
- progenies, auctura Italos, - quem Thracius albis 
- portat equus bicolor maculis, vestigia primi 
- alba pedis frontemque ostentans arduus albam.  
- Alter Atys, genus unde Atii duxere Latini, 
- parvus Atys, pueroque puer dilectus Iulo.  
- Extremus, formaque ante omnis pulcher, Iulus 
- Sidonio est invectus equo, quem candida Dido 
- esse sui dederat monumentum et pignus amoris.  
- Cetera Trinacrii pubes senioris Acestae 
- fertur equis.  
- Excipiunt plausu pavidos, gaudentque tuentes 
- Dardanidae, veterumque adgnoscunt ora parentum.  
- Postquam omnem laeti consessum oculosque suorum 
- lustravere in equis, signum clamore paratis 
- Epytides longe dedit insonuitque flagello.  
- Olli discurrere pares, atque agmina terni 
- diductis solvere choris, rursusque vocati 
- convertere vias infestaque tela tulere.  
- Inde alios ineunt cursus aliosque recursus 
- adversi spatiis, alternosque orbibus orbes 
- impediunt, pugnaeque cient simulacra sub armis; 
- et nunc terga fuga nudant, nunc spicula vertunt 
- infensi, facta pariter nunc pace feruntur.  
- Ut quondam Creta fertur Labyrinthus in alta 
- parietibus textum caecis iter, ancipitemque 
- mille viis habuisse dolum, qua signa sequendi 
- falleret indeprensus et inremeabilis error; 
- haud alio Teucrum nati vestigia cursu 
- impediunt texuntque fugas et proelia ludo, 
- delphinum similes, qui per maria umida nando 
- Carpathium Libycumque secant, [luduntque per undas.] 
- Hunc morem cursus atque haec certamina primus 
- Ascanius, Longam muris cum cingeret Albam, 
- rettulit, et priscos docuit celebrare Latinos, 
- quo puer ipse modo, secum quo Troia pubes; 
- Albani docuere suos; hinc maxima porro 
- accepit Roma, et patrium servavit honorem; 
- Troiaque nunc pueri, Troianum dicitur agmen.  
- Hac celebrata tenus sancto certamina patri.  
-     Hic primum fortuna fidem mutata novavit.  
- Dum variis tumulo referunt sollemnia ludis, 
- Irim de caelo misit Saturnia Iuno 
- Iliacam ad classem, ventosque adspirat eunti, 
- multa movens, necdum antiquum saturata dolorem.  
- Illa, viam celerans per mille coloribus arcum, 
- nulli visa cito decurrit tramite virgo.  
- Conspicit ingentem concursum, et litora lustrat, 
- desertosque videt portus classemque relictam.  
- At procul in sola secretae Troades acta 
- amissum Anchisen flebant, cunctaeque profundum 
- pontum adspectabant flentes.  `Heu tot vada fessis 
- et tantum superesse maris!' vox omnibus una.  
- Urbem orant; taedet pelagi perferre laborem.  
- Ergo inter medias sese haud ignara nocendi 
- conicit, et faciemque deae vestemque reponit; 
- fit Beroe, Tmarii coniunx longaeva Dorycli, 
- cui genus et quondam nomen natique fuissent; 
- ac sic Dardanidum mediam se matribus infert:  
- `O miserae, quas non manus' inquit `Achaica bello 
- traxerit ad letum patriae sub moenibus! O gens 
- infelix, cui te exitio Fortuna reservat?  
- Septuma post Troiae exscidium iam vertitur aestas, 
- eum freta, cum terras omnes, tot inhospita saxa 
- sideraque emensae ferimur, dum per mare magnum 
- Italiam sequimur fugientem, et volvimur undis.  
- Hic Erycis fines fraterni, atque hospes Acestes:  
- quis prohibet muros iacere et dare civibus urbem?  
- O patria et rapti nequiquam ex hoste Penates, 
- nullane iam Troiae dicentur moenia?  Nusquam 
- Hectoreos amnes, Xanthum et Simoenta, videbo?  
- Quin agite et mecum infaustas exurite puppes.  
- Nam mihi Cassandrae per somnum vatis imago 
- ardentes dare visa faces:  ``Hic quaerite Troiam; 
- hic domus est'' inquit ``vobis.'' Iam tempus agi res, 
- uec tantis mora prodigiis.  En quattuor arae 
- Neptuno; deus ipse faces animumque ministrat.' 
- Haec memorans, prima infensum vi corripit ignem, 
- sublataque procul dextra conixa coruscat, 
- et iacit:  arrectae mentes stupefactaque corda 
- Iliadum.  Hic una e multis, quae maxima natu, 
- Pyrgo, tot Priami natorum regia nutrix:  
- `Non Beroe vobis, non haec Rhoeteia, matres, 
- est Dorycli coniunx; divini signa decoris 
- ardentesque notate oculos; qui spiritus illi, 
- qui voltus, vocisque sonus, vel gressus eunti.  
- Ipsa egomet dudum Beroen digressa reliqui 
- aegram, indignantem, tali quod sola careret 
- munere, nec meritos Anchisae inferet honores.' 
- Haec effata.  
- At matres primo ancipites oculisque malignis 
- ambiguae spectare rates miserum inter amorem 
- praesentis terrae fatisque vocantia regna, 
- cum dea se paribus per caelum sustulit alis, 
- ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum.  
- Tum vero attonitae monstris actaeque furore 
- conclamant, rapiuntque focis penetralibus ignem; 
- pars spoliant aras, frondem ac virgulta facesque 
- coniciunt.  Furit immissis Volcanus habenis 
- transtra per et remos et pictas abiete puppes.  
-     Nuntius Anchisae ad tumulum cuneosque theatri 
- incensas perfert naves Eumelus, et ipsi 
- respiciunt atram in nimbo volitare favillam.  
- Primus et Ascanius, cursus ut laetus equestres 
- ducebat, sic acer equo turbata petivit 
- castra, nec exanimes possunt retinere magistri.  
- `Quis furor iste novus?  Quo nunc, quo tenditis' inquit, 
- `heu, miserae cives?  Non hostem inimicaque castra 
- Argivum, vestras spes uritis.  En, ego vester 
- Ascanius!' Galeam ante pedes proiecit inanem, 
- qua ludo indutus belli simulacra ciebat; 
- accelerat simul Aeneas, simul agmina Teucrum.  
- Ast illae diversa metu per litora passim 
- diffugiunt, silvasque et sicubi concava furtim 
- saxa petunt; piget incepti lucisque, suosque 
- mutatae adgnoscunt, excussaque pectore Iuno est.  
-     Sed non idcirco flammae atque incendia vires 
- indomitas posuere; udo sub robore vivit 
- stuppa vomens tardum fumum, lentusque carinas 
- est vapor, et toto descendit corpore pestis, 
- nec vires heroum infusaque flumina prosunt.  
- Tum pius Aeneas umeris abscindere vestem, 
- auxilioque vocare deos, et tendere palmas:  
- `Iuppiter omnipotens, si nondum exosus ad unum 
- Troianos, si quid pietas antiqua labores 
- respicit humanos, da flammam evadere classi 
- nunc, Pater, et tenues Teucrum res eripe leto.  
- Vel tu, quod superest infesto fulmine morti, 
- si mereor, demitte, tuaque hic obrue dextra.' 
- Vix haec ediderat, cum effusis imbribus atra 
- tempestas sine more furit, tonitruque tremescunt 
- ardua terrarum et campi; ruit aethere toto 
- turbidus imber aqua densisque nigerrimus austris; 
- implenturque super puppes; semiusta madescunt 
- robora; restinctus donec vapor omnis, et omnes, 
- quattuor amissis, servatae a peste carinae.  
-     At pater Aeneas, casu concussus acerbo, 
- nunc huc ingentes, nunc illuc pectore curas 
- mutabat versans, Siculisne resideret arvis, 
- oblitus fatorum, Italasne capesseret oras.  
- Tum senior Nautes, unum Tritonia Pallas 
- quem docuit multaque insignem reddidit arte, 
- haec responsa dabat, vel quae portenderet ira 
- magna deum, vel quae fatorum posceret ordo; 
- isque his Aenean solatus vocibus infit:  
- `Nate dea, quo fata trahunt retrahuntque, sequamur; 
- quidquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est.  
- Est tibi Dardanius divinae stirpis Acestes:  
- hunc cape consiliis socium et coniunge volentem; 
- huic trade, amissis superant qui navibus, et quos 
- pertaesum magni incepti rerumque tuarum est; 
- longaevosque senes ac fessas aequore matres, 
- et quidquid tecum invalidum metuensque pericli est, 
- delige, et his habeant terris sine moenia fessi:  
- urbem appellabunt permisso nomine Acestam.' 
-     Talibus incensus dictis senioris amici, 
- tum vero in curas animo diducitur omnes.  
- Et nox atra polum bigis subvecta tenebat:  
- visa dehinc caelo facies delapsa parentis 
- Anchisae subito tales effundere voces:  
- `Nate, mihi vita quondam, dum vita manebat, 
- care magis, nate, Iliacis exercite fatis, 
- imperio Iovis huc venio, qui classibus ignem 
- depulit, et caelo tandem miseratus ab alto est.  
- Consiliis pare, quae nunc pulcherrima Nautes 
- dat senior; lectos iuvenes, fortissima corda, 
- defer in Italiam; gens dura atque aspera cultu 
- debellanda tibi Latio est.  Ditis tamen ante 
- infernas accede domos, et Averna per alta 
- congressus pete, nate, meos.  Non me impia namque 
- Tartara habent, tristes umbrae, sed amoena piorum 
- concilia Elysiumque colo.  Huc casta Sibylla 
- nigrarum multo pecudum te sanguine ducet:  
- tum genus omne tuum, et quae dentur moenia, disces.  
- Iamque vale:  torquet medios Nox humida cursus, 
- et me saevus equis Oriens adflavit anhelis.' 
- Dixerat, et tenuis fugit, ceu fumus, in auras.  
- Aeneas, `Quo deinde ruis, quo proripis?' inquit, 
- `Quem fugis, aut quis te nostris complexibus arcet?' 
- Haec memorans cinerem et sopitos suscitat ignes, 
- Pergameumque Larem et canae penetralia Vestae 
- farre pio et plena supplex veneratur acerra.  
-     Extemplo socios primumque arcessit Acesten, 
- et Iovis imperium et cari praecepta parentis 
- edocet, et quae nunc animo sententia constet.  
- Haud mora consiliis, nec iussa recusat Acestes.  
- Transcribunt urbi matres, populumque volentem 
- deponunt, animos nil magnae laudis egentes.  
- Ipsi transtra novant, flammisque ambesa reponunt 
- robora navigiis, aptant remosque rudentesque, 
- exigui numero, sed bello vivida virtus.  
- Interea Aeneas urbem designat aratro 
- sortiturque domos; hoc Ilium et haec loca Troiam 
- esse iubet.  Gaudet regno Troianus Acestes, 
- indicitque forum et patribus dat iura vocatis.  
- Tum vicina astris, Erycino in vertice sedes 
- fundatur Veneri Idaliae, tumuloque sacerdos 
- ac lucus late sacer additur Anchiseo.  
-     Iamque dies epulata novem gens omnis, et aris 
- factus honos:  placidi straverunt aequora venti, 
- creber et adspirans rursus vocat Auster in altum.  
- Exoritur procurva ingens per litora fletus; 
- complexi inter se noctemque diemque morantur.  
- Ipsae iam matres, ipsi, quibus aspera quondam 
- visa maris facies et non tolerabile nomen, 
- ire volunt, omnemque fugae perferre laborem.  
- Quos bonus Aeneas dictis solatur amicis, 
- et consanguineo lacrimans commendat Acestae.  
- Tris Eryci vitulos et Tempestatibus agnam 
- caedere deinde iubet, solvique ex ordine funem.  
- Ipse, caput tonsae foliis evinctus olivae, 
- stans procul in prora pateram tenet, extaque salsos 
- proiicit in fluctus ac vina liquentia fundit.  
- Prosequitur surgens a puppi ventus euntes.  
- Certatim socii feriunt mare et aequora verrunt.  
-     At Venus interea Neptunum exercita curis 
- adloquitur, talesque effundit pectore questus:  
- Iunonis gravis ira nec exsaturabile pectus 
- cogunt me, Neptune, preces descendere in omnes; 
- quam nec longa dies, pietas nec mitigat ulla, 
- nec Iovis imperio fatisque infracta quiescit.  
- Non media de gente Phrygum exedisse nefandis 
- urbem odiis satis est, nec poenam traxe per omnem:  
- reliquias Troiae, cineres atque ossa peremptae 
- insequitur:  causas tanti sciat illa furoris.  
- Ipse mihi nuper Libycis tu testis in undis 
- quam molem subito excierit:  maria omnia caelo 
- miscuit, Aeoliis nequiquam freta procellis, 
- in regnis hoc ausa tuis.  
- Per scelus ecce etiam Troianis matribus actis 
- exussit foede puppes, et classe subegit 
- amissa socios ignotae linquere terrae.  
- Quod superest, oro, liceat dare tuta per undas 
- vela tibi, liceat Laurentem attingere Thybrim:  
- si concessa peto, si dant ea moenia Parcae.' 
- Tum Saturnius haec domitor maris edidit alti:  
- `Fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis, 
- unde genus ducis:  merui quoque; saepe furores 
- compressi, et rabiem tantam caelique marisque.  
- Nec minor in terris, Xanthum Simoentaque testor, 
- Aeneae mihi cura tui.  Cum Troia Achilles 
- exanimata sequens impingeret agmina muris, 
- milia multa daret leto, gemerentque repleti 
- amnes, nec reperire viam atque evolvere posset 
- in mare se Xanthus, Pelidae tunc ego forti 
- congressum Aenean nec dis nec viribus aequis 
- nube cava rapui, cuperem cum vertere ab imo 
- structa meis manibus periurae moenia Troiae.  
- Nunc quoque mens eadem perstat mihi:  pelle timores.  
- Tutus, quos optas, portus accedet Averni.  
- Unus erit tantum, amissum quem gurgite quaeres; 
- unum pro multis dabitur caput.' 
- His ubi laeta deae permulsit pectora dictis, 
- iungit equos auro genitor, spumantiaque addit 
- frena feris, manibusque omnes effundit habenas.  
- Caeruleo per summa levis volat aequora curru; 
- subsidunt undae, tumidumque sub axe tonanti 
- sternitur aequor aquis; fugiunt vasto aethere nimbi.  
- Tum variae comitum facies, immania cete, 
- et senior Glauci chorus, Inousque Palaemon, 
- Tritonesque citi, Phorcique exercitus omnis; 
- laeva tenent Thetis, et Melite, Panopeaque virgo, 
- Nisaee, Spioque, Thaliaque, Cymodoceque.  
-     Hic patris Aeneae suspensam blanda vicissim 
- gaudia pertemptant mentem:  iubet ocius omnes 
- attolli malos, intendi brachia velis.  
- Una omnes fecere pedem pariterque sinistros, 
- nunc dextros solvere sinus; una ardua torquent 
- cornua detorquentque; ferunt sua flamina classem.  
- Princeps ante omnes densum Palinurus agebat 
- agmen; ad hunc alii cursum contendere iussi.  
- Iamque fere mediam caeli Nox humida metam 
- contigerat; placida laxabant membra quiete 
- sub remis fusi per dura sedilia nautae:  
- cum levis aetheriis delapsus Somnus ab astris 
- aera dimovit tenebrosum et dispulit umbras, 
- te, Palinure, petens, tibi somnia tristia portans 
- insonti; puppique deus consedit in alta, 
- Phorbanti similis, funditque has ore loquelas:  
- `Iaside Palinure, ferunt ipsa aequora classem; 
- aequatae spirant aurae; datur hora quieti.  
- Pone caput, fessosque oculos furare labori:  
- ipse ego paulisper pro te tua munera inibo.' 
- Cui vix attollens Palinurus lumina fatur:  
- `Mene salis placidi voltum fluctusque quietos 
- ignorare iubes?  Mene huic confidere monstro?  
- Aenean credam quid enim fallacibus auris 
- et caelo, totiens deceptus fraude sereni?' 
- Talia dicta dabat, clavumque affixus et haerens 
- nusquam amittebat, oculosque sub astra tenebat.  
- Ecce deus ramum Lethaeo rore madentem, 
- vique soporatum Stygia, super utraque quassat 
- tempora, cunctantique natantia lumina solvit.  
- Vix primos inopina quies laxaverat artus, 
- et super incumbens cum puppis parte revolsa, 
- cumque gubernaclo, liquidas proiecit in undas 
- praecipitem ac socios nequiquam saepe vocantem; 
- ipse volans tenues se sustulit ales ad auras.  
- Currit iter tutum non secius aequore classis, 
- promissisque patris Neptuni interrita fertur.  
- Iamque adeo scopulos Sirenum advecta subibat, 
- difficiles quondam multorumque ossibus albos, 
- tum rauca adsiduo longe sale saxa sonabant:  
- cum pater amisso fluitantem errare magistro 
- sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis, 
- multa gemens, casuque animum concussus amici 
- `O nimium caelo et pelago confise sereno, 
- nudus in ignota, Palinure, iacebis harena!'