PUBLI VERGILI MARONIS
ECLOGA
VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS
- M. FORTE sub arguta consederat ilice Daphnis,
- compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum,
- Trhyrsis ovis, Corydon distentas lacte capellas,
- ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,
- et cantare pares, et respondere parati.
- Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,
- vir gregis ipse caper deerraverat; atque ego Daphnim
- aspicio. Ille ubi me contra videt: `Ocius' inquit
- `huc ades, O Meliboee, caper tibi salvus et haedi;
- et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra.
- huc ipsi potum venient per prata iuvenci,
- hic viridis tenera praetexit arundine ripas
- Mincius, eque sacra resonant examina quercu.'
- Quid facerem? Neque ego Alcippen, nec Phyllida habebam,
- depulsos a lacte domi quae clauderet agnos,
- et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum.
- posthabui tamen illorum mea seria ludo:
- alternis igitur contendere versibus ambo
- coepere; alternos Musae meminisse volebant.
- hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.
- C. Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen,
- quale meo Codro, concedite: proxima Phoebi
- versibus ille facit; aut, si non possumus omnes,
- hic arguta sacra pendebit fistula pinu.
- T. Pastores, hedera crescentem ornate poetam,
- Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro;
- aut si ultra placitum laudarit, baccare frontem
- cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.
- C. Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus
- et ramosa Micon vivacis cornua cervi.
- Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota
- puniceo stabis suras evincta coturno.
- T. Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis
- exspectare sat est: custos es pauperis horti.
- Nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu,
- si fetura gregem suppleverit, aureus esto.
- C. Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae,
- candidior cycnis, hedera formosior alba,
- cum primum pasti repetent praesepia tauri,
- si qua tui Corydonis habet te cura, venito.
- T. Immo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis,
- horridior rusco, proiecta vilior alga,
- si mihi non haec lux toto iam longior anno est.
- Ite domum pasti, si quis pudor, ite iuvenci.
- C. Muscosi fontes et somno mollior herba,
- et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra,
- solstitium pecori defendite; iam venit aestas
- torrida, iam lento turgent in palmite gemmae.
- T. Hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis
- semper, et adsidua postes fuligine nigri;
- hic tantum Boreae curamus frigora, quantum
- aut numerum lupus, aut torrentia flumina ripas.
- C. Stant et iuniperi, et castaneae hirsutae;
- strata iacent passim sua quaque sub arbore poma;
- omnia nunc rident: at si formosus Alexis
- montibus his abeat, videas et flumina sicca.
- T. Aret ager; vitio moriens sitit aeris herba;
- Liber pampineas invidit collibus umbras:
- Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit,
- Iuppiter et laeto descendet plurimus imbri.
- Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho,
- formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo;
- Phyllis amat corylos: illas dum Phyllis amabit,
- nec myrtus vincet corylos, nec laurea Phoebi.
- T. Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis,
- populus in fluviis, abies in montibus altis:
- saepius at si me, Lycida formose, revisas,
- fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis.
- Haec memini, et victum frustra contendere Thyrsim:
- ex illo Corydon Corydon est tempore nobis.