PUBLI VERGILI MARONIS
ECLOGA
III.  MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON
- M. DIC mihi, Damoeta, cuium pecus, an Meliboei?  
- D. Non, verum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon.  
- M. Infelix o semper, ovis, pecus, ipse Neaeram 
- dum fovet, ac ne me sibi praeferat illa veretur, 
- hic alienus ovis custos bis mulget in hora, 
- et sucus pecori et lac subducitur agnis.  
- D. Parcius ista viris tamen obicienda memento:  
- novimus et qui te, transversa tuentibus hircis, 
- et quo - sed faciles Nymphae risere - sacello.  
- M. Tum, credo, cum me arbustum videre Miconis 
- atque mala vitis incidere falce novellas.  
- D. Aut hic ad veteres fagos cum Daphnidis arcum 
- fregisti et calamos quae tu, perverse Menalca, 
- et cum vidisti puero donata, dolebas, 
- et si non aliqua nocuisses, mortuus esses.  
- M. Quid domini faciant, audent cum talia fures! 
- non ego te vidi Damonis, pessime, caprum 
- excipere insidiis, multum latrante Lycisca?  
- et cum clamarem:  `Quo nunc se proripit ille?  
- Tityre, coge pecus,' tu post carecta latebas.  
- D. An mihi cantando victus non redderet ille 
- quem mea carminibus meruisset fistula caprum?  
- Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon 
- ipse fatebatur, sed reddere posse negabat.  
- M. Cantando tu illum, aut umquam tibi fistula cera 
- iuncta fuit?  Non tu in triviis, indocte, solebas 
- stridenti miserum stipula disperdere carmen?  
- D. Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim 
- experiamur?  Ego hanc vitulam - ne forte recuses, 
- bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus -  
- depono:  tu dic, mecum quo pignore certes.  
- M. De grege non ausim quicquam deponere tecum.  
- Est mihi namque domi pater, est iniusta noverca; 
- bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.  
- Verum, id quod multo tute ipse fatebere maius, 
- insanire libet quoniam tibi, pocula ponam 
- fagina, caelatum divini opus Alcimedontis; 
- lenta quibus torno facili superaddita vitis 
- diffusos hedera vestit pallente corymbos:  
- in medio duo signa, Conon, et - quis fuit alter, 
- descripsit radio totum qui gentibus orbem, 
- tempora quae messor, quae curvus arator haberet?  
- Necdum illis labra admovi, sed condita servo.  
- D. Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit, 
- et molli circum est ansas amplexus acantho, 
- Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis.  
- Necdum illis labra admovi, sed condita servo:  
- si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.  
- M. Nunquam hodie effugies; veniam, quocumque vocari 
- audiat haec tantum - vel qui venit ecce Palaemon 
- efficiam posthac ne quemquam voce lacessas.  
- D. Quin age, si quid habes, in me mora non erit ulla, 
- nec quemquam fugio:  tantum, vicine Palaemon, 
- sensibus haec imis, res est non parva, reponas.  
- P. Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba:  
- et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos, 
- nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus.  
- Incipe, Darmoeta; tu deinde sequere Menalca:  
- alternis dicetis; amant alterna Camenae.  
- D. Ab Iove principium, Musae; Iovis omnia plena:  
- ille colit terras, illi mea carmina curae.  
- M. Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me 
- munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.  
- D. Malo me Galatea petit, lasciva puella, 
- et fugit ad salices, et se cupit ante videri.  
- M. At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas, 
- notior ut iam sit canibus non Delia nostris.  
- D. Parta meae Veneri sunt munera:  namque notavi 
- ipse locum, aeriae quo congessere palumbes.  
- M. Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta 
- aurea mala decem misi; cras altera mittam.  
- D. O quotiens et quae nobis Galatea locuta est! 
- partem aliquam, venti, divom referatis ad auris! 
- M. Quid prodest, quod me ipse animo non spernis, Amynta.  
- si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?  
- D. Phyllida mitte mihi:  meus est natalis, Iolla; 
- cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.  
- M. Phyllida amo ante alias; nam me discedere flevit, 
- et longum `formose, vale, vale,' inquit, `Iolla.' 
- D. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres.  
- arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.  
- M. Dulce satis umor, depulsis arbutus haedis, 
- lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.  
- D. Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam:  
- Pierides vitulam lectori pascite vestro.  
- M. Pollio et ipse facit nova carmina:  pascite taurum, 
- iam cornu petat et pedibus qui spargat arenam.  
- D. Qui te, Pollio, amat, veniat quo te quoque gaudet:  
- mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.  
- M. Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi, 
- atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.  
- D. Qui legitis flores et humi nascentia fraga, 
- frigidus, O pueri, fugite hinc, latet anguis in herba.  
- M. Parcite, oves, nimium procedere; non bene ripae 
- creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat.  
- D. Tityre, pascentes a flumine reice capellas:  
- ipse ubi tempus erit, omnis in fonte lavabo.  
- M. Cogite ovis, pueri; si lac praeceperit aestus, 
- ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.  
- D. Heu, heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo! 
- Idem amor exitium est pecori pecorisque magistro.  
- M. His certe neque amor causa est; vix ossibus haerent.  
- nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.  
- D. Dic, quibus in terris - et eris mihi magnus Apollo -  
- tris pateat caeli spatium non amplius ulnas.  
- M. Dic, quibus in terris inscripti nomina regum 
- nascantur flores, et Phyllida solus habeto.  
- P. Non nostrum inter vos tantas componere lites.  
- Et vitula tu dignus, et hic, et quisquis amores 
- aut metuet dulces, aut experietur amaros.  
- Claudite iam rivos, pueri, sat prata biberunt.