PUBLI VERGILI MARONIS
AENEIDOS
LIBER VIII
- UT belli signum Laurenti Turnus ab arce 
- extulit et rauco strepuerunt cornua cantu, 
- utque acris concussit equos utque impulit arma, 
- extemplo turbati animi, simul omne tumultu 
- coniurat trepido Latium saevitque iuventus 
- effera.  Ductores primi Messapus et Ufens 
- contemptorque deum Mezentius undique cogunt 
- auxilia et latos vastant cultoribus agros.  
- mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem, 
- qui petat auxilium et Latio consistere Teucros, 
- advectum Aenean classi victosque penatis 
- inferre et fatis regem se dicere posci 
- edoceat multasque viro se adiungere gentis 
- Dardanio et late Latio increbrescere nomen.  
- Quid struat his coeptis, quem, si Fortuna sequatur, 
- eventum pugnae cupiat, manifestius ipsi 
- quam Turno regi aut regi apparere Latino.  
-     Talia per Latium.  Quae Laomedontius heros 
- cuncta videns magno curarum fluctuat aestu, 
- atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc.  
- In partisque rapit varias perque omnia versat:  
- sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis 
- sole repercussum aut radiantis imagine lunae 
- omnia pervolitat late loca iamque sub auras 
- erigitur summique ferit lacuaria tecti.  
- Nox erat, et terras animalia fessa per omnis 
- alituum pecudumque genus sopor altus habebat:  
- cum pater in ripa gelidique sub aetheris axe 
- Aeneas, tristi turbatus pectora bello, 
- procubuit seramque dedit per membra quietem.  
- Huic deus ipse loci fluvio Tiberinus amoeno 
- populeas inter senior se attollere frondes 
- visus; eum tenuis glauco velabat amictu 
- carbasus, et crinis umbrosa tegebat harundo, 
- tum sic adfari et curas his demere dictis:  
-     `O sate gente deum, Troianam ex hostibus urbem 
- qui revehis nobis aeternaque Pergama servas, 
- exspectate solo Laurenti arvisque Latinis, 
- hic tibi certa domus, certi, ne absiste, penates; 
- neu belli terrere minis:  tumor omnis et irae 
- concessere deum.  
- [Iamque tibi, ne vana putes haec fingere somnum, 
- litoreis ingens inventa sub ilicibus sus, 
- triginta capitum fetus enixa, iacebit, 
- alba, solo recubans, albi circum ubera nati.  
- Hic locus urbis erit, requies ea certa laborum 
- ex quo ter denis urbem redeuntibus annis 
- Ascanius clari condet cognominis Albam.  
- Haud incerta cano.] Nunc qua ratione quod instat 
- expedias victor, paucis (adverte) docebo.  
- Arcades his oris, genus a Pallante profectum, 
- qui regem Euandrum comites, qui signa secuti, 
- delegere locum et posuere in montibus urbem 
- Pallantis proavi de nomine Pallanteum.  
- Hi bellum adsidue ducunt cum gente Latina; 
- hos castris adhibe socios et foedera iunge.  
- Ipse ego te ripis et recto flumine ducam, 
- adversum remis superes subvectus ut amnem.  
- Surge age, nate dea, primisque cadentibus astris 
- Iunoni fer rite preces iramque minasque 
- supplicibus supera votis.  Mihi victor honorem 
- persolves.  Ego sum pleno quem flumine cernis 
- stringentem ripas et pinguia culta secantem, 
- caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.  
- Hic mihi magna domus, celsis caput urbibus, exit.' 
-     Dixit, deinde lacu fluvius se condidit alto, 
- ima petens; nox Aenean somnusque reliquit.  
- Surgit et aetherii spectans orientia solis 
- lumina rite cavis undam de flumine palmis 
- sustinet ac talis effundit ad aethera voces:  
- `Nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est, 
- tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto, 
- accipite Aenean et tandem arcete periclis.  
- Quo te cumque lacus miserantem incommoda nostra 
- fonte tenet, quocumque solo pulcherrimus exis, 
- semper honore meo, semper celebrabere donis 
- corniger hesperidum fluvius regnator aquarum.  
- Adsis o tantum et propius tua numina firmes.' 
- sic memorat geminasque legit de classe biremis 
- remigioque aptat, socios simul instruit armis.  
-     Ecce autem subitum atque oculis mirabile monstrum; 
- candida per silvam cum fetu concolor albo 
- procubuit viridique in litore conspicitur sus.  
- Quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxuma Iuno, 
- mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram.  
- Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem 
- leniit, et tacita refluens ita substitit unda, 
- mitis ut in morem stagni placidaeque paludis 
- sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.  
- Ergo iter inceptum celerant rumore secundo; 
- labitur uncta vadis abies; mirantur et undae, 
- miratur nemus insuetum fulgentia longe 
- scuta virum fluvio pictasque innare carinas.  
- Olli remigio noctemque diemque fatigant 
- et longos superant flexus variisque teguntur 
- arboribus viridisque secant placido aequore silvas.  
- Sol medium caeli conscenderat igneus orbem, 
- cum muros arcemque procul ac rara domorum 
- tecta vident, quae nunc Romana potentia caelo 
- aequavit, tum res inopes Euandrus habebat:  
- ocius advertunt proras urbique propinquant.  
-     Forte die sollemnem illo rex Arcas honorem 
- Amphitryoniadae magno divisque ferebat 
- ante urbem in luco.  Pallas huic filius una, 
- una omnes iuvenum primi pauperque senatus 
- tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras.  
- Ut celsas videre rates atque inter opacum 
- adlabi nemus et tacitis incumbere remis, 
- terrentur visu subito cunctique relictis 
- consurgunt mensis.  Audax quos rumpere Pallas 
- sacra vetat raptoque volat telo obvius ipse 
- et procul e tumulo:  `Iuvenes, quae causa subegit 
- ignotas temptare vias, quo tenditis?' inquit.  
- `Qui genus?  Unde domo?  Pacemne huc fertis an arma?' 
- Tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta 
- paciferaeque manu ramum praetendit olivae:  
- `Troiugenas ac tela vides inimica Latinis, 
- quos illi bello profugos egere superbo.  
- Euandrum petimus.  Ferte haec et dicite lectos 
- Dardaniae venisse duces socia arma rogantis.' 
- Obstipuit tanto percussus nomine Pallas:  
- `Egredere o quicumque es' ait `coramque parentem 
- adloquere ac nostris succede penatibus hospes.' 
- excepitque manu dextramque amplexus inhaesit.  
- Progressi subeunt luco fluviumque relinquunt.  
-     Tum regem Aeneas dictis adfatur amicis:  
- `Optume Graiugenum, cui me Fortuna precari 
- et vitta comptos voluit praetendere ramos, 
- non equidem extimui, Danaum quod ductor et Arcas 
- quodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis; 
- sed mea me virtus et sancta oracula divom 
- cognatique patres, tua terris didita fama, 
- coniunxere tibi et fatis egere volentem.  
- Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor, 
- Electra, ut Grai perhibent.  Atlantide cretus, 
- advehitur Teucros; Electram maxumus Atlas 
- edidit, aetherios umero qui sustinet orbes 
- vobis Mercurius pater est, quem candida Maia 
- Cyllenae gelido conceptum vertice fudit; 
- at Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas, 
- idem Atlas generat, caeli qui sidera tollit.  
- Sic genus amborum scindit se sanguine ab uno.  
- His fretus non legatos neque prima per artem 
- temptamenta tui pepigi:  me, me ipse meumque 
- obieci caput et supplex ad limina veni.  
- Gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello 
- insequitur; nos si pellant, nihil afore credunt, 
- quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant 
- et mare quod supra teneant quodque adluit infra.  
- Accipe daque fidem:  sunt nobis fortia bello 
- pectora, sunt animi et rebus spectata iuventus.' 
-     Dixerat Aeneas.  Ille os oculosque loquentis 
- iamdudum et totum lustrabat lumine corpus.  
- Tum sic pauca refert:  `Ut te, fortissime Teucrum, 
- accipio agnoscoque libens! Ut verba parentis 
- et vocem Anchisae magni voltumque recordor! 
- Nam memini Hesionae visentem regna sororis 
- Laomedontiaden Priamum, Salamina petentem, 
- protinus Arcadiae gelidos invisere finis.  
- Tum mihi prima genas vestibat flore iuventas, 
- mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum 
- Laomedontiaden, sed cunctis altior ibat 
- Anchises:  mihi mens iuvenali ardebat amore 
- compellare virum et dextrae coniungere dextram.  
- Accessi et cupidus Phenei sub moenia duxi.  
- Ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas 
- discedens chlamydemque auro dedit intertextam 
- frenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas.  
- Ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra, 
- et lux cum primum terris se crastina reddet, 
- auxilio laetos dimittam opibusque iuvabo.  
- Interea sacra haec, quando huc venistis amici, 
- annua, quae differre nefas, celebrate faventes 
- nobiscum et iam nunc sociorum adsuescite mensis.' 
-     Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi 
- pocula gramineoque viros locat ipse sedili 
- praecipuumque toro et villosi pelle leonis 
- accipit Aenean solioque invitat acerno.  
- Tum lecti iuvenes certatim araeque sacerdos 
- viscera tosta ferunt taurorum onerantque canistris 
- dona laboratae Cereris Bacchumque ministrant.  
- Vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus 
- perpetui tergo bovis et lustralibus extis.  
-     Postquam exempta fames et amor compressus edendi, 
- rex Euandrus ait:  `Non haec sollemnia nobis, 
- has ex more dapes, hanc tanti numinis aram 
- vana superstitio veterumque ignara deorum 
- inposuit:  saevis, hospes Troiane, periclis 
- servati facimus meritosque novamus honores.  
- Iam primum saxis suspensam hanc aspice rupem, 
- disiectae procul ut moles desertaque montis 
- stat domus et scopuli ingentem traxere ruinam.  
- Hic spelunca fuit, vasto summota recessu, 
- semihominis Caci facies quam dira tenebat 
- solis inaccessam radiis; semperque recenti 
- caede tepebat humus, foribusque adfixa superbis 
- ora virum tristi pendebant pallida tabo.  
- Huic monstro Volcanus erat pater:  illius atros 
- ore vomens ignis magna se mole ferebat.  
- Attulit et nobis aliquando optantibus aetas 
- auxilium adventumque dei.  Nam maximus ultor, 
- tergemini nece Geryonae spoliisque superbus 
- Alcides aderat taurosque hac victor agebat 
- ingentis, vallemque boves amnemque tenebant.  
- At furiis Caci mens effera, nequid inausum 
- aut intractatum scelerisve dolive fuisset, 
- quattuor a stabulis praestanti corpore tauros 
- avertit, totidem forma superante iuvencas; 
- atque hos, nequa forent pedibus vestigia rectis, 
- cauda in speluncam tractos versisque viarum 
- indiciis raptos saxo occultabat opaco:  
- quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant.  
- Interea, cum iam stabulis saturata moveret 
- Amphytrioniades armenta abitumque pararet, 
- discessu mugire boves atque omne querelis 
- impleri nemus et colles clamore relinqui.  
- reddidit una boum vocem vastoque sub antro 
- mugiit et Caci spem custodita fefellit.  
- Hic vero Alcidae furiis exarserat atro 
- felle dolor:  rapit arma manu nodisque gravatum 
- robur et aerii cursu petit ardua montis.  
- Tum primum nostri Cacum videre timentem 
- turbatumque oculis:  fugit ilicet ocior Euro 
- speluncamque petit, pedibus timor addidit alas.  
- Ut sese inclusit ruptisque immane catenis 
- deiecit saxum, ferro quod et arte paterna 
- pendebat, fultosque emuniit obice postis, 
- ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque 
- accessum lustrans huc ora ferebat et illuc, 
- dentibus infrendens.  Ter totum fervidus ira 
- lustrat Aventini montem, ter saxea temptat 
- limina nequiquam, ter fessus valle resedit.  
- Stabat acuta silex, praecisis undique saxis 
- speluncae dorso insurgens, altissima visu, 
- dirarum nidis domus opportuna volucrum.  
- Hanc, ut prona iugo laevum incumbebat in amnem, 
- dexter in adversum nitens concussit et imis 
- avolsam solvit radicibus; inde repente 
- inpulit, inpulsu quo maximus intonat aether 
- dissultant ripae refluitque exterritus amnis.  
- At specus et Caci detecta apparuit ingens 
- regia, et umbrosae penitus patuere cavernae:  
- non secus ac siqua penitus vi terra dehiscens 
- infernas reseret sedes et regna recludat 
- pallida, dis invisa, superque immane barathrum 
- cernatur, trepident inmisso lumine manes.  
- Ergo insperata deprensum luce repente 
- inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem 
- desuper Alcides telis premit omniaque arma 
- advocat et ramis vastisque molaribus instat.  
- Ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli, 
- faucibus ingentem fumum (mirabile dictu) 
- evomit involvitque domum caligine caeca, 
- prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro 
- fumiferam noctem commixtis igne tenebris.  
- Non tulit Alcides animis seque ipse per ignem 
- praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam 
- fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra.  
- Hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem 
- corripit in nodum complexus et angit inhaerens 
- elisos oculos et siccum sanguine guttur.  
- Panditur extemplo foribus domus atra revolsis, 
- abstractaeque boves abiurataeque rapinae 
- caelo ostenduntur, pedibusque informe cadaver 
- protrahitur.  Nequeunt expleri corda tuendo 
- terribilis oculos, voltum villosaque saetis 
- pectora semiferi atque extinctos faucibus ignis.  
- Ex illo celebratus honos, laetique minores 
- servavere diem, primusque Potitius auctor 
- et domus Herculei custos Pinaria sacri.  
- Hanc aram luco statuit, quae maxuma semper 
- dicetur nobis et erit quae maxuma semper.  
- Quare agite, o iuvenes, tantarum in munere laudum 
- cingite fronde comas et pocula porgite dextris 
- communemque vocate deum et date vina volentes.' 
- Dixerat, Herculea bicolor cum populus umbra 
- velavitque comas foliisque innexa pependit 
- et sacer implevit dextram scyphus.  Ocius omnes 
- in mensam laeti libant divosque precantur.  
-     Devexo interea propior fit Vesper Olympo, 
- iamque sacerdotes primusque Potitius ibant, 
- pellibus in morem cincti, flammasque ferebant.  
- Instaurant epulas et mensae grata secundae 
- dona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras.  
- tum Salii ad cantus incensa altaria circum 
- populeis adsunt evincti tempora ramis, 
- hic iuvenum chorus, ille senum; qui carmine laudes 
- Herculeas et facta ferunt:  ut prima novercae 
- monstra manu geminosque premens eliserit angues, 
- ut bello egregias idem disiecerit urbes, 
- Troiamque Oechaliamque, ut duros mille labores 
- rege sub Eurystheo fatis Iunonis iniquae 
- pertulerit.  `Tu nubigenas, invicte, bimembris 
- Hylaeeumque Pholumque, manu, tu Cresia mactas 
- prodigia et vastum Nemeae sub rupe leonem.  
- Te Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci 
- ossa super recubans antro semesa cruento; 
- nec te ullae facies, non terruit ipse Typhoeus, 
- arduus arma tenens; non te rationis egentem 
- Lernaeus turba capitum circumstetit anguis.  
- Salve, vera Iovis proles, decus addite divis, 
- et nos et tua dexter adi pede sacra secundo.' 
- Talia carminibus celebrant; super omnia Caci 
- speluncam adiciunt spirantemque ignibus ipsum.  
- Consonat omne nemus strepitu collesque resultant.  
-     Exim se cuncti divinis rebus ad urbem 
- perfectis referunt.  Ibat rex obsitus aevo 
- et comitem Aenean iuxta natumque tenebat 
- ingrediens varioque viam sermone levabat.  
- miratur facilisque oculos fert omnia circum 
- Aeneas capiturque locis et singula laetus 
- exquiritque auditque virum monimenta priorum.  
- Tum rex Euandrus, Romanae conditor arcis:  
- `Haec nemora indigenae fauni nymphaeque tenebant 
- gensque virum truncis et duro robore nata, 
- quis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros 
- aut componere opes norant aut parcere parto, 
- sed rami atque asper victu venatus alebat.  
- Primus ab aetherio venit Saturnus Olympo, 
- arma Iovis fugiens et regnis exsul ademptis.  
- Is genus indocile ac dispersum montibus altis 
- composuit legesque dedit Latiumque vocari 
- maluit, his quoniam latuisset tutis in oris.  
- Aurea quae perhibent illo sub rege fuere 
- saecula.  Sic placida populos in pace regebat, 
- deterior donec paulatim ac decolor aetas 
- et belli rabies et amor successit habendi.  
- Tum manus Ausonia et gentes venere Sicanae, 
- saepius et nomen posuit Saturnia tellus; 
- tum reges asperque immani corpore Thybris, 
- a quo post Itali fluvium cognomine Thybrim 
- diximus, amisit verum vetus Albula nomen; 
- me pulsum patria pelagique extrema sequentem 
- Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum 
- his posuere locis matrisque egere tremenda 
- Carmentis nymphae monita et deus auctor Apollo.  
-     Vix ea dicta:  dehinc progressus monstrat et aram 
- et Carmentalem Romani nomine portam 
- quam memorant, nymphae priscum Carmentis honorem, 
- vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros 
- Aeneadas magnos et nobile Pallanteum.  
- Hinc lucum ingentem quem Romulus acer Asylum 
- rettulit et gelida monstrat sub rupe Lupercal, 
- Parrhasio dictum Panos de more Lycaei.  
- Nec non et sacri monstrat nemus Argileti 
- testaturque locum et letum docet hospitis Argi.  
- Hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit, 
- aurea nunc, olim silvestribus horrida dumis.  
- Iam tum religio pavidos terrebat agrestis 
- dira loci, iam tum silvam saxumque tremebant.  
- Hoc nemus, hunc,' inquit, `frondoso vertice collem 
- (quis deus incertum est) habitat deus:  Arcades ipsum 
- credunt se vidisse Iovem, cum saepe nigrantem 
- aegida concuteret dextra nimbosque cieret.  
- Haec duo praeterea disiectis oppida muris, 
- reliquias veterumque vides monimenta virorum.  
- Hanc Ianus pater, hanc Saturnus condidit arcem:  
- Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.' 
- Talibus inter se dictis ad tecta subibant 
- pauperis Euandri passimque armenta videbant 
- Romanoque foro et lautis mugire Carinis.  
- Ut ventum ad sedes:  `Haec,' inquit, `limina victor 
- Alcides subiit, haec illum regia cepit.  
- Aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum 
- finge deo rebusque veni non asper egenis.' 
- dixit et angusti subter fastigia tecti 
- ingentem Aenean duxit stratisque locavit 
- effultum foliis et pelle Libystidis ursae.  
- Nox ruit et fuscis tellurem amplectitur alis.  
-     At Venus haud animo nequiquam exterrita mater 
- Laurentumque minis et duro mota tumultu 
- Volcanum adloquitur thalamoque haec coniugis aureo 
- incipit et dictis divinum adspirat amorem:  
- `Dum bello Argolici vastabant Pergama reges 
- debita casurasque inimicis ignibus arces, 
- non ullum auxilium miseris, non arma rogavi 
- artis opisque tuae nec te, carissime coniunx, 
- incassumve tuos volui exercere labores, 
- quamvis et Priami deberem plurima natis 
- et durum Aeneae flevissem saepe laborem.  
- Nunc Iovis imperiis Rutulorum constitit oris:  
- ergo eadem supplex venio et sanctum mihi numen 
- arma rogo genetrix nato.  Te filia Nerei, 
- te potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx.  
- Aspice qui coeant populi, quae moenia clausis 
- ferrum acuant portis in me exscidiumque meorum.' 
- Dixerat et niveis hinc atque hinc diva lacertis 
- cunctantem amplexu molli fovet.  Ille repente 
- accepit solitam flammam, notusque medullas 
- intravit calor et labefacta per ossa cucurrit:  
- non secus atque olim tonitru cum rupta corusco 
- ignea rima micans percurrit lumine nimbos.  
- Sensit laeta dolis et formae conscia coniunx.  
- Tum pater aeterno fatur devinctus amore:  
- `Quid causas petis ex alto?  Fiducia cessit 
- quo tibi, diva, mei?  Similis si cura fuisset, 
- tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset:  
- nec pater omnipotens Troiam nec fata vetabant 
- stare decemque alios Priamum superesse per annos.  
- Et nunc, si bellare paras atque haec tibi mens est, 
- quidquid in arte mea possum promittere curae, 
- quod fieri ferro liquidove potest electro, 
- quantum ignes animaeque valent, absiste precando 
- viribus indubitare tuis.' Ea verba locutus 
- optatos dedit amplexus placidumque petivit 
- coniugis infusus gremio per membra soporem.  
-     Inde ubi prima quies medio iam noctis abactae 
- curriculo expulerat somnum, cum femina primum, 
- cui tolerare colo vitam tenuique Minerva 
- impositum, cinerem et sopitos suscitat ignes, 
- noctem addens operi, famulasque ad lumina longo 
- exercet penso, castum ut servare cubile 
- coniugis et possit parvos educere natos:  
- haud secus Ignipotens nec tempore segnior illo 
- mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit.  
- Insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque 
- erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis, 
- quam subter specus et Cyclopum exesa caminis 
- antra Aetnaea tonant validique incudibus ictus 
- auditi referunt gemitus striduntque cavernis 
- stricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat, 
- Volcani domus et Volcania nomine tellus.  
- Hoc tunc ignipotens caelo descendit ab alto.  
- Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro, 
- Brontesque Steropesque et nudus membra Pyragmon.  
- His informatum manibus iam parte polita 
- fulmen erat, toto genitor quae plurima caelo 
- deicit in terras, pars inperfecta manebat.  
- Tris imbris torti radios, tris nubis aquosae 
- addiderant, rutili tris ignis et alitis austri:  
- fulgores nunc horrificos sonitumque metumque 
- miscebant operi flammisque sequacibus iras.  
- Parte alia Marti currumque rotasque volucris 
- instabant, quibus ille viros, quibus excitat urbes; 
- aegidaque horriferam, turbatae Palladis arma, 
- certatim squamis serpentum auroque polibant 
- conexosque anguis ipsamque in pectore divae 
- Gorgona, desecto vertentem lumina collo.  
- `Tollite cuncta,' inquit, `coeptosque auferte labores, 
- Aetnaei Cyclopes, et huc advertite mentem:  
- arma acri facienda viro.  Nunc viribus usus, 
- nunc manibus rapidis, omni nunc arte magistra.  
- Praecipitate moras.' Nec plura effatus; at illi 
- ocius incubuere omnes pariterque laborem 
- sortiti.  Fluit aes rivis aurique metallum, 
- volnificusque chalybs vasta fornace liquescit.  
- Ingentum clipeum informant, unum omnia contra 
- tela Latinorum, septenosque orbibus orbes 
- impediunt.  Alii ventosis follibus auras 
- accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt 
- aera lacu.  Gemit impositis incudibus antrum.  
- Illi inter sese multa vi bracchia tollunt 
- in numerum versantque tenaci forcipe massam.  
-     Haec pater Aeoliis properat dum Lemnius oris, 
- Euandrum ex humili tecto lux suscitat alma 
- et matutini volucrum sub culmine cantus.  
- Consurgit senior tunicaque inducitur artus 
- et Tyrrhena pedum circumdat vincula plantis; 
- tum lateri atque umeris Tegeaeum subligat ensem, 
- demissa ab laeva pantherae terga retorquens.  
- Nec non et gemini custodes limine ab alto 
- praecedunt gressumque canes comitantur erilem.  
- Hospitis Aeneae sedem et secreta petebat 
- sermonum memor et promissi muneris heros.  
- Nec minus Aeneas se matutinus agebat.  
- Filius huic Pallas, illi comes ibat Achates.  
- Congressi iungunt dextras mediisque residunt 
- aedibus et licito tandem sermone fruuntur.  
- Rex prior haec:  
- `Maxume Teucrorum ductor, quo sospite numquam 
- res equidem Troiae victas aut regna fatebor, 
- nobis ad belli auxilium pro nomine tanto 
- exiguae vires:  hinc Tusco claudimur amni, 
- hinc Rutulus premit et murum circumsonat armis.  
- Sed tibi ego ingentis populos opulentaque regnis 
- iungere castra paro, quam fors inopina salutem 
- ostentat:  fatis huc te poscentibus adfers.  
- Haud procul hinc saxo incolitur fundata vetusto 
- urbis Agyllinae sedes, ubi Lydia quondam 
- gens, bello praeclara, iugis insedit Etruscis.  
- Hanc multos florentem annos rex deinde superbo 
- imperio et saevis tenuit Mezentius armis.  
- Quid memorem infandas caedes, quid facta tyranni 
- effera?  Di capiti ipsius generique reservent! 
- Mortua quin etiam iungebat corpora vivis 
- componens manibusque manus atque oribus ora, 
- tormenti genus, et sanie taboque fluentis 
- complexu in misero longa sic morte necabat.  
- at fessi tandem cives infanda furentem 
- armati circumsistunt ipsumque domumque, 
- obtruncant socios, ignem ad fastigia iactant.  
- Ille inter caedem Rutulorum elapsus in agros 
- confugere et Turni defendier hospitis armis.  
- Ergo omnis furiis surrexit Etruria iustis:  
- regem ad supplicium praesenti Marte reposcunt.  
- his ego te, Aenea, ductorem milibus addam.  
- Toto namque fremunt condensae litore puppes 
- Signaque ferre iubent; retinet longaevus haruspex 
- fata canens, ``O Maeoniae delecta iuventus, 
- flos veterum virtusque virum, quos iustus in hostem 
- fert dolor et merita accendit Mezentius ira, 
- nulli fas Italo tantam subiungere gentem:  
- externos optate duces''; tum Etrusca resedit 
- hoc acies campo, monitis exterrita divom.  
- Ipse oratores ad me regnique coronam 
- cum sceptro misit mandatque insignia Tarchon, 
- succedam castris Tyrrhenaque regna capessam.  
- Sed mihi tarda gelu saeclisque effeta senectus 
- invidet imperium seraeque ad fortia vires.  
- natum exhortarer, ni mixtus matre Sabella 
- hinc partem patriae traheret.  Tu, cuius et annis 
- et generi fatum indulgent, quem numina poscunt, 
- ingredere, o Teucrum atque Italum fortissime ductor.  
- hunc tibi praeterea, spes et solacia nostri, 
- Pallanta adiungam; sub te tolerare magistro 
- militiam et grave Martis opus, tua cernere facta 
- adsuescat primis et te miretur ab annis.  
- Arcadas huic equites bis centum, robora pubis 
- lecta dabo totidemque suo tibi nomine Pallas.' 
-     Vix ea fatus erat, defixique ora tenebant 
- Aeneas Anchisiades et fidus Achates 
- multaque dura suo tristi cum corde putabant, 
- ni signum caelo Cytherea dedisset aperto.  
- Namque inproviso vibratus ab aethere fulgor 
- cum sonitu venit, et ruere omnia visa repente 
- Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.  
- Suspiciunt, iterum atque iterum fragor increpat ingens:  
- arma inter nubem caeli regione serena 
- per sudum rutilare vident et pulsa tonare.  
- Obstipuere animis alii, sed Troius heros 
- agnovit sonitum et divae promissa parentis.  
- Tum memorat:  `Ne vero, hospes, ne quaere profecto, 
- quem casum portenta ferant:  ego poscor Olympo.  
- Hoc signum cecinit missuram diva creatrix, 
- si bellum ingrueret, Volcaniaque arma per auras 
- laturam auxilio.  
- Heu quantae miseris caedes Laurentibus instant; 
- quas poenas mihi, Turne, dabis; quam multa sub undas 
- scuta virum galeasque et fortia corpora volves, 
- Thybri pater! Poscant acies et foedera rumpant.' 
-     Haec ubi dicta dedit, solio se tollit ab alto 
- et primum Herculeis sopitas ignibus aras 
- excitat hesternumque larem parvosque penatis 
- laetus adit:  mactant lectas de more bidentis 
- Euandrus pariter, pariter Troiana iuventus.  
- Post hinc ad navis graditur sociosque revisit.  
- Quorum de numero qui sese in bella sequantur 
- praestantis virtute legit; pars cetera prona 
- fertur aqua segnisque secundo defluit amni, 
- nuntia ventura Ascanio rerumque patrisque.  
- Dantur equi Teucris Tyrrhena petentibus arva; 
- ducunt exsortem Aeneae, quem fulva leonis 
- pellis obit totum, praefulgens unguibus aureis.  
-     Fama volat parvam subito volgata per urbem, 
- ocius ire equites Tyrrheni ad litora regis.  
- vota metu duplicant matres, propiusque periclo 
- it timor, et maior Martis iam apparet imago.  
- tum pater Evandrus dextram complexus euntis 
- haeret.  inexpletus lacrimans, ac talia fatur:  
- `O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos, 
- (qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa 
- stravi scutorumque incendi victor acervos 
- et regem hac Erulum dextra sub Tartara misi, 
- nascenti cui tris animas Feronia mater 
- (horrendum dictu) dederat; terna arma movenda, 
- ter Leto sternendus erat; cui tunc tamen omnis 
- abstulit haec animas dextra et totidem exuit armis:  
- non ego nunc dulci amplexu divellerer usquam, 
- nate, tuo, neque finitimo Mezentius umquam 
- huic capiti insultans tot ferro saeva dedisset 
- funera, tam multis viduasset civibus urbem.  
- At vos, o superi, et divom tu maxume rector 
- Iuppiter, Arcadii, quaeso, miserescite regis 
- et patrias audite preces.  Si numina vestra 
- incolumem Pallanta mihi, si fata reservant, 
- si visurus eum vivo et venturus in unum:  
- vitam oro, patior quemvis durare laborem.  
- Sin aliquem infandum casum, Fortuna, minaris:  
- nunc O nunc liceat crudelem abrumpere vitam, 
- dum curae ambiguae, dum spes incerta futuri, 
- dum te, care puer, mea sera et sola voluptas, 
- complexu teneo, gravior neu nuntius auris 
- volneret.' Haec genitor digressu dicta supremo 
- fundebat:  famuli conlapsum in tecta ferebant.  
-     Iamque adeo exierat portis equitatus apertis, 
- Aeneas inter primos et fidus Achates, 
- inde alii Troiae proceres, ipse agmine Pallas 
- in medio chlamyde et pictis conspectus in armis:  
- qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda, 
- quem Venus ante alios astrorum diligit ignis, 
- extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit.  
- Stant pavidae in muris matres oculisque sequuntur 
- pulveream nubem et fulgentis aere catervas.  
- Olli per dumos, qua proxuma meta viarum, 
- armati tendunt; it clamor, et agmine facto 
- quadrupedante putrem sonitu quatit ungula campum.  
- Est ingens gelidum lucus prope Caeritis amnem, 
- religione patrum late sacer; undique colles 
- inclusere cavi et nigra nemus abiete cingunt.  
- Silvano fama est veteres sacrasse Pelasgos, 
- arvorum pecorisque deo, lucumque diemque, 
- qui primi finis aliquando habuere Latinos:  
- haud procul hinc Tarcho et Tyrrheni tuta tenebant 
- castra locis, celsoque omnis de colle videri 
- iam poterat legio et latis tendebat in arvis.  
- Huc pater Aeneas et bello lecta iuventus 
- succedunt fessique et equos et corpora curant.  
-     At Venus aetherios inter dea candida nimbos 
- dona ferens aderat; natumque in valle reducta 
- ut procul egelido secretum flumine vidit, 
- talibus adfata est dictis seque obtulit ultro:  
- `En perfecta mei promissa coniugis arte 
- munera, ne mox aut Laurentis, nate, superbos 
- aut acrem dubites in proelia poscere Turnum:' 
- Dixit et amplexus nati Cytherea petivit, 
- arma sub adversa posuit radiantia quercu.  
- Ille, deae donis et tanto laetus honore, 
- expleri nequit atque oculos per singula volvit 
- miraturque interque manus et bracchia versat 
- terribilem cristis galeam flammasque vomentem 
- fatiferumque ensem, loricam ex aere rigentem 
- sanguineam ingentem, qualis cum caerula nubes 
- solis inardescit radiis longeque refulget; 
- tum levis ocreas electro auroque recocto 
- hastamque et clipei non enarrabile textum.  
- Illic res Italas Romanorumque triumphos 
- haud vatum ignarus venturique inscius aevi 
- fecerat ignipotens, illic genus omne futurae 
- stirpis ab Ascanio.  pugnataque in ordine bella.  
- fecerat et viridi fetam Mavortis in antro 
- procubuisse lupam, geminos huic ubera circum 
- ludere pendentis pueros et lambere matrem 
- impavidos, illam tereti cervice reflexa 
- mulcere alternos et corpora fingere lingua.  
- Nec procul hinc Romam et raptas sine more Sabinas 
- consessu caveae magnis circensibus actis 
- addiderat subitoque novum consurgere bellum 
- Romulidis Tatioque seni Curibusque severis.  
- Post idem inter se posito certamine reges 
- armati Iovis ante aram paterasque tenentes 
- stabant et caesa iungebant foedera porca.  
- Haud procul inde citae Mettum in diversa quadrigae 
- distulerant, at tu dictis, Albane, maneres, 
- raptabatque viri mendacis viscera Tullus 
- per silvam, et sparsi rorabant sanguine vepres.  
- Nec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebat 
- accipere ingentique urbem obsidione premebat:  
- Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant.  
- Illum indignanti similem similemque minanti 
- aspiceres, pontem auderet quia vellere Cocles 
- et fluvium vinclis innaret Cloelia ruptis.  
- In summo custos Tarpeiae Manlius arcis 
- stabat pro templo et Capitolia celsa tenebat, 
- Romuleoque recens horrebat regia culmo.  
- Atque hic auratis volitans argenteus anser 
- porticibus Gallos in limine adesse canebat.  
- Galli per dumos aderant arcemque tenebant, 
- defensi tenebris et dono noctis opacae:  
- aurea caesaries ollis atque aurea vestis, 
- virgatis lucent sagulis, tum lactea colla 
- auro innectuntur, duo quisque Alpina coruscant 
- gaesa manu, scutis protecti corpora longis.  
- Hic exsultantis Salios nudosque Lupercos 
- lanigerosque apices et lapsa ancilia caelo 
- extuderat, castae ducebant sacra per urbem 
- pilentis matres in mollibus.  Hinc procul addit 
- Tartareas etiam sedes, alta ostia Ditis, 
- et scelerum poenas et te, Catilina, minaci 
- pendentem scopulo Furiarumque ora trementem, 
- secretosque pios, his dantem iura Catonem.  
- Haec inter tumidi late maris ibat imago 
- aurea, sed fluctu spumabant caerula cano; 
- et circum argento clari delphines in orbem 
- aequora verrebant caudis aestumque secabant.  
- In medio classis aeratas, Actia bella, 
- cernere erat, totumque instructo Marte videres 
- fervere Leucaten auroque effulgere fluctus.  
- Hinc Augustus agens Italos in proelia Caesar 
- cum patribus populoque, penatibus et magnis dis, 
- stans celsa in puppi; geminas cui tempora flammas 
- laeta vomunt patriumque aperitur vertice sidus.  
- Parte alia ventis et dis Agrippa secundis 
- arduus agmen agens; cui, belli insigne superbum, 
- tempora navali fulgent rostrata corona.  
- Hinc ope barbarica variisque Antonius armis, 
- victor ab Aurorae populis et litore rubro, 
- Aegyptum viresque Orientis et ultima secum 
- Bactra vehit, sequiturque (nefas) Aegyptia coniunx.  
- Una omnes ruere, ac totum spumare reductis 
- convolsum remis rostrisque tridentibus aequor.  
- alta petunt:  pelago credas innare revolsas 
- Cycladas aut montis concurrere montibus altos, 
- tanta mole viri turritis puppibus instant.  
- stuppea flamma manu telisque volatile ferrum 
- spargitur, arva nova Neptunia caede rubescunt.  
- Regina in mediis patrio vocat agmina sistro 
- necdum etiam geminos a tergo respicit anguis.  
- omnigenumque deum monstra et latrator Anubis 
- contra Neptunum et Venerem contraque Minervam 
- tela tenent.  Saevit medio in certamine Mavors 
- caelatus ferro tristesque ex aethere Dirae, 
- et scissa gaudens vadit Discordia palla, 
- quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello.  
- Actius haec cernens arcum tendebat Apollo 
- desuper:  omnis eo terrore Aegyptus et Indi, 
- omnis Arabs, omnes vertebant terga Sabaei.  
- Ipsa videbatur ventis regina vocatis 
- vela dare et laxos iam iamque inmittere funis.  
- Illam inter caedes pallentem morte futura 
- fecerat Ignipotens undis et Iapyge ferri, 
- contra autem magno maerentem corpore Nilum 
- pandentemque sinus et tota veste vocantem 
- caeruleum in gremium latebrosaque flumina victos.  
- At Caesar, triplici invectus Romana triumpho 
- moenia, dis Italis votum inmortale sacrabat, 
- maxuma tercentum totam delubra per urbem.  
- Laetitia ludisque viae plausuque fremebant; 
- omnibus in templis matrum chorus, omnibus arae; 
- ante aras terram caesi stravere iuvenci.  
- Ipse, sedens niveo candentis limine Phoebi, 
- dona recognoscit populorum aptatque superbis 
- postibus; incedunt victae longo ordine gentes, 
- quam variae linguis, habitu tam vestis et armis.  
- Hic Nomadum genus et discinctos Mulciber Afros, 
- hic Lelegas Carasque sagittiferosque Gelonos 
- finxerat; Euphrates ibat iam mollior undis, 
- extremique hominum Morini, Rhenusque bicornis, 
- indomitique Dahae, et pontem indignatus Araxes.  
-     Talia per clipeum Volcani, dona parentis, 
- miratur rerumque ignarus imagine gaudet, 
- attollens umero famamque et fata nepotum.