PUBLI VERGILI MARONIS
AENEIDOS
LIBER VII
- TU quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix, 
- aeternam moriens famam, Caieta, dedisti; 
- et nunc servat honos sedem tuus ossaque nomen 
- Hesperia in magna, siqua est ea gloria, signat.  
- At pius exsequiis Aeneas rite solutis, 
- aggere composito tumuli, postquam alta quierunt 
- aequora, tendit iter velis portumque relinquit.  
- Adspirant aurae in noctem nec candida cursus 
- Luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus.  
- Proxima Circaeae raduntur litora terrae, 
- dives inaccessos ubi Solis filia lucos 
- adsiduo resonat cantu tectisque superbis 
- urit odoratam nocturna in lumina cedrum, 
- arguto tenuis percurrens pectine telas.  
- Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum 
- vincla recusantum et sera sub nocte rudentum, 
- saetigerique sues atque in praesaepibus ursi 
- saevire ac formae magnorum ululare luporum, 
- quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis 
- induerat Circe in voltus ac terga ferarum.  
- Quae ne monstra pii paterentur talia Troes 
- delati in portus neu litora dira subirent, 
- Neptunus ventis implevit vela secundis 
- atque fugam dedit et praeter vada fervida vexit.  
-     Iamque rubescebat radiis mare et aethere ab alto 
- Aurora in roseis fulgebat lutea bigis:  
- cum venti posuere omnisque repente resedit 
- flatus et in lento luctantur marmore tonsae.  
- Atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum 
- prospicit.  Hunc inter fluvio Tiberinus amoeno.  
- verticibus rapidis et multa flavus arena 
- in mare prorumpit.  Variae circumque supraque 
- adsuetae ripis volucres et fluminis alveo 
- aethera mulcebant cantu lucoque volabant.  
- flectere iter sociis terraeque advertere proras 
- imperat et laetus fluvio succedit opaco.  
-     Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum, 
- quis Latio antiquo fuerit status, advena classem 
- cum primum Ausoniis exercitus appulit oris, 
- expediam et primae revocabo exordia pugnae.  
- tu vatem, tu, diva, mone.  Dicam horrida bella, 
- dicam acies actosque animis in funera reges 
- Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam 
- Hesperiam.  Maior rerum mihi nascitur ordo, 
- maius opus moveo.  Rex arva Latinus et urbes 
- iam senior longa placidas in pace regebat.  
- Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica 
- accipimus, Fauno Picus pater isque parentem 
- te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor.  
- filius huic fato divom prolesque virilis 
- nulla fuit primaque oriens erepta iuventa est.  
- Sola domum et tantas servabat filia sedes, 
- iam matura viro, iam plenis nubilis annis.  
- Multi illam magno e Latio totaque petebant 
- Ausonia.  Petit ante alios pulcherrimus omnis 
- Turnus, avis atavisque potens, quem regia coniunx 
- adiungi generum miro properabat amore; 
- sed variis portenta deum terroribus obstant.  
- Laurus erat tecti medio in penetralibus altis, 
- sacra comam multosque metu servata per annos, 
- quam pater inventam, primas cum conderet arces, 
- ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus 
- Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis.  
- Huius apes summum densae (mirabile dictu), 
- stridore ingenti liquidum trans aethera vectae, 
- obsedere apicem, ex pedibus per mutua nexis 
- examen subitum ramo frondente pependit.  
- Continuo vates:  `Externum cernimus,' inquit, 
- `adventare virum et partis petere agmen easdem 
- partibus ex isdem et summa dominarier arce.' 
- Praeterea, castis adolet dum altaria taedis 
- et iuxta genitorem adstat Lavinia virgo, 
- visa (nefas) longis comprendere crinibus ignem, 
- [atque omnem ornatum flamma crepitante cremari] 
- regalisque accensa comas, accensa coronam 
- insignem gemmis, tum fumida lumine fulvo 
- involvi ac totis Volcanum spargere tectis.  
- Id vero horrendum ac visu mirabile ferri:  
- namque fore inlustrem fama fatisque canebant 
- ipsam, sed populo magnum portendere bellum.  
- At rex sollicitus monstris oracula Fauni, 
- fatidici; genitoris, adit lucosque sub alta 
- consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro 
- fonte sonat saevamque exhalat opaca mephitim.  
- Hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus 
- in dubiis responsa petunt; huc dona sacerdos 
- Cum tulit et caesarum ovium sub nocte silenti 
- pellibus incubuit stratis somnosque petivit, 
- multa modis simulacra videt volitantia miris 
- et varias audit voces fruiturque deorum 
- couloquio atque imis Acheronta adfatur Avernis.  
- Hic et tum pater ipse petens responsa Latinus 
- centum lanigeras mactabat rite bidentis 
- atque harum effultus tergo stratisque iacebat 
- velleribus:  subita ex alto vox reddita luco est:  
- `Ne pete conubiis natam sociare Latinis, 
- O mea progenies, thalamis neu crede paratis:  
- externi venient generi, qui sanguine nostrum 
- nomen in astra ferant quorumque a stirpe nepotes 
- omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens 
- aspicit Oceanum, vertique regique videbunt.' 
- Haec responsa patris Fauni monitusque silenti 
- nocte datos non ipse suo premit ore Latinus, 
- sed circum late volitans iam Fama per urbes 
- Ausonias tulerat, cum Laomedontia pubes 
- gramineo ripae religavit ab aggere classem.  
-     Aeneas primique duces et pulcher Iulus 
- corpora sub ramis deponunt arboris altae 
- instituuntque dapes et adorea liba per herbam 
- subiciunt epulis (sic Iuppiter ipse monebat) 
- et Cereale solum pomis agrestibus augent.  
- Consumptis hic forte aliis ut vertere morsus 
- exiguam in Cererem penuria adegit edendi 
- et violare manu malisque audacibus orbem 
- fatalis crusti patulis nec parcere quadris:  
- `Heus ! etiam mensas consumimus,' inquit Iulus, 
- nec plura adludens.  Ea vox audita laborum 
- prima tulit finem, primamque loquentis ab ore 
- eripuit pater ac stupefactus numine pressit.  
- Continuo:  `Salve fatis mihi debita tellus 
- vosque,' ait, `O fidi Troiae salvete penates:  
- hic domus, haec patria est.  Genitor mihi talia namque 
- (nunc repeto) Anchises fatorum arcana reliquit:  
- cum te, nate, fames ignota ad litora vectum 
- accisis coget dapibus consumere mensas, 
- tum sperare domos defessus ibique memento 
- prima locare manu molirique aggere tecta.  
- Haec erat illa fames; haec nos suprema manebat, 
- exiliis positura modum.  
- Quare agite et primo laeti cum lumine solis 
- quae loca, quive habeant homines, ubi moenia gentis, 
- vestigemus et a portu diversa petamus.  
- Nunc pateras libate Iovi precibusque vocate 
- Anchisen genitorem, et vina reponite mensis.' 
- Sic deinde effatus frondenti tempora ramo 
- implicat et geniumque loci primamque deorum 
- Tellurem nymphasque et adhuc ignota precatur 
- flumina, tum Noctem Noctisque orientia signa 
- Idaeumque Iovem Phrygiamque ex ordine matrem 
- invocat et duplicis caeloque ereboque parentis.  
- Hic pater omnipotens ter caelo clarus ab alto 
- intonuit radiisque ardentem lucis et auro 
- ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem.  
- Diditur hic subito Troiana per agmina rumor 
- advenisse diem, quo debita moenia condant.  
- Certatim instaurant epulas atque omine magno 
- crateras laeti statuunt et vina coronant.  
-     Postera cum prima lustrabat lampade terras 
- orta dies, urbem et finis et litora gentis 
- diversi explorant:  haec fontis stagna Numici, 
- hunc Thybrim fluvium, hic fortis habitare Latinos.  
- Tum satus Anchisa delectos ordine ab omni 
- centum oratores augusta ad moenia regis 
- ire iubet, ramis velatos Palladis omnis, 
- donaque ferre viro pacemque exposcere Teucris.  
- Haud mora, festinant iussi rapidisque feruntur 
- passibus.  Ipse humili designat moenia fossa 
- moliturque locum primasque in litore sedes 
- castrorum in morem pinnis atque aggere cingit.  
- Iamque iter emensi turris ac tecta Latinorum 
- ardua cernebant iuvenes muroque subibant.  
- Ante urbem pueri et primaevo flore iuventus 
- exercentur equis domitantque in pulvere currus 
- aut acris tendunt arcus aut lenta lacertis 
- spicula contorquent cursuque ictuque lacessunt:  
- cum praevectus equo longaevi regis ad auris 
- nuntius ingentis ignota in veste reportat 
- advenisse viros.  Ille intra tecta vocari 
- imperat et solio medius consedit avito.  
- Tectum augustum ingens.  centum sublime columnis, 
- urbe fuit summa, Laurentis regia Pici, 
- horrendum silvis et religione parentum.  
- Hic sceptra accipere et primos attollere fasces 
- regibus omen erat, hoc illis curia templum, 
- hae sacris sedes epulis, hic ariete caeso 
- perpetuis soliti patres considere mensis.  
- Quin etiam veterum effigies ex ordine avorum 
- antiqua e cedro, Italusque paterque Sabinus 
- vitisator, curvam servans sub imagine falcem, 
- Saturnusque senex Ianique bifrontis imago 
- vestibulo astabant, aliique ab origine reges 
- Martiaque ob patriam pugnando volnera passi.  
- Multaque praeterea sacris in postibus arma, 
- captivi pendent currus curvaeque secures 
- et cristae capitum et portarum ingentia claustra 
- spiculaque clipeique ereptaque rostra carinis.  
- Ipse Quirinali lituo parvaque sedebat 
- succinctus trabea laevaque ancile gerebat 
- Picus, equum domitor; quem capta cupidine coniunx 
- aurea percussum virga versumque venenis 
- fecit avem Circe sparsitque coloribus alas.  
- Tali intus templo divom patriaque Latinus 
- sede sedens Teucros ad sese in tecta vocavit, 
- atque haec ingressis placido prior edidit ore:  
-     `Dicite, Dardanidae (neque enim nescimus et urbem 
- et genus, auditique advertitis aequore cursum), 
- quid petitis ?  Quae causa rates aut cuius egentis 
- litus ad Ausonium tot per vada caerula vexit?  
- Sive errore viae seu tempestatibus acti, 
- qualia multa mari nautae patiuntur in alto, 
- fluminis intrastis ripas portuque sedetis, 
- ne fugite hospitium neve ignorate Latinos 
- Saturni gentem, haud vinclo nec legibus aequam, 
- sponte sua veterisque dei se more tenentem.  
- Atque equidem memini (fama est obscurior annis) 
- Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris 
- Dardanus Idaeas Phrygiae penetravit ad urbes 
- Threiciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur.  
- Hinc illum, Corythi Tyrrhena ab sede profectum, 
- aurea nunc solio stellantis regia caeli 
- accipit et numerum divorum altaribus auget.' 
-     Dixerat, et dicta Ilioneus sic voce secutus:  
- Rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos, 
- atra subegit hiemps vestris succedere terris 
- nec sidus regione viae litusve fefellit:  
- consilio hanc omnes animisque volentibus urbem, 
- adferimur, pulsi regnis, quae maxima quondam 
- extremo veniens Sol aspiciebat Olympo.  
- Ab Iove principium generis, Iove Dardana pubes 
- gaudet avo, rex ipse Iovis de gente suprema, 
- Troius Aeneas, tua nos ad limina misit.  
- Quanta per Idaeos saevis effusa Mycenis 
- tempestas ierit campos, quibus actus uterque 
- Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis, 
- audiit et siquem tellus extrema refuso 
- summovet oceano et siquem extenta plagarum 
- quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui.  
- Diluvio ex illo tot vasta per aequora vecti 
- dis sedem exiguam patriis litusque rogamus 
- innocuum et cunctis undamque auramque patentem.  
- Non erimus regno indecores, nec vestra feretur 
- fama levis tantique abolescet gratia facti, 
- nec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit.  
- Fata per Aeneae iuro dextramque potentem 
- sive fide seu quis bello est expertus et armis:  
- multi nos populi, multae (ne temne, quod ultro 
- praeferimus manibus vittas ac verba precantia) 
- et petiere sibi et voluere adiungere gentes; 
- sed nos fata deum vestras exquirere terras 
- imperiis egere suis.  Hinc Dardanus ortus; 
- huc repetit iussisque ingentibus urguet Apollo 
- Tyrrhenum ad Thybrim et fontis vada sacra Numici.  
- Dat tibi praeterea fortunae parva prioris 
- munera, reliquias Troia ex ardente receptas.  
- Hoc pater Anchises auro libabat ad aras; 
- hoc Priami gestamen erat, cum iura vocatis 
- more daret populis, sceptrumque sacerque tiaras 
- Iliadumque labor vestes.' 
-     Talibus Ilionei dictis defixa Latinus 
- obtutu tenet ora soloque immobilis haeret 
- intentos volvens oculos.  Nec purpura regem 
- picta movet nec sceptra movent Priameia tantum, 
- quantum in conubio natae thalamoque moratur, 
- et veteris Fauni voluit sub pectore sortem, 
- hunc illum fatis externa ab sede profectum 
- portendi generum paribusque in regna vocari 
- auspiciis, huic progeniem virtute futuram 
- egregiam et totum quae viribus occupet orbem.  
- tandem laetus ait:  `Di nostra incepta secundent 
- auguriumque suum; dabitur, Troiane, quod optas, 
- mullera nec sperno.  Non vobis rege Latino 
- divitis uber agri Troiaeve opulentia deerit.  
- Ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est, 
- si iungi hospitio properat sociusque vocari, 
- adveniat voltus neve exhorrescat amicos:  
- illi pacis erit dextram tetigisse tyranni.  
- vos contra regi mea nunc mandata referte.  
- Est mihi nata, viro gentis quam iungere nostrae 
- non patrio ex adyto sortes, non plurima caelo 
- monstra sinunt:  generos externis adfore ab oris, 
- hoc Latio restare canunt, qui sanguine nostrum 
- nomen in astra ferant.  Hunc illum poscere fata 
- et reor et, siquid veri mens augurat, opto.' 
- haec effatus equos numero pater eligit omni 
- (stabant ter centum nitidi in praesaepibus altis):  
- omnibus extemplo Teucris iubet ordine duci 
- instratos ostro alipedes pictisque tapetis; 
- aurea pectoribus demissa monilia pendent, 
- tecti auro fulvum mandunt sub dentibus aurum; 
- absenti Aeneae currunt geminosque iugalis 
- semine ab aetherio, spirantis naribus ignem, 
- illorum de gente, patri quos daedala Circe 
- supposita de matre nothos furata creavit.  
- Talibus Aeneadae donis dictisque Latini 
- sublimes in equis redeunt pacemque reportant.  
-     Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis 
- saeva Iovis coniunx aurasque invecta tenebat, 
- et laetum Aenean classemque ex aethere longe 
- Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno.  
- moliri iam tecta videt, iam fidere terrae, 
- deseruisse rates:  stetit acri fixa dolore.  
- Tum quassans caput haec effundit pectore dicta:  
- `Heu stirpem invisam et fatis contraria nostris 
- fata Phrygum ! Num Sigeis occumbere campis, 
- num capti potuere capi, num incensa cremavit 
- Troia viros ?  Medias acies mediosque per ignis 
- invenere viam.  At, credo, mea numina tandem 
- fessa iacent odiis aut exsaturata quievi.  
- Quin etiam patria excussos infesta per undas 
- ausa sequi et profugis toto me opponere ponto ! 
- Absumptae in Teucros vires caelique marisque.  
- Quid Syrtes aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis 
- profuit?  Optato conduntur Thybridis alveo, 
- securi pelagi atque mei.  Mars perdere gentem 
- immanem Lapithum valuit, concessit in iras 
- ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae, 
- quod scelus aut Lapithis tantum aut Calydona merentem?  
- Ast ego magna Iovis coniunx, nil linquere inausum 
- quae potui infelix, quae memet in omnia verti, 
- vincor ab Aenea.  Quod si mea numina non sunt 
- magna satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam est:  
- flectere si nequeo superos, Acheronta movebo.  
- Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis, 
- atque immota manet fatis Lavinia coniunx:  
- at trahere atque moras tantis licet addere rebus, 
- at licet amborum populos exscindere regum.  
- Hac gener atque socer coeant mercede suorum:  
- sanguine Troiano et Rutulo dotabere, virgo, 
- et Bellona manet te pronuba.  Nec face tantum 
- Cisseis praegnans ignis enixa iugalis 
- quin idem Veneri partus suus et Paris alter 
- funestaeque iterum recidiva in Pergama taedae.' 
- Haec ubi dicta dedit, terras Horrenda petivit:  
- luctificam Allecto dirarum ab sede dearum 
- infernisque ciet tenebris, cui tristia bella 
- iraeque insidiaeque et crimina noxia cordi.  
- Odit et ipse pater Pluton, odere sorores 
- Tartareae monstrum:  tot sese vertit in ora, 
- tam saevae facies, tot pullulat atra colubris.  
- Quam Iuno his acuit verbis ac talia fatur:  
- `Hunc mihi da proprium, virgo sata Nocte, laborem, 
- hanc operam, ne noster honos infractave cedat 
- fama loco, neu conubiis ambire Latinum 
- Aeneadae possint Italosve obsidere finis.  
- Tu potes unanimos armare in proelia fratres 
- atque odiis versare domos, tu verbera tectis 
- funereasque inferre faces, tibi nomina mille, 
- mille nocendi artes.  Fecundum concute pectus, 
- disice compositam pacem, sere crimina belli:  
- arma velit poscatque simul rapiatque inventus.' 
-     Exin Gorgoneis Allecto infecta venenis 
- principio Latium et Laurentis tecta tyranni 
- celsa petit tacitumque obsedit limen Amatae, 
- quam super adventu Teucrum Turnique hymenaeis 
- femineae ardentem curaeque iraeque coquebant.  
- Huic dea caeruleis unum de crinibus anguem 
- conicit inque sinum praecordia ad intuma subdit, 
- quo furibunda domum monstro permisceat omnem.  
- Ille inter vestes et levia pectora lapsus 
- volvitur attactu nullo fallitque furentem, 
- vipeream inspirans animam:  fit tortile collo 
- aurum ingens coluber, fit longae taenia vittae 
- innectitque comas, et membris lubricus errat.  
- Ac dum prima lues udo sublapsa veneno 
- pertemptat sensus atque ossibus implicat ignem 
- necdum animus toto percepit pectore flammam, 
- mollius et solito matrum de more locuta est, 
- multa super nata lacrimans Phrygiisque hymenaeis:  
- `Exsulibusne datur ducenda Lavinia Teucris, 
- O genitor, nec te miseret gnataeque tuique ?  
- Nec matris miseret, quam primo aquilone relinquet 
- perfidus alta petens abducta virgine praedo?  
- An non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor 
- Ledaeamque Helenam Troianas vexit ad urbes ?  
- Quid tua sancta fides, quid cura antiqua tuorum 
- et consanguineo totiens data dextera Turno?  
- Si gener externa petitur de gente Latinis 
- idque sedet Faunique premunt te iussa parentis, 
- omnem equidem sceptris terram quae libera nostris 
- dissidet, externam reor et sic dicere divos.  
- Et Turno, si prima domus repetatur origo, 
- Inachus Acrisiusque patres mediaeque Mycenae.' 
-     His ubi nequiquam dictis experta Latinum 
- contra stare videt penitusque in viscera lapsum 
- serpentis furiale malum totamque pererrat, 
- tum vero infelix, ingentibus excita monstris, 
- immensam sine more furit lymphata per urbem.  
- Ceu quondam torto volitans sub verbere turbo, 
- quem pueri magno in gyro vacua atria circum 
- intenti ludo exercent; ille actus habena 
- curvatis fertur spatiis; stupet inscia supra 
- inpubesque manus, mirata volubile buxum; 
- dant animos plagae:  non cursu segnior illo 
- per medias urbes agitur populosque feroces.  
- Quin etiam in silvas, simulato numine Bacchi, 
- maius adorta nefas maioremque orsa furorem 
- evolat et natam frondosis montibus abdit, 
- quo thalamum eripiat Teucris taedasque moretur, 
- Euhoe Bacche, fremens, solum te virgine dignum 
- vociferans, etenim mollis tibi sumere thyrsos, 
- te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem.  
- Fama volat, furiisque accensas pectore matres 
- idem omnis simul ardor agit nova quaerere tecta:  
- deseruere domos, ventis dant colla comasque, 
- ast aliae tremulis ululatibus aethera complent, 
- pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas; 
- ipsa inter medias flagrantem fervida pinum 
- sustinet ac natae Turnique canit hymenaeos, 
- sanguineam torquens aciem, torvumque repente 
- clamat:  `Io matres, audite, ubi quaeque, Latinae:  
- Siqua piis animis manet infelicis Amatae 
- gratia, si iuris materni cura remordet, 
- solvite crinalis vittas, capite orgia mecum.' 
- Talem inter silvas, inter deserta ferarum, 
- reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi.  
-     Postquam visa satis primos acuisse furores 
- consiliumque omnemque domum vertisse Latini, 
- protinus hinc fuscis tristis dea tollitur alis 
- audacis Rutuli ad muros, quam dicitur urbem 
- Acrisioneis Danae fundasse colonis, 
- praecipiti delata noto.  Locus Ardea quondam 
- dictus avis, et nunc magnum manet Ardea nomen, 
- sed fortuna fuit; tectis hic Turnus in altis 
- iam mediam nigra carpebat nocte quietem.  
- Allecto torvam faciem et furialia membra 
- exuit, in vultus sese transformat anilis; 
- et frontem obscenam rugis arat, induit albos 
- cum vitta crinis, tum ramum innectit olivae; 
- fit Calybe Iunonis anus templique sacerdos 
- et iuveni ante oculos his se cum vocibus offert:  
- `Turne, tot incassum fusos patiere labores 
- et tua Dardaniis transcribi sceptra colonis?  
- Rex tibi coniugium et quaesitas sanguine dotes 
- abnegat, externusque in regnum quaeritur heres.  
- I nunc, ingratis offer te, inrise, periclis; 
- Tyrrhenas, i, sterne acies; tege pace Latinos.  
- Haec adeo tibi me, placida cum nocte iaceres, 
- ipsa palam fari omnipotens Saturnia iussit.  
- Quare age et armari pubem portisque moveri 
- laetus in arma para, et Phrygios qui flumine pulchro 
- consedere duces pictasque exure carinas.  
- Caelestum vis magna iubet.  Rex ipse Latinus, 
- ni dare coniugium et dicto parere fatetur, 
- sentiat et tandem Turnum experiatur in armis.' 
-     Hic iuvenis vatem inridens sic orsa vicissim 
- ore refert:  `Classis invectas Thybridis undam 
- non, ut rere, meas effugit nuntius auris.  
- Ne tantos mihi finge metus; nec regia Iuno 
- inmemor est nostri.  
- Sed te victa situ verique effeta senectus, 
- o mater, curis nequiquam exercet et arma 
- regum inter falsa vatem formidine ludit.  
- Cura tibi divom effigies et templa tueri:  
- bella viri pacemque gerent, quis bella gerenda.' 
-     Talibus Allecto dictis exarsit in iras, 
- at iuveni oranti subitus tremor occupat artus, 
- deriguere oculi:  tot Erinys sibilat hydris 
- tantaque se facies aperit; tum flammea torquens 
- lumina cunctantem et quaerentem dicere plura 
- reppulit et geminos erexit crinibus anguis 
- verberaque insonuit rabidoque haec addidit ore:  
- `En ego victa situ, quam veri effeta senectus 
- arma inter regum falsa formidine ludit.  
- Respice ad haec:  adsum dirarum ab sede sororum, 
- bella manu letumque gero.' 
- Sic effata facem iuveni coniecit et atro 
- lumine fumantis fixit sub pectore taedas.  
- Olli somnum ingens rumpit pavor, ossaque et artus 
- perfundit toto proruptus corpore sudor; 
- arma amens fremit, arma toro tectisque requirit; 
- saevit amor ferri et scelerata insania belli, 
- ira super:  magno veluti cum flamma sonore 
- virgea suggeritur costis undantis aeni 
- exsultantque aestu latices, furit intus aquai 
- fumidus atque alte spumis exuberat amnis, 
- nec iam se capit unda, volat vapor ater ad auras.  
- Ergo iter ad regem polluta pace Latinum 
- indicit primis iuvenum et iubet arma parari, 
- tutari Italiam, detrudere finibus hostem:  
- se satis ambobus Teucrisque venire Latinisque.  
- Haec ubi dicta dedit divosque in vota vocavit, 
- certatim sese Rutuli exhortantur in arma:  
- hunc decus egregium formae movet atque iuventae, 
- hunc atavi reges, hunc claris dextera factis.  
-     Dum Turnus Rutulos animis audacibus implet, 
- Allecto in Teucros Stygiis se concitat alis, 
- arte nova speculata locum, quo litore pulcher 
- insidiis cursuque feras agitabat Iulus.  
- Hic subitam canibus rabiem Cocytia virgo 
- obicit et noto naris contingit odore, 
- ut cervum ardentes agerent; quae prima laborum 
- causa fuit belloque animos accendit agrestis.  
- Cervus erat forma praestanti et cornibus ingens, 
- Tyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptum 
- nutribant Tyrrhusque pater, cui regia parent 
- armenta et late custodia credita campi.  
- Adsuetum imperiis soror omni Silvia cura 
- mollibus intexens ornabat cornua sertis 
- pectebatque ferum puroque in fonte lavabat.  
- Ille, manum patiens mensaeque adsuetus erili, 
- errabat silvis rursusque ad limina nota 
- ipse domum sera quamvis se nocte ferebat.  
- Hunc procul errantem rabidae venantis Iuli 
- commovere canes, fluvio cum forte secundo 
- deflueret ripaque aestus viridante levaret.  
- Ipse etiam, eximiae laudis succensus amore, 
- Ascanius curvo direxit spicula cornu; 
- nec dextrae erranti deus afuit, actaque multo 
- perque uterum sonitu perque ilia venit harundo.  
- Saucius at quadrupes nota intra tecta refugit 
- successitque gemens stabulis questuque cruentus 
- atque imploranti similis tectum omne replebat.  
- Silvia prima soror, palmis percussa lacertos, 
- auxilium vocat et duros conclamat agrestis.  
- Olli, pestis enim tacitis latet aspera silvis, 
- inprovisi adsunt, hic torre armatus obusto, 
- stipitis hic gravidi nodis:  quod cuique repertum 
- rimanti, telum ira facit.  Vocat agmina Tyrrhus, 
- quadrifidam quercum cuneis ut forte coactis 
- scindebat, rapta spirans immane securi.  
- At saeva e speculis tempus dea nacta nocendi 
- ardua tecta petit stabuli et de culmine summo 
- pastorale canit signum cornuque recurvo 
- Tartaream intendit vocem, qua protinus omne 
- contremuit nemus et silvae insonuere profundae; 
- audiit et Triviae longe lacus, audiit amnis 
- sulfurea Nar albus aqua fontesque Velini, 
- et trepidae matres pressere ad pectora natos.  
- Tum vero ad vocem celeres, qua bucina signum 
- dira dedit, raptis concurrunt undique telis 
- indomiti agricolae; nec non et Troia pubes 
- Ascanio auxilium castris effundit apertis.  
- Direxere acies.  Non iam certamine agresti, 
- stipitibus duris agitur sudibusve praeustis, 
- sed ferro ancipiti decernunt atraque late 
- horrescit strictis seges ensibus aeraque fulgent 
- sole lacessita et lucem sub nubila iactant:  
- fluctus uti primo coepit cum albescere vento, 
- paulatim sese tollit mare et altius undas 
- erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo.  
- Hic iuvenis primam ante aciem stridente sagitta, 
- natorum Tyrrhi fuerat qui maximus, Almo, 
- sternitur; haesit enim sub gutture volnus et udae 
- vocis iter tenuemque inclusit sanguine vitam.  
- Corpora multa virum circa seniorque Galaesus, 
- dum paci medium se offert, iustissimus unus 
- qui fuit Ausoniisque olim ditissimus arvis:  
- quinque greges illi balantum, quina redibant 
- armenta, et terram centum vertebat aratris.  
-     Atque ea per campos aequo dum Marte geruntur, 
- promissi dea facta potens, ubi sanguine bellum 
- imbuit et primae commisit funera pugnae, 
- deserit Hesperiam et caeli convexa per auras 
- Iunonem victrix adfatur voce superba:  
- `En, perfecta tibi bello discordia tristi:  
- dic in amicitiam coeant et foedera iungant.  
- Quando quidem Ausonio respersi sanguine Teucros, 
- hoc etiam his addam, tua si mihi certa voluntas:  
- finitimas in bella feram rumoribus urbes 
- accendamque animos insani Martis amore, 
- undique ut auxilio veniunt; spargam arma per agros.' 
- Tum contra Iuno; `Terrorum et fraudis abunde est; 
- stant belli causae, pugnatur comminus armis, 
- quae fors prima dedit sanguis novus imbuit arma.  
- Talia coniugia et talis celebrent hymenaeos 
- egregium Veneris genus et rex ipse Latinus.  
- Te super aetherias errare licentius auras 
- haud pater ille velit, summi regnator Olympi:  
- cede locis; ego, siqua super fortuna laborum est, 
- ipsa regam.' Talis dederat Saturnia voces.  
- Illa autem attollit stridentis anguibus alas 
- Cocytique petit sedem, supera ardua linquens.  
- Est locus Italiae medio sub montibus altis, 
- nobilis et fama multis memoratus in oris, 
- Amsancti valles:  densis hunc frondibus atrum 
- urguet utrimque latus nemoris, medioque fragosus 
- dat sonitum saxis et torto vertice torrens.  
- Hic specus horrendum et saevi spiracula Ditis 
- monstrantur, ruptoque ingens Acheronte vorago 
- pestiferas aperit fauces, quis condita Erinys, 
- invisum numen, terras caelumque levabat.  
-     Nec minus interea extremam Saturnia bello 
- imponit regina manum.  Ruit omnis in urbem 
- pastorum ex acie numerus caesosque reportant 
- Almonem puerum foedatique ora Galaesi 
- implorantque deos obtestanturque Latinum.  
- Turnus adest medioque in crimine caedis et igni 
- terrorem ingeminat:  Teucros in regna vocari, 
- stirpem admisceri Phrygiam, se limine pelli.  
- Tum quorum attonitae Baccho nemora avia matres 
- insultant thiasis (neque enim leve nomen Amatae), 
- undique collecti coeunt Martemque fatigant.  
- Ilicet infandum cuncti contra omina bellum, 
- contra fata deum perverso numine poscunt, 
- certatim regis circumstant tecta Latini.  
- Ille velut pelagi rupes immota resistit, 
- ut pelagi rupes magno veniente fragore, 
- quae sese multis circum latrantibus undis 
- mole tenet; scopuli nequiquam et spumea circum 
- saxa fremunt laterique inlisa refunditur alga.  
- Verum ubi nulla datur caecum exsuperare potestas 
- consilium et saevae nutu Iunonis eunt res, 
- multa deos aurasque pater testatus inanis:  
- `Frangimur heu fatis,' inquit, `ferimurque procella ! 
- Ipsi has sacrilego pendetis sanguine poenas, 
- O miseri.  Te, Turne, nefas, te triste manebit 
- supplicium, votisque deos venerabere seris.  
- Nam mihi parta quies, omnisque in limine portus; 
- funere felici spolior.' Nec plura locutus 
- saepsit se tectis rerumque reliquit habenas.  
- Mos erat Hesperio in Latio, quem protinus urbes 
- Albanae coluere sacrum nunc maxima rerum 
- Roma colit, cum prima movent in proelia Martem, 
- sive Getis inferre manu lacrimabile bellum 
- Hyrcanisve Arabisve parant seu tendere ad Indos 
- Auroramque sequi Parthosque reposcere signa.  
- Sunt geminae belli portae (sic nomine dicunt) 
- religione sacrae et saevi formidine Martis; 
- centum aerei claudunt vectes aeternaque ferri 
- robora, nec custos absistit limine Ianus:  
- has, ubi certa sedet patribus sententia pugnae, 
- ipse Quirinali trabea cinctuque Gabino 
- insignis reserat stridentia limina consul, 
- ipse vocat pugnas; sequitur tum cetera pubes, 
- aereaque adsensu conspirant cornua rauco.  
- Hoc et tum Aeneadis indicere bella Latinus 
- more iubebatur tristisque recludere portas.  
- Abstinuit tactu pater aversusque refugit 
- foeda ministeria et caecis se condidit umbris.  
- Tum regina deum caelo delapsa morantis 
- impulit ipsa manu portas, et cardine verso 
- belli ferratos rumpit Saturnia postes.  
- Ardet inexcita Ausonia atque immobilis ante; 
- Pars pedes ire parat campis, pars arduus altis 
- pulverulentus equis furit; omnes arma requirunt.  
- Pars levis clipeos et spicula lucida tergent 
- arvina pingui subiguntque in cote secures; 
- signaque ferre iuvat sonitusque audire tubarum.  
- Quinque adeo magnae positis incudibus urbes 
- tela novant, Atina potens Tiburque superbum, 
- Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae.  
- Tegmina tuta cavant capitum flectuntque salignas 
- umbonum cratis; alii thoracas aenos 
- aut levis ocreas lento ducunt argento; 
- vomeris huc et falcis honos, huc omnis aratri 
- cessit amor; recoquunt patrios fornacibus enses.  
- Classica iamque sonant; it bello tessera signum.  
- Hic galeam tectis trepidus rapit, ille frementis 
- ad iuga cogit equos clipeumque auroque trilicem 
- loricam induitur fidoque accingitur ense.  
-     Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete, 
- qui bello exciti reges, quae quemque secutae 
- complerint campos acies, quibus Itala iam tum 
- floruerit terra alma viris, quibus arserit armis.  
- Et meministis enim, divae, et memorare potestis:  
- ad nos vix tenuis famae perlabitur aura.  
-     Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris 
- contemptor divom Mezentius agminaque armat.  
- Filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior alter 
- non fuit excepto Laurentis corpore Turni, 
- Lausus, equum domitor debellatorque ferarum, 
- ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos 
- mille viros, dignus, patriis qui laetior esset 
- imperiis et cui pater haud Mezentius esset.  
-     Post hos insignem palma per gramina currum 
- victoresque ostentat equos satus Hercule pulchro 
- pulcher Aventinus, clipeoque insigne paternum 
- centum angues cinctamque gerit serpentibus hydram; 
- collis Aventini silva quem Rhea sacerdos 
- furtivum partu sub luminis edidit oras, 
- mixta deo mulier, postquam Laurentia victor 
- Geryone extincto Tirynthius attigit arva 
- Tyrrhenoque boves in flumine lavit Hiberas.  
- Pila manu saevosque gerunt in bella dolones 
- et tereti pugnant mucrone veruque Sabello.  
- Ipse pedes, tegumen torquens immane leonis, 
- terribili impexum saetacum dentibus albis 
- indutus capiti, sic regia tecta subibat, 
- horridus, Herculeoque umeros innexus amictu.  
-     Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt, 
- fratris Tiburti dictam cognomine gentem, 
- Catillusque acerque Coras, Argiva iuventus, 
- et primam ante aciem densa inter tela feruntur:  
- ceu duo nubigenae cum vertice montis ab alto 
- descendunt centauri, Homolen Othrymque nivalem 
- linquentes cursu rapido; dat euntibus ingens 
- silva locum et magno cedunt virgulta fragore.  
-     Nec Praenestinae fundator defuit urbis, 
- Volcano genitum pecora inter agrestia regem 
- inventumque focis omnis quem credidit aetas 
- Caeculus.  Hunc late legio comitatur agrestis:  
- quique altum Praeneste viri quique arva Gabinae 
- Iunonis gelidumque Anienem et roscida rivis 
- Hernica saxa colunt, quos dives Anagnia pascit, 
- quos, Amasene pater.  Non illis omnibus arma, 
- nec clipei currusve sonant:  pars maxima glandes 
- liventis plumbi spargit, pars spicula gestat 
- bina manu, fulvosque lupi de pelle galeros 
- tegmen habent capiti, vestigia nuda sinistri 
- instituere pedis, crudus tegit altera pero.  
-     At Messapus, equum domitor, Neptunia proles, 
- quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro, 
- iam pridem resides populos desuetaque bello 
- agmina in arma vocat subito ferrumque retractat.  
- Hi Fescenninas acies Aequosque Faliscos.  
- Hi Soractis habent arces Flaviniaque arva 
- et Cimini cum monte lacum lucosque Capenos.  
- Ibant aequati numero regemque canebant, 
- ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni, 
- cum sese e pastu referunt et longa canoros 
- dant per colla modos, sonat amnis et Asia longe 
- pulsa palus.  
- Nec quisquam aeratas acies ex agmine tanto 
- misceri putet, aeriam sed gorgite ab alto 
- urgueri volucrum raucarum ad litora nubem.  
-     Ecce Sabinorum prisco de sanguine magnum 
- agmen agens Clausus magnique ipse agminis instar, 
- Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens 
- per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis.  
- Una ingens Amiterna cohors priscique Quirites, 
- Ereti manus omnis oliviferaeque Mutuscae; 
- qui Nomentum urbem, qui Rosea rura Velini, 
- qui Tetricae horrentis rupes montemque Severum 
- Casperiamque colunt Forulosque et flumen Himellae, 
- qui Tiberim Fabarimque bibunt, quos frigida misit 
- Nursia, et Hortinae classes populique Latini, 
- quosque secans infaustum interluit Allia nomen:  
- quam multi Libyco volvuntur marmore fluctus 
- saevus ubi Orion hibernis conditur undis; 
- vel cum sole novo densae torrentur aristae 
- aut Hermi campo aut Lyciae flaventibus arvis.  
- Scuta sonant pulsuque pedum conterrita tellus.  
-     Hinc Agamemnonius, Troiani nominis hostis, 
- curru iungit Halaesus equos Turnoque ferocis 
- mille rapit populos, vertunt felicia Baccho 
- Massica qui rastris et quos de collibus altis 
- Aurunci misere patres, Sidicinaque iuxta 
- aequora quique Cales linquunt, amnisque vadosi 
- accola Volturni, pariterque Saticulus asper 
- Oscorumque manus.  Teretes sunt aclydes illis 
- tela, sed haec lento mos est aptare flagello; 
- laevas caetra tegit, falcati comminus enses.  
-     Nec tu carminibus nostris indictus abibis, 
- Oebale, quem generasse Telon Sebethide nympha 
- fertur, Teleboum Capreas cum regna teneret, 
- iam senior; patriis sed non et filius arvis 
- contentus late iam tum dicione premebat 
- Sarrastis populos et quae rigat aequora Sarnus 
- quique Rufras Batulumque tenent atque arva Celemnae 
- et quos maliferae despectant moenia Abellae, 
- Teutonico ritu soliti torquere cateias, 
- tegmina quis capitum raptus de subere cortex, 
- aerataeque micant peltae, micat aereus ensis.  
-     Et te montosae misere in proelia Nersae, 
- Ufens, insignem fama et felicibus armis; 
- horrida praecipue cui gens adsuetaque multo 
- venatu nemorum, duris Aequicula glaebis.  
- Armati terram exercent, semperque recentis 
- convectare iuvat praedas et vivere rapto.  
-     Quin et Marruvia venit de gente sacerdos, 
- fronde super galeam et felici comptus oliva.  
- Archippi regis missu, fortissimus Umbro, 
- vipereo generi et graviter spirantibus hydris 
- spargere qui somnos cantuque manuque solebat 
- mulcebatque iras et morsus arte levabat.  
- Sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum 
- evaluit, neque eum iuvere in volnera cantus 
- somniferi et Marsis quaesitae montibus herbae.  
- Te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda, 
- te liquidi flevere lacus.  
-     Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello, 
- Virbius, insignem quem mater Aricia misit, 
- eductum Egeriae lucis umentia circum 
- litora, pinguis ubi et placabilis ara Dianae.  
- Namque ferunt fama Hippolytum, postquam arte novercae 
- occiderit patriasque explerit sanguine poenas 
- turbatis distractus equis, ad sidera rursus 
- aetheria et superas caeli venisse sub auras, 
- Paeoniis revocatum herbis et amore Dianae.  
- Tum pater omnipotens, aliquem indignatus ab umbris 
- mortalem infernis ad lumina surgere vitae, 
- ipse repertorem medicinae talis et artis 
- fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas.  
- At Trivia Hippolytum secretis alma recondit 
- sedibus et nymphae Egeriae nemorique relegat, 
- solus ubi in silvis Italis ignobilis aevom 
- exigeret versoque ubi nomine Virbius esset.  
- Unde etiam templo Triviae lucisque sacratis 
- cornipedes arcentur equi, quod litore currum 
- et iuvenem monstris pavidi effudere marinis.  
- Filius ardentis haud setius aequore campi 
- exercebat equos curruque in bella ruebat.  
-     Ipse inter primos praestanti corpore Turnus 
- vertitur arma tenens et toto vertice supra est.  
- Cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram 
- sustinet, Aetnaeos efflantem faucibus ignis:  
- tam magis illa fremens et tristibus effera flammis, 
- quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae.  
- At levem clipeum sublatis cornibus Io 
- auro insignibat, iam saetis obsita, iam bos 
- (argumentum ingens), et custos virginis Argus 
- caelataque amnem fundens pater Inachus urna.  
- Insequitur nimbus peditum clipeataque totis 
- agmina densentur campis, Argivaque pubes 
- Auruncaeque manus, Rutuli veteresque Sicani 
- et Sacranae acies et picti scuta Labici; 
- qui saltus, Tiberine, tuos sacrumque Numici 
- litus arant Rutulosque exercent vomere colles 
- Circaeumque iugum, quis Iuppiter Anxurus arvis 
- praesidet et viridi gaudens Feronia luco; 
- qua Saturae iacet atra palus gelidusque per imas 
- quaerit iter vallis atque in mare conditur Ufens.  
-     Hos super advenit Volsca de gente Camilla 
- agmen agens equitum et florentis aere catervas, 
- bellatrix, non illa colo calathisve Minervae 
- femineas adsueta manus, sed proelia virgo 
- dura pati cursuque pedum praevertere ventos.  
- Illa vel intactae segetis per summa volaret 
- gramina nec teneras cursu laesisset aristas, 
- vel mare per medium fluctu suspensa tumenti 
- ferret iter celeris nec tingueret aequore plantas.  
- Illam omnis tectis agrisque effusa iuventus 
- turbaque miratur matrum et prospectat euntem, 
- attonitis inhians animis, ut regius ostro 
- velet honos levis umeros, ut fibula crinem 
- auro internectat, Lyciam ut gerat ipsa pharetram 
- et pastoralem praefixa cuspide myrtum.